Ordo ergo rerum qui esse potuit, quemadmodum dominus excepto quod iam mulieribus locutus erat etiam maribus discipulis uisus fuerit, secundum testimonia non solum quattuor euangelistarum, sed etiam Pauli apostoli contexendus et demonstrandus est. omnium ergo uirorum primo apparuisse intellegitur Petro, ex his dumtaxat omnibus quos euangelistae quattuor et Paulus apostolus commemorauerunt. ceterum si apparuit alicui eorum prius quam Petro, quod omnes tacuerunt, quis uel dicere audeat uel negare? neque enim et Paulus dixit: apparuit primo Cephae,\' sed: apparuit, inquit, Cephae, postea duodecim, deinde apparuit plus quam quingentis fratribus simul. sic autem non apparet quibus duodecim, quemadmodum nec quibus quingentis. fieri enim potest, ut de turba discipulorum fuerint isti duodecim nescio qui. nam illos quos apostolos nominauit non iam duodecim, sed undecim diceret, sicut nonnulli etiam codices habent, quod credo perturbatos homines emendasse putantes de illis duodecim apostolis dictum, qui iam Iuda extincto undecim erant. sed siue illi codices uerius habeant qui undecim habent, siue alios quosdam duodecim apostolus Paulus uelit intellegi, siue sacratum illum numerum etiam in undecim stare uoluerit, quia duodenarius in eis numerus [*]( 10 *I Cor. 15, 5 et 6 ) [*]( 2 mulieribus L e. etiam om. Bl locutus e. e. maribus om. R maribus] a tribus H.A.EtL g 4 pauli om. Bl 8 apparuerit r a e I 10 chephe utroque loco Bl 11 postea duodecim] postea secundum istum hominem dei illa sunt exemplaria pauli apostoli uerinora quae habent postea duodecim non quabant undecim duodecim B, postea XII HAEL. postea XI MQ 12 quingentis] D. MQ sic] sicut RD r 13 undecim M, XII Q D MQ 15 dnodem Bl,XII Q HAEL, XI M apostolOl CP M HAWL 16 Xn Q, XI M undecim] XI M1Q, XIIJP 17 quos r a credo om. CP 18 XII MQ \' 19 uerius] minus HAeaLS, uerum p 2Q quosdam] quos HAetL XII M apostolos DEJlS, discipulos raeltn 21 uelis Bl sacratum] sacramentum JV1 HAELS y illum om. g illum numeri RAWLS. illud numeri E*, illius numeri 07 22 in pr. om. CP p )
371
ita mysticus erat ut non posset in locum Iudae nisi alius, id est Matthias, ad conseruandum sacramentum eiusdem numeri subrogari. quodlibet ergo eorum sit, nihil inde existit quod ueritati uel istorum alicui ueracissimo narratori repugnare uideatur. probabiliter tamen creditur, postea quam Petro apparuit, deinde apparuisse istis duobus, quorum erat unus Cleopas. de quibus Lucas totum narrat, Marcus autem breuiter ita perstringit:
[*]() post haec autem, inquit. duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie euntibus in uillam. castellum quippe illud non absurde accipimus etiam uillam potuisse appellari, quod nunc iam appellatur ipsa Bethlem, quae ciuitas antea uocitata est, quamuis nunc sit honoris amplioris nomine domini. qui in illa natus est. sic per ecclesias omnium gentium diffamato. et in codicibus quidem Graecis magis agrum inuenimus quam uillam; agri autem nomine non castella tantum. uerum etiam municipia et coloniae solent uocari extra ciuitatem, quae caput et quasi mater est ceterarum, unde metropolis appellatur.
Quod autem ait Marcus, eis in alia effigie dominum apparuisse, hoc Lucas dicit, quod eorum oculi tenebantur. ne agnoscerent eum. oculis quippe eorum acciderat aliquid, quod ita manere permissum est usque ad fractionem panis. certi mysterii causa, ut eis in illo alia ostenderetur effigies et sic eum non nisi in fractione panis agnoscerent, sicut Luca narrante monstratur. pro merito quippe mentis eorum adhuc ignorantis, quod oportebat Christum mori et resurgere. simile aliquid [*]( 2 cf. Act. 1, 26 7 cf. Luc. 24, 13 8 *Marc. 16, 12 19 cf. Marc 16. 12; cf. Luc. 24, 16 ) [*](1 mystieins Bl loco AEL y 2 mattheus 4 storum Bl repugnare om. CP 8 inquit om. AEL y his Q 9 anbulantibus B ostesus Bl 10 non] quod A1E1L accepimus AlE*L 11 illam Ctp appellare Bl quod] que p iam nunc CPV 12 bethlem B1, -leem cet. 15 magis om. HAWL 16 castella] uiUa Bl 17 colonia B 18 tropolis Bl 19 in aliam efflgiem BRD dominum om. CP 20 hoc] quos HAWL 28 alio Bl 24 in Onl. B\' lucas B 25 ignorantes B2 RD CtP ) [*](24x )
372
eorum oculi passi sunt, non ueritate fallente, sed ipsis ueritatem percipere non ualentibus et aliud quam res est opinantibus, ne quisquam se Christum agnouisse arbitretur, si eius corporis particeps non est, id est ecclesiae, cuius unitatem in sacramento panis commendat apostolus dicens: unus panis, unum corpus multi sumus, ut, cum eis benedictum panem porrigeret, aperirentur oculi eorum et agnoscerent eum, aperirentur utique ad eius cognitionem remoto scilicet inpedimento. quo tenebantur, ne agnoscerent. neque enim clausis oculis ambulabant; sed inerat aliquid quo non sinerentur agnoscere quod uidebant, quod scilicet et caligo et aliquis umor efficere solet. non quia dominus non poterat transformare carnem suam, ut alia re uera esset effigies, non quam solebant illi contueri, quando quidem et ante passionem suam transformatus est in monte, ut facies eius claresceret sicut sol — quale uult enim corpus de qualicumque corpore uerum de uero facit qui de aqua uera uinum uerum fecit —, sed non ita fecerat, cum apparuit illis duobus in alia effigie. non enim sicut erat apparuit eis quorum oculi tenebantur, ne agnoscerent eum. non autem incongruenter accipimus hoc inpedimentum in oculis eorum a satana fuisse, ne agnosceretur Iesus; sed tamen a Christo est facta permissio usque ad sacramentum panis, ut unitate corporis eius participata remoueri intellegatur inpedimentum inimici, ut Christus possit agnosci.
[*]( 5 I Cor. 10, 17 6 cf. Luc. 24, 31 14 cf. Matth. 17, 2 17 cf. Ioh. 2, 7-11 ) [*]( 1 11011] non in p fallentes B1CP ipsius CP ueritate BXCP 2 perspicere NJ 5 unum panis Bl 9 agnoscerent eum ψ, eum agn. E1 7 r a elm lausis Bl 10 anbul. B 11 quo scilicet (om. et) RD 12 solent 0 transmare Bt 15 in montem BRD enim unIt 00 r uul B 16 corpus] admirabiliter corpus p, admirabile c. rae 17 uera et uerum om. M x uerum uinum HAEL 7 aelm fecerat] fecit HAEL 7 18 ap.ruit Bl illis-apparuit om. 4\' p enim] enim aliter quam erat sed X rael 20 congruenter CP accepimus A1E1L 21 in om. CP fuisse] fuisse factum H, factum fuisse AEL ar gel 22 facta est Y p ) 373
Nam ipsos esse istos, de quibus et Marcus narrat, credendum est, quia dicit ipsos euntes nuntiasse ceteris, sicut Lucas eos dicit surgentes eadem hora regressos esse in Hierusalem et inuenisse congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant dicentes, quod surrexit dominus uere et apparuit Simoni, et tunc etiam ipsos narrasse, quae gesta erant in uia et quomodo eum cognouerint in fractione panis. iam ergo erat fama, quod resurrexerat Iesus ab illis mulieribus facta et a Simone Petro, cui iam apparuerat; hoc etenim isti duo inuenerunt loquentes, ad quos in Hierusalem uenerunt. fieri itaque potest, ut timore prius in uia noluerint dicere, quod eum audierant resurrexisse, quando tantum modo angelos dixerunt uisos esse mulieribus; ignorantes enim, cum quo loquerentur, merito possent esse solliciti, ne quid passim de Christi resurrectione iactantes in manus inciderent Iudaeorum. quod autem ait Marcus: adnuntiauerunt ceteris nec illis crediderunt, cum Lucas dicat, quod iam inde loquebantur uere resurrexisse dominum et Simoni apparuisse, quid intellegendum est nisi aliquos ibi fuisse qui hoc nollent credere? cui autem non eluceat praetermisisse Marcum quae Lucas narrando explicauit, hoc est quae cum illis locutus fuerit Iesus, antequam agnoscerent eum, et quomodo eum in fractione panis agnouerint? quando quidem mox ut dixit eis apparuisse in alia effigie euntibus in uillam continuo coniunxit: et illi euntes nuntiauerunt [*]( 1 cf. Marc. 16, 12 et 18 2 cf. Lnc. 24, 33 15 *Marc. 16, 13 16 cf. Luc. 24, 34 ) [*]( 1 marcus D2NzEz y m, lacas cet. 2 est om. p dicit] dicit marcus V 1 euntem x, isse 4« nuntiasse — regressos esse om. \'ł p nuntiantem B* dicit eoa edd praeter p g 3 regressus BCXP in BRD, OM. cet., edd. et om. B1 6 et om. B1 7 cognouerunt B2N prael ergo] enim g 8 Burrexerat p 9 etenim B, enim Cdt., edd. 10 potuit e I timore] inmore Bl 11 quode (e exp.) B 12 esse uisos a p 13 loquentur Bl possint ClP A, posint EXL 14 iactitantes RD 15 nuntiauerunt g r 17 iam inde iam Bl, inde iam CP 18 aliquod sibi f. B\' 19 nolunt CP luceat B e 21 iesus] dominos g 22 agnouerunt g, agnoscerint 01 P 28 apparuisse dominum V 24 coiunxit B1, subiunxit V x/ annunciauerunt r, ef. I. 15 )
374
ceteris nec illis crediderunt, quasi possent nuntiare quem non agnouerant aut possent agnoscere quibus alia effigies eius apparuerat. quomodo ergo eum agnouerunt, ut nuntiare possent, Marcus sine dubio praetermisit. quod ideo memoriae commendandum est, ut adsuescamus aduertere euangelistarum morem ita praetermittentium quae non commemorant et coniungentium quae commemorant, ut eis qui usum in hac consideratione non habent non aliunde maxime error oriatur, quo putent eos non sibi congruere.
Lucas ergo sequitur et dicit: [*]() dum haec autem locuntur, Iesus stetit in medio eorum et dicit eis: pax uobis, ego sum, nolite timere. [*]() conturbati uero et conterriti existimabant se spiritum uidere. [*]() et dixit eis: quid turbati estis et cogitationes ascendunt in corde uestro? [*]() uidete manus meas et pedes, quia ipse ego sum; palpate et uidete, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me uidetis habere. [*]() et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes. hanc ostensionem domini post resurrectionem intellegitur et Iohannes commemorasse sic loquens: [*]() cum esset ergo sero die illo una sabbatorum et fores essent clausae, ubi erant discipuli propter metum Iudaeorum, uenit Iesus et stetit in medio et dixit eis: pax uobis. [*]( 10 *Luc. 24, 36-40 20 *Ioh. 20, 19 et 20 n. ) [*]( 1 illi Nl possint C3P (sic infra) anuntiare Ml 2 nouerant p 3 agnouerunt Bl OPV\'p, -rint cet. ut om. CP 4 possunt CP duuio B ideo J deeo pi, de eodem R2 5 adBucamus Bl 6 more HAelL 7 quaej quem CP ei JB1 quia uisum CP - 8 error oriaturj gloriatur B1 11 istetit B dixit edd. praeter m 13 extimabant B 14 conturbati BJJ ascenderunt AelL 15 in corde uestro Bl (uerc. ueroti. al.), in corda uestra cet., edd., v (iv tjj ϰαρδια ύμω̄ν) pedesj add. meos B2B ϰψedd. praeter g (uerc. ueron. al., Dbl. Eg. Rw.) 16 ipse otn. g. ego ipse RD V ψ v 17 habent Ql r 18 haec AE y a 20 commemorasse BRD, -rat CP, -rare cet., edd. 21 illa w 22 discipuli] discipuli congregati VN2E2 γϰλω edd., v 23 dixit BRlJ M AELS γϰλ pgael, dicit cet. (λέγει) )
375
[*]() et hoc cum dixisset, ostendit eis manus et latus. ac per hoc his uerbis Iohannis possunt coniungi ea quae Lucas dicit, idem autem Iohannes praetermittit. ita enim Lucas sequitur:
[*]() adhuc autem illis non credentibus et mirantibus prae gaudio dixit: habetis hic aliquid quod manducetur?
[*]() at illi optulerunt ei partem piscis assi et fauum mellis.
[*]() et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis. his item uerbis possunt adiungi quae Lucas tacet, dicit autem Iohannes: gauisi sunt ergo discipuli uiso domino.
[*]() dixit ergo eis iterum: pax uobiscum; sicut misit me pater, et ego mitto uos.
[*]() hoc cum dixisset, insuflauit et dixit eis: accipite spiritum sanctum;
[*]() quorum remiseritis peccata, remittunter eis, et quorum detinueritis, detenta sunt. his rursus adiungamus quae Iohannes praetermisit, Lucas commemorat:
[*]() et dixit ad eos: haec sunt uerba, quae locutus sum ad uos, cum adhuc essem uobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi et prophetis et psalmis de me.
[*]() tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent scripturas,
[*]() et dixit eis: quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia
[*]() et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Hierusalem;
[*]() uos autem estis testes horum.
[*]( 4 Luc. 24, 41-43 10 *Ioh. 20, 20 b-23 16 *Luc. 24. 44-49 ) [*]( 2 iohannes B 6 at] ad B, ait NlL 11 ergo om. B paa B uobiscum BlJRD CPVF ONQ (uerc. uind.), nobia cet., edd. (δμιιν), cf. infra 13 insuflauit BRE, insuffl. cet. 14 remiseris B remittentur H -eia om. RD 15 detenueritia CP AlElL, retinetis Bx retinueritis B2M g v (xoarfjte, al. xpottlrs, Cant. ϰρατήσητς) detenta] retenta Bz g f). erunt g his] hic AlEL r 1& pretermittit g 17 uerba] add. haec Bl 22 pati christum HAEL Y (Cant. 16v xptOtόV παϑειν) 24 praedicare CP g 26 testes estis E3 7 v horum 1 eorum JB1 p ) 376
[*]() et ego mitto promissum patris mei in uos: uos autem sedete, quoad usque induamini uirtutem ei alto. ecce quomodo commemorauit et Lucas promissionem spiritus sancti, quam non inuenimus a domino factam nisi in euangelio Iohannis. quod non praetereunter aduertendum est, ut meminerimus, quemadmodum sibi euangelistae inuicem adtestentur de quibusdam etiam quae ipsi non dicunt et tamen dicta nouerunt. post haec Lucas quae gesta sunt omnia praetermittit nec omnino commemorat, nisi quando Iesus. ascendit in caelum, adque id tamen ita coniungit, quasi hoc sequatur haec uerba, quae dixit, cum hoc gestum sit una sabbatorum, quo die dominus resurrexit, illud autem quadragensimo die, sicut idem ipse Lucas in apostolorum actibus narrat. quod autem dicit Iohannes non cum illis fuisse tunc apostolum Thomam, cum secundum Lucam duo illi, quorum erat unus Cleopas, regressi Hierusalem inuenerint congregatos undecim et eos qui cum ipsis. erant, procul dubio intellegendum est, quod inde Thomas exierit, antequam eis dominus haec loquentibus appareret.
Hinc iam Iohannes aliam commemorat sui demonstrationem a domino discipulis factam post dies octo, ubi erat et Thomas. qui prius eum non uiderat. [*]() et post dies octo, inquit, iterum erant discipuli eius intus et Thomas cum eis; uenit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et dixit: pax uobis. [*]() deinde dicit Thomae: infer digitum tuum huc et uide manus meas et adfer [*]( 4 cf. Iob. 14, 26; 15, 26 10 cf. Luc. 24, 50 et 51 13 cf. Act. 1. 2-9 14 cf. Ioh. 20, 24; cf. Luc. 24, 33 22 *Ioh. 20, 26-29 ) [*]( 1 mittoj mittam Xw rael uos sec. om. lsl Z aeaetej aaa. m ciuitate (-tem H2) NsQ H\'JE2 γχωedd. quo usque V g uirtate FN pgralv 4 quam] quod BlR 5 iohannee CP 7 adteatentur (att. 0) BB 0 BP y p, adtestantur (att. CPN) cet. 10 coniungitur D r 11 sequantnr HAJPL ae 12 surrexit r 16 unos erat p g inueuerunt E2 i 18 antecum JB1 20 alia B 25 infert Qt 26 ditum ElL aufer Bl, adfert QI, affers HAWL )
377
manum tuam et mitte in latus meum et noli esse incredulus, sed fidelis.
[*]() respondit Thomas et dixit ei: dominus meus et deus meus.
[*]() dicit ei Iesus: quia uidisti, credidisti; beati qui non uiderunt et crediderunt. hanc secundam domini uisionem erga discipulos factam, id est quam secundo loco Iohannes commemorat, aput Marcum possemus agnoscere breuiter eam, sicuti adsolet, perstringentem, nisi moueret, quod ibi ait: nouissime recumbentibus illis undecim apparuit, non ideo quia Iohannes tacuit recumbentes - potuit enim hoc praetermittere —, sed quia iste dixit: nouissime, quasi ultra iam non eis apparuerit, cum adhuc Iohannes tertiam sit eius narraturus demonstrationem ad mare Tiberiadis; deinde, quod dicit idem Marcus, exprobrans illis incredulitatem illorum et duritiam cordis, quia his qui uiderant\' eum resurrexisse non crediderant, illis uidelicet duobus, quibus in uillam euntibus apparuit, posteaquam resurrexit, et Petro, cui primitus eum apparuisse aput Lucam inuestigatum est, fortasse et Mariae Magdalenae et aliis mulieribus, quae cum illa erant, quando eis et ad monumentum apparuit et\' inde redeuntibus in itinere occurrit. nam ita contexit narrationem idem Marcus, cum commemorasset breuiter de duobus illis, quibus apparuit in uillam euntibus, quod nuntiassent ceteris nec illis creditum esset:
[*]() nouissime, inquit, recumbentibus illis undecim apparuit et exprobrauit
[*](8 Marc. 16. 14 10 cf. Ioh. 21, 1 14 *Marc. 16, 14 18 cf. Lac. 24, 35 24 *Marc. 16, 14 ) [*]( 1 meum om. Bl nolij non B 2 dicit] dixit l 4 uidiBti BR (uerc. uind. al. JRtv.), nidisti me cet., edd., v, add. thoma V1 v 5 haec secundum Bl 7 poesimus BtQ, possumus BD C2P g cognoscere Bl ea CP 9 XI C 10 enim om. BAWL g 11 ultrum Bl 12 eie non BD pr 14 et ezprobrauit (om. illis) g eorum r v 15 hi HAlElL uiderant (a s. u) B 16 crediderunt g 17 quibus om. Bl euntibus in uillam BD r II e l 18 uestigatum CPFlONQ HAHPL ael 19 quae] qui Bt AelL 20 monimentum B 21 occurrerit BD 22 cum] unum Bl 28 in] et B1 nuntiantes Bt 25 et exprobrauit] exprobrans HAesL ael ) 378
incredulitatem illorum et duritiam cordis, quia his qu-l uiderant eum resurrexisse non crediderant. quomodo ergo n\'ouissime, quasi iam ultra eum non uiderint nouissimum quippe illud est, quo dominum apostoli in terra. uiderunt, quando ascendit in caelum, quod factum est quadragensimo die post eius resurrectionem. num quidnam tunc . exprobraturus erat, quod non credidissent eis qui eum uiderant resurrexisse, quando iam et ipsi post resurrectionem totiens eum uiderant et maxime ipso die resurrectionis eius, id est una sabbati iam circa noctem, sicut Lucas Iohannesque commemorant? remanet igitur, ut intellegamus eundem diem resurrectionis eius, id est unam sabbati, quando eum post diluculum uidit Maria et aliae cum illa mulieres, quando etiam Petrus, quando et illi duo, quorum erat unus Cleopas. quos uidetur etiam idem Marcus commemorare, quando iam circa noctem illi undecim praeter Thomam et qui cum eis erant, quando eis et isti quod uiderant narrauerunt, nunc etiam Marcum more suo breuiter commemorare uoluisse et ideo dixisse nouissime, quia ipso die hoc nouissimum fuit iam incipiente nocturno tempore, posteaquam illi de castello, ubi eum in fractione panis agnouerant, redierunt in Hierusalem et inuenerunt. sicut dicit Lucas, illos undecim et eos qui cum illis erant iam conloquentes de resurrectione domini et quod uisus fuerit Petro, quibus et ipsi narrauerunt quod in uia gestum erat et quomodo eum agnouerunt in fractione panis. sed erant ibi
[*]( .5 cf. Act. 1, 9 10 cf. Luc. 24, 1; c\'f. lolt. 20, 1 22 cf. Luc. 24, 33-35\' ) [*]( 1 illorum] eorum ■/ edd. praeter g, v hi HAlElL 2 crediderunt g 3 uiderent CP g 4 quo] quod RD HAelL gal 7 eis om. AlElL 8 resurreiionem B 9 totiens om. BD resurrexionis B 14 unus erat ptfelm 15 iam] apparuit iam rael 16 illis rael thoma B 17 marcue HAEIL, eu.m g 19 iam] nam Ell. 21 agnouerunt CP, cognouerant BD t 23 cum loquente3 B, loqu. OHEtL 25 agnoQeruntBl. -rint B2BD, cognouerunt CPV p g, cognouerint cd. fractionem B - utique ibi HAEL 7 -. ) 379
utique non credentes, unde uerum est quod Mareus dicit: nec illis crediderunt. his ergo iam, sicut Marcus dicit, discumbentibus et adhuc inde, sicut Lucas dicit, loquentibus stetit in medio eorum dominus et ait illis: pax uobiscum, sicut Lucas et Iohannes. fores autem clausae erant, cum ad eos intrauit, quod solus Iohannes commemorat. uerbis itaque domini, quae tunc eum locutum esse discipulis Lucas Iohannesque dixerunt, interponitur et illa exprobratio, de qua Marcus dicit, quod non crediderint eis qui eum resurrexisse uiderant.
Sed hoc rursus mouet, quomodo discumbentibus undecim dicit apparuisse Marcus, si illud tempus est diei dominici iam noctis initio, quod Lucas Iohannesque meminerunt. aperte quippe Iohannes dicit non cum eis tunc fuisse apostolum Thomam, quem credimus exisse inde. antequam dominus ad eos intraret, posteaquam illi duo redeuntes de castello cum ipsis undecim conlocuti sunt, sicut aput Lucam inuenitur. sed Lucas in sua narratione dat locum, quo possit intellegi, dum haec loquerentur, prius inde exisse Thomam et postea dominum intrasse. Marcus autem, qui dicit: nouissime recumbentibus illis undecim apparuit, etiam Thomam illic fuisse cogit fateri. nisi forte quamuis uno absente undecim tamen uoluit appellare, quia eadem tunc apostolica societas hoc numero nuncupabatur, antequam Matthias in locum Iudae subrogaretur. aut si hoc durum est sic accipere, illud ergo accipiamus, post multas demonstrationes eius, quibus per dies quadraginta discipulis praesentatus est, eum etiam [*]( 2 Marc. 16, 13 3 «f. Morc. 16, 14 4 *Lac. 24, 86: *Ioh. 20, 26 11 cf. Marc. 16, 14; cf. Luc. 24, 29; 36; cf. Ioh. 20, 19 19 Marc. 16, 14 23. cf. Act. 1, 26.,\' ) [*]( 4 aobiacumj uobis Sl χψω raelmv (cf. supra) o sicutj add. refe. runt V, add. dicunt χψω r ael iohannes] add. commemorant B1, add. dicunt p g 6 introintrauit B 7 locatus CP iohannes diaeruntq. Bl 11 dicit] ait HAEL y apparuisse] dominum apparliisse V Im 14 ad eos dominus RD 18 loquentur B thomo B 21 cogitat B nisi forte om. Bl 22 hoc] ac B. 36 \'XL- lIEL.- )
380
nouissime recumbentibus illis undecim apparuisse, id est ipso quadragensimo die, et quoniam iam erat ab eis ascensurus in caelum. hoc eis illo die maxime exprobrare uoluisse, quia his qui uiderant eum resurrexisse non crediderant, antequam ipsi eum uiderent, cum utique post ascensionem suam praedicantibus illis euangelium etiam gentes quod non uiderunt fuerant crediturae. post illam quippe exprobrationem secutus ait idem Marcus:
[*]() et dixit eis: euntes in mundum uniuersum praedicate euangelium omni creaturae.
[*]() qui crediderit et baptizatus fuerit saluus erit; qui uero non crediderit condemnabitur. hoc ergo praedicaturi. quoniam qui non crediderit condemnabitur, cum id utique non crediderit quod non uidit. nonne ipsi primitus fuerant obiurgandi, quod, antequam dominum uidissent, non crediderunt eis quibus prius apparuisset?