De Consensu Evangelistarum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars IV (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 43). Weirich, Franz, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1904.

XVIII. Sequitur Mattheus: [*]() Iesus autem iterum clamans uoce magna emisit spiritum. Marcus similiter: Iesus autem emissa uoce magna expirauit. Lucas autem, quid ipsa uoce magna dixerit, declarauit; dixit enim: [*]() et clamans [*]( 4 *Luc. 23, 36 et 37 9 cf. supra cap. 16 11 *Ioh. 19, 28 et 29 18 Matth. 27, 50 19 Marc. 15, 37 21 *Luc. 23, 46 ) [*]( 1 sinite B1R 01 (cf. Marc.) beniat B 3 insultationis BX narret Nl 4 commemorat EL y 5 dicentes] dicebant V, et dicentes N3 E1 y pmv (xa; om. Cant.) 6 simul N2 conftecti Bl, completi (-iti C1) CzP Nt, compleri p 8 non om. ALElL, nisi r a el dicit rae1 9 tactabimus B 10 singuli B iohannis ClP H commemorabit B 11 omnia B1RD raev (uerc. ueron. colb. al.), iam omnia cet. (opt. codd. Vulgatae, om. ὴ́δη m. 1 Cant.); cf. in Ioh. eu. tr. 119, 4 12 scribtusa BL dicit E2 T (ÀEjtt) 13 autem] ergo E2 r v erat] est AE1L 15 iohannen Ci, -nne P 16 bas B 17 est mirum p 18 clamas B 19 emist B 20 autem pr. om. HAELS 7 21 dixerit uoce magna HAE1LS, magna u. dixerit f declarabit B et exclamans p l )

343
Iesus uoce magna ait: pater, in manus tuas commendo spiritum meum, et haec dicens expirauit. Iohannes uero, sicut tacuit illam uocem primam heli, heli, quam Mattheus et Marcus rettulerunt, tacuit etiam istam, quam Lucas solus indicauit, illi autem duo nomine uocis magnae significauerunt, id est: pater, in manus tuas commendo spiritum meum, quod eum uoce magna dixisse et ipse Lucas similiter adtestatus est, ut intellegeremus hanc fuisse uocem magnam quam Mattheus et Marcus commemorauerunt. sed dixit Iohannes, quod nullus illorum trium, eum dixisse: consummatum est, cum acetum accepisset, quod eum ante ipsam uocem magnam dixisse intellegimus. haec sunt enim uerba Iohannis: cum ergo accepisset Iesus acetum, dixit: consummatum est, et inclinato capite tradidit spiritum. inter illud quod ait: consummatum est, et illud quod ait: et inclinato capite tradidit spiritum, emissa est illa uox magna, quam tacuit iste, ceteri autem tres commemorauerunt. hoc enim apparet esse ordinis. ut ante diceret: consummatum est, cum perfectum in illo esset quod de illo prophetatum erat, et tamquam ad hoc expectaret qui utique, cum uellet, moreretur, deinde commendans tradidit spiritum. sed quouis ordine quilibet arbitretur dici potuisse, hoc magno opere cauendum est, ne cui uideatur quisquam euangelistarum alteri repugnare, si uel tacuit quod alius dixit aut dixit quod alius tacuit. [*]( 12 Ioh. 19, 30 ) [*]( 1 iesus uoce magna BRD, uoce magna iesus cet., edd., v (o l; ϕωνή μεγάλη cod. Ephr.) 3 quam] cum Bl 4 rettulle! rnnt (fol. 155r, nouetn uersm primi aegre leguntur) B solus lucas RD p solus om. HA..EsL b indicauit] commemorauit r ael nomine] add. auo R 7 magnaediiisse ClP similiter] etiam r 8 uocem om. B1 9 commemoraberunt B dicit D ael 10 illorum] eorum BD trium] add. ait HAEL r g, add. dicit rae dixisse] add. commemorat p 13 et om. CP 14 tradit 01 16 missa CP est om. R magna om. B1 17 eteri B commemoraberunt B 18 cum] quoniam p 20 adhuc B, ad hec r moriretur Al g 22 magno opere 13, magnopere cet., edd. 23 cui om. HAelL g uidetur 01 24 aut BR OQ HAEL f pel, uel cet., edd. )
344

XVIIII. Sequitur Mattheus: [*]() et ecceuelum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum. et Marcus sic: et uelum templi scissum est in duo a summo usque deorsum. Lucas autem similiter hoc ait: et uelum templi scissum est medium, sed non eodem ordine. uolens enim miraculum miraculo adiungere, cum dixisset: sol obscuratus est, continuo subiungendum existimauit: et uelum templi scissum est medium, praeoccupans uidelicet, quod expirante domino factum est, ut deinde recapitulans exequeretur et de potu aceti et de illa uoce magna et de ipsa morte, quae ante scissionem ueli post tenebras facta intelleguntur. Mattheus enim, qui, cum dixisset: Iesus autem iterum clamans uoce magna emisit spiritum, continuo subiecit: et ecce uelum templi scissum est, satis expressit tunc esse scissum, cum Iesus emisisset spiritum. si autem non addidisset: et ecce, sed simpliciter dixisset: et uelum templi scissum est, incertum esset, utrum ipse et Marcus hoc recapitulando commemorassent, Lucas autem ordinem tenuisset, an Lucas recapitulasset quod illi ordine posuissent.