De Consensu Evangelistarum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars IV (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 43). Weirich, Franz, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1904.

II. Sequitur Marcus et dicit: [*]() et stupebant super doctrinam eius; erat enim docens eos quasi potestatem [*]( 11 Marc. 1, 1 et 2 13 *ib. 21 17 cf. Luc. 4, 31 19 *Marc. 1, 22-24 ) [*]( 2 iam om. CPV Im. 3 et ei tres] ecce it res B alios om. A1E1S conferentes] coniungentes r 4 pugnare Bl 5 iis l m quae] qui CP 6 ceterae B 7 monstrantur B 8 indie B1 9 conueniunt CP in] ad R considera Bl 11 initium euangelii om. Bl 12 fili R1 AlElS dni H 14 ingressus] add. in Q v 15 conteiione finit 0 17 synagoga RD CP HAEL i (sin. DPH, -guga C) cum lucam dixit sed B1, cum lucas dixisset HAelL 19 doctrina E1 f edd. praeter p g, v )

395
habens et non sicut scribae eorum. et erat in synagoga eorum homo in spiritu inmundo et exclamauit [*]() dicens: quid nobis et tibi. Iesu Nazarene? uenisti perdere nos, et cetera usque ad eum locum, ubi ait: et erat praedicans in synagogis eorum et omni Galilaea et demonia eiciens. et in hoc toto loco quamuis sint quaedam quae cum solo Luca dixit, tamen iam tractata sunt, cum Matthei narrationem continuam teneremus, quia in ipsum ordinem sic incurrerant, ut ea praetermittenda non arbitrarer. sed Lucas de spiritu inmundo ait, quod sic exierit ab homine. ut nihil ei noceret. Marcus autem: et discerpens cum, inquit, spiritus inmundus exclamans uoce magna exiit ab eo. potest ergo uideri contrarium: quomodo enim discerpens uel, sicut aliqui codices habent, conuexans eum, cui nihil nocuit secundum Lucam? sed et ipse Lucas: et cum proiecisset illum, inquit, demonium in medium, exiit ab illo nihilque ei nocuit. unde intellegitur hoc dixisse Marcum conuexans eum quod Lucas dixit cum proiecisset eum in medium, ut quod secutus ait nihilque ei nocuit hoc intellegatur, quod illa iactatio membrorum adque uexatio non eum debilitauit, sicut solent exire demonia etiam quibusdam membris amota uexatione elisis.

Sequitur idem Marcus: [*]() et uenit ad eum leprosus deprecans eum et genu flexo dixit: si uis, potes me [*]( 4 *Marc. 1, 39 7 cf. Luc. 4, 38-37 11 Marc. 1, 26 15 *Luc. 4, 35 b 23 *Marc. 1, 40 ) [*]( 1 scribae eorum BRD (colb. brix. al., ol ϒραμματει̃ς attav Ephr. al.), scribae cet., edd., v 5 erat] cetera B1 omnia B, in omni xχψω r (non w) b (ει̃ς ολƞν) galileae AWL 8 tenueramus g 9 incurrebant r arbitraremur g 10 uerba quae sunt sed lucas usque ad amota uexatione elisis om. FONMQ HAELS xχψω p ab omine B, om. g 11 eum om. CP 12 exclamanR] et exclamans CPVg v exiit (exiet C1) BRD ClPVgr a 1 m, exit cet. 16 inquit om. B 17 exiuit RD raeI, exitg ello Bl, eo V intell.] et tellegitur Cl, et intell. C2PV 18 dixit om. RD raeI 19 eum] sum B ut om. P 7 g ut q. s. ait om. It r ael 20 intelligitur 1 gel quod BBD CPV 7 g, quia cet. 22 amota uexatione elisis BRD raelm, amputatis aut elisis 7, amputatis aut euulsis CPV g (in mg. I) )

396
mundare, et cetera usque ad illud ubi ait: et clamabant dicentes: [*]()tu es filius dei. et uehementer comminabatur eis, ne manifestarent illum. huic quod ultimum posuimus simile aliquid et Lucas dicit, sed sine aliqua repugnantiae quaestione. sequitur Marcus: [*]() et ascendens in montem uocauit ad se quos uoluit ipse et uenerunt ad eum. [*]() et fecit, ut essent duodecim cum illo, et ut mitteret eos praedicate. [*]() et dedit illis potestatem curandi infirmitates et eiciendi demonia. [*]() et inposuit Simoni nomen Petrus, et cetera usque ad illud ubi ait: [*]() et abiit et coepit praedicare in Decapoli, quanta sibi fecisset Iesus, et omnes mirabantur. de nominibus discipulorum iam et antea me locutum scio, cum Matthei ordinem sequerer, et hic rursus admoneo, ne quisquam putet nunc accepisse nomen Simonem, ut Petrus uocaretur, et sit contrarium Iohanni, qui longe ante illi dictum esse commemorat: tu uocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus. ipsa enim uerba domini commemorauit, quibus ei nomen inposuit; Marcus autem hoc loco id recapitulando commemorauit, cum ait: et inposuit Simoni nomen Petrus. cum enim uellet nomina duodecim apostolorum enumerare et necesse haberet Petrum dicere, breuiter insinuare uoluit, quod non \'hoc ante uocaretur, sed hoc ei dominus nomen inposuerit non tunc, sed quando Iohannes ipsa uerba domini posuit. cetera nihil repugnant et ante iam pertractata sunt.

IIII. Sequitur Marcus: [*]() et cum transcendisset Iesus in naui rursus trans fretum, conuenit turba multa [*]( 1 Marc. 3, 11 b-12 4 cf. Luc. 4, 41 5 Marc. 3. 13-16 11 Marc. 5, 20 13 cf. aupra 1. 2, c. 17 et 53 17 loh. 1, 42 20 Marc. 3. 16 26 *Marc. 5, 21 et 6, 30 ) [*]( 1 ait] dicit RD 3 illum] eum V 6 uocabit B 8 illia] eis RD V 12 iesus om. AelL, dominus g 14 sequerer ordinem XOO edd. pracUr p g nec B 17 uocaueris Bx 23 hoc ante B A1E1L, ante hoc RD. antea hoc r, hoc antea cetf nomen dominus R 24 iohannis ClP 25 posuit] add. et HAEL y g nihil BRD, nihil cuiquam cd., edd. ante BRD HAEL 7, antea cef., edd. 26 transisse(t) B )

397
ad illum et erat circa mare, et cetera usque ad illud ubi ait: [*]() et conuenientes apostoli ad legum renuntiauerunt illi omnia quae egerant et docuerant. hoc ultimum dixit cum Luca nihilo discordans, cetera iam ante tractata sunt. sequitur Marcus: et ait illis: uenite seorsum in desertum locum et requiescite pusillum, et cetera usque ad illud ubi ait: [*]() quanto autem eis praecipiebat, tanto magis plus praedicabant [*]() et eo amplius admirabantur dicentes: bene omnia fecit, et surdos fecit audire et mutos loqui; in his cum Luca Marcus nihil est quod repugnare uideatur et superiora omnia iam considerauimus, quando eos Mattheo conferebamus. sed cauendum est, ne quisquam arbitretur hoc quod in ultimo ex euangelio Marci posui repugnare omnibus qui eum aliis eius plerisque factis et dictis ostendunt scisse, quid ageretur in hominibus, id est quod eum cogitationes et uoluntates eorum latere non poterant, sicut apertissime Iohannes dicit: [*]() ipse autem Iesus non credebat semet ipsum eis eo quod ipse nosset omnes [*]() et quia opus ei non erat, ut quis testimonium perhiberet de homine; ipse enim sciebat, quid esset in homine. sed quid mirum, si praesentes hominum uoluntates uidebat, qui etiam futuram Petro praenuntiauit, quam tunc utique non habebat, quando pro illo uel cum illo paratum se mori praesumebat? quae cum ita sint. [*]( 4 cf. Luc. 9, 10 5 Marc. 6, 31 6 Marc. 7, 36 b-37 17 loh. 2, 24 et 25 23 cf. Matth. 26, 33 et 35 ) [*]( 2 et ecce uenientes HAelL apost. ad dominum V, ad dominum discipuli p 3 illij ei V v hoc] add. autem Q 4 nillo Bl, nihil in nullo g, in nihilo el discordians B ante om. AlElL, antea edd. praeterem 7 praeiciebat Bl 9 amirauantur B, mirabantur p 13 nec B 14 posui om. CP altis C\'JP 16 cogitatione B 17 pctuerant HAEL Y 19 quia] qui B (Bushw.) 20 periberet B 22 uolumtates B qui] quia BN petro futnram V, p. futuram negationem p, futuram perfidiam petro g, futuram aegationem petro ael prenunciauerit p 23 tunc om. BR )
398
quomodo huic eius tantae scientiae et praescientiae non est contrarium quod Marcus dicit: praecepit illis, ne cui dicerent; quanto autem eis praecipiebat, tanto magis plus praedicabant? si enim sciebat eos sicut ille qui notas habebat et praesentes et futuras hominum uoluntates tanto magis praedicaturos, quanto magis, ne praedicarent, eis praecipiebat, utquid hoc praecipiebat, nisi quia pigris uolebat ostendere, quanto studiosius quantoque feruentius eum praedicare debeant quibus iubet. ut praedicent, quando illi qui prohibebantur tacere non poterant?

V. Sequitur Marcus: lin illis diebus iterum ctfm turba multa esset nec haberent quod manducarent, et cetera usque ad illud ubi ait: [*]() respondit illi Iohannes dicens: magister, uidimus quendam in nomine tuo eicientem demonia, qui non sequitur nobiscum, et prohibuimus eum. [*]() Iesus autem ait: nolite prohibere eum; nemo est enim qui faciat uirtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me; [*]() qui enim non est aduersum uos pro uobis est. hoc Lucas similiter narrat, nisi quod ipse non dicit: \'nemo est qui faciat uirtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me.\' nulla est ergo inter eos quaestio cuiusquam repugnantiae. sed uidendum est, ne hoc illi sententiae domini putetur contrarium ubi ait: qui mecum [*]( 2 Marc. 7, 36 11 *Marc. 8. 1 et 9, 37 (38)-39 (40) 19 ci. Luc. 9, 49 et 50 23 *Luc. 11, 23; *Matth. 12, 30 ) [*]( 1 quomodo] quando B et praescientiae om. B, et praeaentiae CP 2 praecipit ClL 3 praeicipiebat (pi s. fl.) B 4 plures B 5 et alt. om. B uolumtates B 7 quia om. e uolebatostuliosius (om. -endere quanto st) B 8 studiosius I gaudiosius Q 9 debebant B ENMQ iubetur B2 ut om. Bl 10 porant B V] VI JB* 11 diebus illis p v 12 esset] add. cum iesu VN2E2 ϒψ edd. praeter m quid a 13 ibi Bl illis B 15 qui] add. te N2 non] nos Bl prohibimus Cl 16 probibere B 17 facit V posBisset Bl 18 qui enim-loqui de me om. BlL aduersus RD HAE i 19 nos et nobis g 20 est B-RD CP FNMQ p, est enim cet. (enim est m facit PS p 21 mali B2 ergo est AELS r inter] in A1E1LS )

399
non est, aduersus me est; et qui mecum non colligit, spargit. quomodo enim iste non erat aduersus eum. qui cum illo non erat, de quo Iohannes suggessit, quod cum illis eum non sequebatur, si aduersus illum est qui non est cum illo? aut si aduersus illum erat, quomodo dicit discipulis: nolite prohibere; qui enim non est aduersus uos, pro uobis est? an hoc interesse aliquis dicet, quia hic discipulis ait: qui non est aduersus uos, pro uobis est, ibi autem de se ipso locutus est: qui mecum non est, aduersus me est? quasi uero possit cum illo non esse qui discipulis eius tamquam membris eius sociatur. alioquin quomodo uerum erit: qui uos recipit, me recipit, et: quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis? aut potest etiam non esse aduersus eum, qui fuerit aduersus discipulos eius? nam ubi erit illud: qui uos spernit, me spernit, et: quando uni ex minimis meis non fecistis. neque mihi fecistis, et: Saule, Saule, quid me persequeris? cum discipulos eius persequeretur? sed nimirum hoc uult intellegi in tantum cum illo non esse aliquem, in quantum est aduersus illum, et in tantum aduersus illum non esse, in quantum cum illo est. exempli gratia, sicut iste ipse qui in nomine Christi uirtutes faciebat et in societate discipulorum Christi non erat, [*](5 Marc. 9, 38 (39) 12 *Matth. 10, 40 13 *)latth. 25, 40 15 Luc. 10, 16 *Matth. 25, 45 17 Act. 9, 4 ) [*]( 1 aduersum D edd. praeter pm 2 dispergit r quomodo] quando J31 3 iohannis ClP 4 si om. Bl aduersum B2 illum del. B2 6 prohiberej add. eum g nos et nobis g 7 aliquid AE1L g dicit B2BD CPY FNQ p 8 qui] add. enim RDQ uos-aduersus om. Bl nos et nobis g 9 aduersum P1FM ψ g 10 posset AE 12 quia Bx (nos) :1 recipit fol. 161 deficit man. saee. VIllI E, incipit supplementum saec.XII tertium E* recepit P1, receperit p me recipit om. B1 recepit p quando] quod p 13 imnimis Bl 14 aduersum eam Q HAesL y g 1a erat B me spernit om. Bl quando] quandiu E* f (v), quod p 16 ex] de AesL v minoribus E* r v meis om. A*L, istis E* y non et neque om. p 17 discipulo Bl 18 uult] adll. et CP 20 et in t. a. illum om. B1 cum illum C1 )
400
in quantum operabatur uirtutes in illo nomine, in tantum cum ipsis erat et aduersus eos non erat; in quantum uero eorum societati non adhaerebat, in tantum cum ipsis non erat et aduersus eos erat. sed quia illi hoc eum facere prohibuerunt, in quo cum ipsis erat, dixit eis dominus: nolite prohibere. illud enim prohibere debuerunt quod extra eorum erat societatem, ut illi unitatem ecclesiae suaderent, non illud, in quo cum illis erat, nomen scilicet magistri et domini eorum in demoniorum expulsione commendans. sicut catholica ecclesia facit non inprobans in hereticis sacramenta communia; in his enim nobiscum sunt et aduersus nos non sunt; sed inprobat et prohibet diuisionem ac separationem uel aliquam aduersam paci ueritatique sententiam; in hoc enim aduersus nos sunt, quia in hoc nobiscum non sunt et nobiscum non colligunt et ideo spargunt.

VI. SequiturMarcus et dicit: *°quisquis enim potum dederit uobis calicem aquae in nomine meo, quia Christi estis, amen dico uobis, non perdet mercedem suam. [*]() et quisquis scandalizauerit unum ex his pusillis credentibus in me, bonum est ei magis, si circumdaretur mola asinaria collo eius et in mare mitteretur. [*]() et si scandalizauerit te manus tua, abscide illam; bonum est tibi debilem introire in uitam quam duas manus habentem ire in gehennam, ignem [*]( .16 *Marc. 9, 40 (41)-42 (43) ) [*]( 1 illo] illius E* j l m tantam] quantum RD 2 cum om. Bl 3 eoBrum B aderel (b)at B 4 eum om. p facere om. Bl 5 prohibuerant FNM edd. praeter p g 6 prohibere] add. eum g 7 eclesia C1 8 illis] illi Bl 10 sicut] add. et B3 ecclesia catholica AesLS 7 eclesia ut setnper C fecit Bl inprobrans B bertices B1, ereticis B2 12 inprobat] add. et hinc intellegent timentea dominum catholici quia multa toleranda sunt in malis catolicis ne unitas diuidator communionis B improbans et prohibens N2 ac] a B, hac CP 16 dederit potum g (Ept.) 17 aque frigide g (ex Matth. 10, 42) 20 est ei in ras. C, est erga B 21 mari B 24 ignem BlRlD AL r ael (Hub. ValZ. Ken. Lindf. Rw.), in ignem cet., v (tb *5p Sin. corr., Par. Sang. aZ., sed sa to nup codd. opt.) inezinguibilem et exinguitur B )

401
inextinguibilem, [*]() ubi uermis eorum non moritur et ignis non extinguitur, et cetera usque ad illud ubi ait: [*]() habete in uobis salem et pacem habete inter uos. haec Marcus dominum locutum, posteaquam illum qui in nomine eius eiciebat demonia et cum discipulis non eum sequebatur uetuit prohiberi, contextim commemorat aliqua ponens, quae nullus alius euangelistarum posuit, aliqua uero, quae Mattheus quoque posuit, et aliqua itidem, quae et Mattheus et Lucas, sed et illi ex aliis occasionibus et in alio rerum ordine, non hoc loco, ubi de illo suggestum est, qui cum discipulis Christi non eum sequebatur et demonia in eius nomine eiciebat. unde mihi uidetur etiam hoc loco dominus secundum Marci fidem ideo dixisse quae aliis etiam locis dixit, quia satis pertinebant ad hanc ipsam eius sententiam, qua uetuit prohiberi uirtutes in nomine suo fieri, etiam ab illo qui cum discipulis eum non sequebatur. sic enim contexit: [*]() qui enim non est aduersum uos, pro uobis est. [*]() quisquis enim potum dederit uobis calicem aquae in nomine meo, quia Christi estis, amen dico uobis, non perdet mercedem suam. unde ostendit etiam illum, de quo Iohannes suggesserat et unde iste eius sermo exortus est, quod non ita separabatur a societate discipulorum, ut eam [*]( 2 *Marc. 9, 49 (50) 7 cf. Matth. 10, 42 8 cf. Matth. 18, 6; cf. Luc. 17, 2 16 Marc. 9, 39 (40)-40 (41) ) [*]( 1 morietur et extinguetur r 3 inter uos] inter uobis Bl (el. 95, 13 et 101, 23), in nobis eolb. (iv ἁλλὴλοις) hoc p 4 posteacam Bl, postquam NQ p r 6 prohibere CP p commemorans B pones B* 7 aliqua] alia R quoque posuit mn. p 8 alia g itidem om. p et ante Matth. om. p lucas] add. posuerunt p sed et B CP, sed cet., edd. 9 illi] illic B, illis RD occassionib. B in BRD FNMQ HAS xxlfi, edd. praeter m, om. cet. 10 loco] ordine R 12 eiciens Bl 13 quae] quia BIRD 14 eiaB om. HAL a e, etiam r sententia Bl quae uetuit M, quaetui Bl 15 prohibere CPV x uirtutis C1 etiam om. p 17 aduersus R r 18 dedit Bl 19 perdit Cl 20 inde RD r illud BRD HAL 21 iohannis C1P 22 separatur AXL a om. Bl eum t. hereticum g ) [*]( XXXXIII AUIr. Sect. III pars 4. ) [*]( 26 )
402
tamquam hereticus inprobaret, sed sicut solent homines nondum audere Christi suscipere sacramenta et tamen nomini fauere christiano, ita ut Christianos etiam suscipiant et non ob aliud eis, nisi quia Christiani sunt, obsequantur, de qualibus dicit, quod non perdunt mercedem suam, non quia iam tuti adque securi sibi debent uideri ex hac beniuolentia, quam erga Christianos habent, etiamsi Christi baptismo non abluantur nec unitati eius incorporentur, sed quia ita iam dei misericordia gubernantur, ut ad ea quoque perueniant adque ita securi de hoc saeculo abscedant. qui profecto, et priusquam Christianorum numero socientur, utiliores sunt quam hi qui, cum iam Christiani appellentur et christianis sacramentis inbuti sint, talia suadent, ut quibus ea persuaserint secum in aeternam poenam pertrahant. quos membrorum corporalium nomine tamquam manum uel oculum scandalizantem iubet erui a corpore, hoc est ab ipsa unitatis societate. ut sine his potius ueniatur ad uitam, quam cum eis eatur in gehennam. hoc ipso autem separantur, a quibus separantur, quod eis mala suadentibus, hoc est scandalizantibus, non consentitur. et si quidem omnibus bonis, cum quibus eis notitia est, etiam de hac peruersitate innotescunt, ab omnium penitus societate adque ab ipsa diuinorum sacramentorum participatione separantur; si autem quibusdam ita noti sunt, [*]( 15 cf. Marc. 9, 42-49 ) [*]( 1 improbraret p 2 audire CP sacramenta suscipere E* nomina HAlL, nomine A2 4 ob om. Bl ni H õ dicit] deit Bl, dixit a 1 quod om. g, quoniam B perdent N1 mercemdem (m med. exp.) B 6 tuti] ut JB1 debeant p 7 ergo B1 N ipo AL 8 iam ita BDM 9 gnuernantur Bl ad om.. B ea] eam F2N2 ψ prael 10 quo g 11 societur Bl quam hi om. g hii BR, ii E* l m, illi M x 12 imbiti B1 13 quibua] eoa quibus HAerL 7 ael persuaaeruut ClPV in aeternum B 14 poenam] ponant B1, illam penam p membraerum Bl 16 erui] add. et abscindi rael 17 his] iis E* in gehenna B1 18 autem ipso E* reparantur CP 19 eis] de his N 20 omnibus] cum omnibus r cum] de M 21 notitia] societas 00 raelm este B1 de om. Bl hoc Bl omni p 9 )
403
pluribus autem ista eorum est ignota peruersitas, ita tolerandi sunt, sicut ante uentilationem palea toleratur in area, ut neque illis ad iniquitatis communionem consentiatur nec propter illos bonorum societas deseratur. hoc faciunt qui habent in se ipsis salem et pacem habent inter se.

Sequitur Marcus: xet inde exsurgens uenit in fines Iudae ultra Iordanen et conueniunt iterum turbae ad eum et, sicut consueuerat, iterum docebat illos, et cetera usque ad illud ubi ait: 44 omnes enim ex eo quod abundabat illis miserunt, haec uero de penuria sua omnia quae habuit misit, totum uictum suum. in hac tota contextione omnia superiora considerata sunt, ne quid uiderentur habere contrarium, quando cum Matthei ordine ceteros conferebamus; hoc autem de uidua paupercula, quae duo minuta misit in gazophylacium, duo soli dicunt, Marcus et Lucas, sed sine ulla quaestione concordant. hinc iam usque ad cenam domini, unde omnium omnia considerata tractauimus, non dicit et Marcus quod cogat cum aliquo conparari ad inquirendum, ne quid repugnare uideatur.,