De Consensu Evangelistarum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars IV (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 43). Weirich, Franz, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1904.

X. Iohannes est reliquus, qui iam non restat cui conferatur. quidquid enim singuli dixerunt, quae ab aliis non dicta sunt, difficile est, ut habeant aliquam repugnantiae quaestionem. ac per hoc liquido constat tres istos, Mattheum scilicet. Marcum et Lucam, maxime circa humanitatem domini nostri Iesu Christi esse uersatos, secundum quam et rex et sacerdos est. et ideo Marcus, qui in illo mysterio quattuor animalium hominis uidetur demonstrare personam, uel Matthei magis comes uidetur, quia cum illo plura dicit propter regiam personam, quae incomitata esse non solet, quod in primo [*]( 2 Luc. 5, 4 5 cf. Ioh. 21, 1-11 12 cf. Luc. 5, 6 21 cf. supra 1. 1, c. 3—6 24 cf. Apoc. 4, 6 et 7 ) [*]( 1 elesabeth Bx, helis. RDQ AE* j r e 2 eum] illum HAesL i ait] dixit HAesL y 3 laxa CP (colb. uind., Am. al.) 5 iohannie CP 9 dextram BRD HAEвL i g r, dexteram cet. CLIII Q 11 cum om. Bl tamen B 12 dirrupta QAIL, di*rupta (r eras.) C, dirupta PME* i 14 cera B iohannis Bl 15 ad cenam B 18 X] capihtm numeros om. N* quia B 19 aliis] illis Bl 21 scilicet] add. et HAeaL Y 24 ministerio B 25 personae B )

407
libro commemoraui, uel, quod probabilius intellegitur, cum ambobus incedit. nam quamuis Mattheo in pluribus, tamen in aliis nonnullis Lucae magis congruit, ut hoc ipso demonstretur ad leonem et ad uitulum, hoc est et ad regalem, quam Mattheus, et ad sacerdotalem, quam Lucas insinuat personam, id quod Christus homo est, pertinere, quam figuram Marcus gerit pertinens ad utrumque. diuinitas uero Christi, qua aequalis est patri, secundum quod uerbum est et deus aput deum et uerbum caro factus est, ut habitaret in nobis, secundum quod ipse et pater unum sunt, a Iohanne maxime commendanda suscepta est, qui sicut aquila in his quae Christus sublimius locutus est inmoratur nec in terram quodammodo nisi raro descendit. denique quamuis matrem Christi se nosse plane testetur, tamen nec in eius natiuitate cum Mattheo et- Luca aliquid dicit nec eius baptismum cum tribus commemorat, sed tantum modo ibi testimonium Iohannis alte sublimiterque commendans relictis eis pergit cum illo ad nuptias in Canan Galilaeae, ubi, quamuis ipse euangelista matrem eius fuisse commemoret, ille tamen dicit: quid mihi et tibi est, mulier? non repellens, de qua suscepit carnem, sed suam tunc maxime insinuans diuinitatem aquam conuersurus in uinum, quae diuinitas illam etiam feminam fecerat, non in illa facta erat.

Inde post paucos dies factos in Capharnaum redit ad templum, ubi eum dixisse commemorat de templo corporis [*]( 8 cf. Ioh. 1, 1 et 14 10 cf. Ioh. 10, 30 16 cf. Ioh. 1, 15—86 17 cf. Ioh. 2, 1-11 19 Ioh. 2, 4 24 cf. Ioh. 2, 12-25 ) [*]( 4 ad tert. om. AlL 5 ad om. PM 6 id] ad Bl 7 utramque BD r qua] quae CP Q AL 8 est pr. om. B uerbum-quod om. tIp 9 factus B, factum cet., edd. est om. RD CP MQ m secundum] add. hoc CPV g 10 ad iohanne BMl 12 quodadmodo B 14 neque HAL 16 apte E* y 17 commendat RD pergit] uadit » canan M, chanan N\'Q HAIL, chanaan BR C\'P g, chanam a el, cana F r m, chana V A2Es 7 p, 19 commemoret et BXR 22 in om. Bl AL 23 erat] fuerat p 24 festos Q 25 dixisse commemorat BIB, comm. dix. cet., edd. )

408
sui: soluite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. ubi maxime insinuat non solum, quia deus erat in templo uerbum caro factum, uerum etiam quia eandem carnem ipse resuscitauit non utique nisi secundum id quod unum est cum patre nec separabiliter operatur, cum ceteris locis fortassis omnibus scriptura non dicat, nisi quod deus illum suscitauerit, nec alicubi sic expressum est, quod cum deus resuscitarit Christum, etiam ipse se resuscitauit, quia cum patre unus deus est, sicut hoc loco, ubi ait: soluite templum hoc, et tribus diebus suscitabo illud.