De Consensu Evangelistarum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars IV (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 43). Weirich, Franz, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1904.

Nunc ergo deinceps Lucae euangelium ex ordine per- tractemus exceptis eis quae habet cum Mattheo Marcoque communia, quoniam illa iam omnia pertractata sunt. sic ergo incipit Lucas: Quoniam quidem multi conati sunt [*](6 Marc. 10, 1 9 Marc. 12, 44 16 cf. Marc. 12, 41-44; Luc. 21, 1-4 17 cf. Marc. 13, 1-37 24 *Luc. 1, 1-4 ) [*]( 1 ut pluribus ista eorum sit ignota N* est eorum E* innota b tolerandi] collocandi p 2 paleae BD ral tollatur B, tolerantur BD praI area] horrea p 3 neque] nec p illis ante consentiatur r nec] neque edd. praeter p 4 bonorum om. Es 5 inter se om. p 6 surgens ALS 9 l 7 iudae B, iudaeae cet., edd. conuenerunt p r 8 et om. B1 consuerat B r 9 illos] eos Y p 12 conteiione B 19 eum alicui ral quirendum Bl 21 VIII numerum capitis ante nunc BMQ, ante sic ergo BD CPVF p, ante quoniam quidem NHALS, om. EP 22 eis] eius CP, his AL g, iis E* y 23 illa] in illa AL pertracta BBl 24 lucam Bl ) [*]( 26* )

404
ordinare narrationem, quae in nobis conpletae sunt, rerum, 2 sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi uiderunt et ministri fuerunt sermonis, [*]() uisum est et mihi adsecuto a principio omnibus diligenter ex ordine tibi scribere, optime Theofile, [*]() ut cognoscas eorum uerborum, de quibus eruditus es, ueritatem. hoc principium ad euangelii narrationem nondum pertinet. admonet autem, ut nouerimus eundem Lucam etiam illum librum scripsisse, qui actus apostolorum uocatur. non solum, quia Theofili nomen etiam illic inest — nam posset fieri, ut et alius aliquis Theofilus esset et, si idem ipse esset, ab alio ad illum aliquid scriberetur sicut a Luca euangelium —, sed quia et ibi ita exorsus est, ut diceret: [*]() primum quidem sermonem de omnibus feci, o Theofile, quae coepit Iesus facere et docere [*]() usque in diem, quo apostolos elegit, per spiritum sanctum mandans iussit praedicare euangelium, dedit intellegi, quod iam scripserit euangelii librum unum ex quattuor, quorum est in ecclesia sublimis auctoritas. nec ideo, quia dixit de omnibus se fecisse sermonem quae coepit Iesus facere et docere usque in diem, quo mandauit apostolis, putari debet omnia scripsisse in euangelio suo quae Iesus cum apostolis in terra uersatus fecit et dixit, ne sit contrarium Iohanni, qui ait multa alia fecisse Iesum, quae si scriberentur, mundum totum non potuisse capere illos libros, cum etiam constet ab aliis euangelistis non pauca narrata, quae Lucas ipse [*](14 *Act. 1, 1 et 2 24 cf. Ioh. 21, 2J ) [*]( 4 omnibus codd. (ueron. eant. brix. al., opt. Vulg.), omnia М2Es 7 p r. de omnibus IP, de hominibus r 9 actuum RD 10 theofilo RD 11 ali- \'quiB om. B1 theofilius B 12 a om. B1 lucae (JIP 14 feci de omnibus H.A»L r aelmv 15 et docere BBD IP E* 7 edd., om. cet. usque rOm. p in] ad x r 16 apostolos] apostolos quos CsY N*, apostolis quos Es7 m 17 mandans] add. iesus HA2 iussit pr. eu.] cf. cant. (Aug. c. ep. fund. 9, n. 10; c. Felic. 1, 4; auct. I. de un. eccl. 11, 3T) euangelium] incipit Ns (suppl. saec. XII) 22 apostolis] add. suis Jt* 24 iesum] add. in conspectu eorum N* 25 capire Cl 26 aliis] illis B )
405
narrando non adtigit. de omnibus ergo fecit sermonem eligendo de omnibus, unde faceret sermonem, quae iudicauit apta et congrua sufficere officio dispensationis suae. et quod dicit multos conatos ordinare narrationem, quae in nobis conpletae sunt. rerum. uidetur significare nonnullos, qui non potuerunt hoc susceptum munus implere; ideo autem dicit sibi uisum esse ex ordine diligenter scribere, quoniam multi conati sunt; sed eos debemus accipere, quorum in ecclesia nulla extat auctoritas, quia id quod conati sunt implere minime potuerunt iste autem non solum usque ad resurrectionem adsumtionemque domini perduxit narrationem suam, ut in quattuor auctoribus euangelicae scripturae dignum suo labore haberet locum, uerum etiam deinceps quae per apostolos gesta sunt, quae sufficere credidit ad aedificandam fidem legentium uel audientium, ita scripsit, ut solus eius liber fide dignus haberetur in ecclesia de apostolorum actibus narrantis reprobatis omnibus qui non ea fide, qua oportuit, facta dictaque apostolorum ausi sunt scribere. eo quippe tempore scripserunt Marcus et Lucas, quo non solum ab ecclesia Christi, uerum etiam ab ipsis adhuc in carne manentibus apostolis probari potuerunt.

Sic ergo narrare Lucas incipit euangelium: 6 fuit in die- bus Herodis, regis Iudae, sacerdos quidam nomine Zacharias de uice Abia et uxor illi de filiabus [*](23 *Luc. 1, 5 ) [*]( 1 adtingit M ergo f. s. e. d. omnibus om. BlMx 2 sermo C\'P 3 apta et] apte HAL g 5 bobis Bl rerum quae i. n. c. eunt N\' 9 nulla extat bis Bl existat ClP 10 adimplere N. 11 ascensionemque p ael 13 labore suo N* r a elm haberet om. RD 15 legentiumq. laudentium Bl 17 actibus-apostolorum om. Bl 18 non ea] non a AL, nota RD oportuit] decuit N* 19 eo om. B1 20 ab] iubet Bl 23 VIIII numerum capitis ante fuit BF, om. NB lucas narrare RDN/I 24 iudae BDM HAL (brix., Dubl. Fuld. al.), iudaeae cet., edd. 25 zaccarias B, zacch. D CP Hl auia BIRl illius B2 V )

406
Aaron et nomen eius Elisabeth, et cetera usque ad eum locum, ubi ait: [*]() ut cessauit autem loqui, dixit ad Simonem: duc in altum et laxate retia uestra in capturam. hoc totum non habet ullam repugnantiae quaestionem. Iohannes quidem uidetur simile aliquid dicere, sed illud longe aliud est, quod factum est post resurrectionem domini ad mare Tiberiadis. ibi enim non solum ipsum tempus ualde diuersum est, sed etiam res ipsa plurimum distat. nam retia illic in dextram partem missa centum quinquaginta tres pisces ceperunt, magnos quidem, sed pertinuit ad euangelistam dicere, quod, cum tam magni essent, retia non sunt disrupta, respicientem scilicet ad hoc factum, quod Lucas commemorat, ubi prae multitudine piscium retia rumpebantur. iam cetera similia Iohanni Lucas non dixit nisi circa domini passionem et resurrectionem. qui totus locus a cena ipsius usque ad finem sic a nobis tractatus est, ut omnium conlatis testimoniis nihil eos dissentire doceremus.