XX. Sequitur Mattheus: [*]() et terra mota est et petrae scissae sunt [*]() et monumenta aperta sunt et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt; et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius uenerunt in sanctam ciuitatem et apparuerunt multis. haec quae solus dixit non est metuendum ne cuiquam ceterorum repugnare uideantur. sequitur idem ipse: [*]() centurio [*]( 1 Matth. 27, 51 a 4 *Marc. 15, 38 7 Luc. 23, 45 20 Matth. 27, 51 b-64 ) [*]( 1 et om. BD IP-M p 2 in duas partes om. Rl usque] add. in p. add. ad r et marcuB-deorsum om. L 3 sic] add. dicit HAE i sc. est a summo usque deorsum in duo RD duo] duas partes HAE1 a (fol. 157, duodecim versus pr. partim euanuerunt) B summo] sursum J; edd. 5 ordinem B 6 miraculum om. CP 9 deinde] inde Ax 10 et de potu aceti om. B 14 expressit] ostendit HAELS r 16 et (ante uelum) om. CPV r a 19 an] aut R posuisset AelL 21 multa om. r 22 dormierunt g resurrexerunt r (Cau. Tol. Big.) )
345
autem et qui cum eo erant custodientes Iesum uiso terrae motu et his quae fiebant timuerunt ualde dicentes: uere dei filius erat iste. Marcus sic: uidens autem centurio, qui ex aduerso stabat, quia sic clamans expirasset, ait: uere homo hic filius dei erat. Lucas sic: uidens autem centurio quod factum fuerat glorificauit deum dicens: uere hic homo iustus erat. non est contrarium, quod Mattheus dicit uiso terrae motu admiratum centurionem et eos qui cum illo erant, cum Lucas dicat hoc eum admiratum, quod emissa illa uoce expirasset, ostendens, quam in potestate habuerit, quando moreretur. in eo quippe, quod idem Mattheus non solum dixit: uiso terrae motu, sed etiam addidit: et his quae facta erant, integrum locum fuisse demonstrauit Lucae, ut diceret centurionem ipsam domini mortem fuisse miratum, quia et haec inter illa est quae tunc mirabiliter facta erant. quamquam, etsi Mattheus illud non addidisset, intellegendum erat, cum multa miranda facta fuerint et omnia centurio et qui cum eo erant mirari potuerint, liberum fuisse narrantibus, quid quisque illum miratum commemorare uoluisset, nec eos sibi repugnare, cum alius illud, alius illud diceret fuisse miratum, quando omnia fuerat ille miratus. quod autem alius ait centurionem dixisse: uere dei filius erat iste, alius autem: uere homo hic filius dei erat, non mouebit eum cui non exciderunt tam multa superius similiter dicta et exposita. ad unam quippe sententiam utraque uerba concurrunt. nec quod alius tacuit homo, alius
[*]( 3 Marc. 15. 39 6 Luc. 23, 47 -.2 *Matth. 27, 54; *Marc. Li, 39 ) [*]( 1 autem om. CP 2 biis ψω, iis Im 3 filius dei CP tj/ edd., v 7 glorificabat BD (łδóξαζεν Sita. Vat. Cant., έδóξασεν Alex. Ephr. al.) dominum HAEL i 8 dicit uiso (uisio B) terre motu (-tum B) BRD r, uiso terrae motu dicit cet., edd. 10 exispirasset B 11 quam] quia CPP H2A2 I 12 uisio ter motus B 13 et om. D r, etiam Jt hiis λψω, iis l m facta erant] fiebant c! p 14 luca Bl, -cas BJ 15 hoc Bp 17 cum] quaID B 18 fuerant C2 eoj co BI, d5 Bs 20 sibi] ibi HAelLS m 21 alius illud semel B, alius illut aliut ille Q 23 filius dei CPV ψedd., v hic homo R v 26 neque g ) 346
dixit, ullo modo contrarium est. magis quod Lucas non ait centurionem dixisse (filius dei erat\\ sed: iustus erat, potest putari diuersum; sed uel utrumque dictum a centurione intellegere debemus et aliud illos, aliud istum commemorasse, uel fortasse Lucam exprimere uoluisse sententiam centurionis, quomodo dixerit legum filium dei. forte enim non eum unigenitum aequalem patri centurio intellexerat, sed ideo filium dei dixerat, quia iustum crediderat, sicut multi iusti dicti sunt filii dei. quod autem etiam ipse Lucas dixit: uidens autem centurio quod factum erat, in eo genere inclusit omnia quae in illa hora mirabiliter facta erant, tamquam unum mirabile factum commemorans, cuius quasi membra et partes erant omnia illa miracula. iam uero, quod Mattheus addidit eos qui cum centurione erant, alii autem hoc tacuerunt, cui non appareat ex notissima regula non esse contrarium, cum alius dicit quod alius tacet? et quod Mattheus dixit: timuerunt ualde, Lucas autem non dixit \'timuit\', sed: glorificauit deum, quis eum non intellegat timendo glorificasse?
XXI. Sequitur Mattheus: [*]() erant autem ibi mulieres multae a longe, quae secutae erant legum a Galilaea ministrantes ei, [*]() inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi et Ioseph mater et mater filiorum Zebedaei. Marcus sic: [*]() erant autem et mulieres de longe aspicientes, inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Ioseph mater et Salome; [*]() et cum [*]( 20 Matth. 27. 65 et 5(S 24 Marc. 15, 40 et 41 ) [*]( 1 est om. B 01 4 aliut filius aliut iustum Q illos] alios p commemorasset B 5 uolens R, noluisse N2 6 (enim om.) eum non p V ideo] in eo AelL 8 dei om. B 9 etiain om. M 11 quae] quae pt Q 13 miranda 1 15 nouissima B 17 sed glorificauit om. B 18 eum non BRD. non eum (eam ClP) cet., edd. 20 autem om. AJElL 21 a longe om. BRD fuerant p 22 eis B magdalenae B AEL (sic infra . -na r 24 et om. HAE1 rael 25 erat] et CPVF ON p (xa£ sine vrw Sin. Vat.) 26 salomae ROE cum] quae cum R r )
347
esset in Galilaea, sequebantur eum et ministrabant ei. et aliae multae, quae simul cum eo ascenderant Hierosolymam. inter hos nihil uideo, quod contrarium possit putari. quid enim interest ad ueritatem, quod quasdam mulieres pariter. quasdam singuli nominauerunt? Lucas quoque ita narrationem contexit:
[*]() et omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud et uidebant quae fiebant percutientes pectora sua reuertebantur.
[*]() stabant autem omnes noti eius a longe et mulieres, quae secutae erant eum a Galilaea. haec uidentes. unde superioribus duobus de mulierum praesentia satis consentit, quamuis nullam earum nominatim exprimat. de turba etiam, quae simul aderat et uidentes quae fiebant tundebant pectora sua et reuertebantur, consentit Mattheo, quamuis seorsum adnexuerit: centurio autem et qui cum eo erant. quapropter tantum modo de notis eius, qui stabant a longe, solus inuenitur dixisse. nam et Iohannes commemorauit de praesentia feminarum, antequam dominus emisisset spiritum, ita narrans:
[*]() stabat autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius Maria Cleopae et Maria Magdalene.
[*]() cum uidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem. quem diligebat, dicit matri suae: mulier, ecce filius tuus.
[*]() deinde dicit discipulo: ecce mater tua. et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. qua in re nisi
[*]( 6 *Luc. 23, 48 et 49 15 Matth. 27. 54 19 *Ioh. 19, 25—27 ) [*]( 1 eum] cum B, illam R inminiatrabant B 3 hyerosolima O1, hierus. CP EL possit] sit HAW L 7 aderane B, aderat Nl espectaculum istuc B 8 reuerebantur (reber. B) BR 01 ElL 9 eis Bl 10 erant] fuerant CPV m (uerc. ueron.) 11 duobus om. B 13 quae] eorum qui A\'2 aderant N2 HAEL r p tundentes g 14 reuerebantur HElL 15 eo] illo HAEL r 17 iohannis C\'P commemorabit B 19 stabant DPEr r pgm 20 cleope B COl RAE\'L, -phae (-phe) DPE2 Y edd. et maria magdalene om. Nl (tterc.) 21 ergo] autem l 22 mulier om. BJJ (uind.) 24 in suam CP M p r (E:; td ?sta) ) 348
apertissime Mattheus quoque et Lucas Mariam Magdalenen nominassent, possemus dicere, alias a longe, alias iuxta crucem fuisse. nullus enim eorum praeter lohannem matrem domini commemorauit. nunc ergo quomodo intellegitur eadem Maria Magdalene et a longe stetisse cum aliis mulieribus, sicut Mattheus et Lucas dicunt, et iuxta crucem fuisse, sicut Iohannes dicit, nisi quia in tanto interuallo erant, ut et iuxta dici possent, quia in conspectu eius praesto aderant, et a longe in conparatione turbae propinquius circumstantis cum centurione et militibus? possumus etiam intellegere, quod illae quae simul aderant cum matre domini, postquam eam discipulo commendauit, abire iam coeperant, ut a densitate turbae se exuerent, et cetera quae facta sunt longius intuerentur, ut ceteri euangelistae qui post mortem domini eas commemorauerunt iam longe stantes commemorarent.