De Consensu Evangelistarum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars IV (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 43). Weirich, Franz, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1904.

Marcus quoque paene isdem uerbis et rebus concinit. uerba autem Pilati, quibus respondit populo petenti, ut sollemniter unus uinctus dimitteretur, ita refert: [*]() Pilatus autem respondit eis et dixit: uultis dimittam uobis regem Iudaeorum ? Mattheus autem sic ait: [*]() congregatis ergo illis dixit Pilatus: quem uultis dimittam uobis, Barabban an Iesum, qui dicitur Christus? nulla quaestio est quod tacet ipsos petisse, ut aliquis eis dimitteretur. sed quaeri potest, quae uerba Pilatus dixerit, utrum quae a Mattheo an quae a Marco referuntur. aliud enim uidetur esse: quem uultis dimittam uobis, Barabban an Iesum, qui dicitur Christus? aliud: uultis dimittam uobis regem Iudaeorum? sed quia christos reges dicebant, et qui dixit illum an illum, manifestum est eum quaesisse, an uellent dimitti sibi regem Iudaeorum, id est Christum, nihil interest sententiae, quod hic tacuit Marcus de Barabba hoc solum uolens dicere quod ad dominum pertinebat, quando quidem in eorum responsione satis et ipse ostendit, quem sibi dimitti [*]( 6 cf. Marc. 15, 2-15 8 Marc. 15, 9 10 Matth. 27, 17 18 cf. supra p. 19, 14 ) [*]( 3 autem om. HAelL flagellamtum B 4 narrabit B, enarrauit B 5 de] cum F, a r 6 hisdem JR Q, eisdem CP N2 p g. his M x, hiisdem χψω, iisdem r a elm 7 pilati quibus om. BI, p. quae B petentium HAelL 8 ita om. p 9 et om. B\' 10 ait] ut B1 ergo] autem p 11 dimitti B 12 an om. Bl 13 aliquid CP Ael eis] de eia B2 14 dixit p 15 referantur CP 16 uultis om. HAelL 18 iudaeorum dicens petrus.. (300, 4) CP, sed quia.. f. 186, l. 18 C, p. 203, l. 16 P reges christos HAEL et om. Bl quid B dixerit g 19 eum om. p, enim AEIL 20 sibi dimitti (dem. C) CP edd. nihilque r a 21 tacuit] dictitacuit L, dictatauit AlS, dictitauit HA2El de barabban B2 HAS1, de barraban ElL g 22 dominum] iesum edd. praeter g m 23 siui Bl )

311
uoluerint: pontifices, inquit, concitauerunt turbam, ut magis Barabban dimitteret eis. sequitur autem et dicit: [*]() Pilatus autem iterum respondens ait illis: quid ergo uultis faciam regi Iudaeorum? unde iam satis apparet, quod id Marcus uelit ostendere dicendo: regem Iudaeorum, quod Mattheus dicendo: Christum. non enim dicebantur christi reges nisi Iudaeorum: namque in eo etiam loco Mattheus ait: [*]() dicit illis Pilatus: quid igitur faciam de Iesu, qui dicitur Christus? ergo sequitur Marcus: [*]() at illi iterum clamauerunt: crucifigeeum, quod ille ait: dicunt omnes: crucifigatur. et sequitur Marcus: [*]() Pilatus uero dicebat eis: quid enim mali fecit? at illi magis clamabant: crucifige eum. hoc Mattheus non dixit, sed quoniam dixit: [*]() uidens autem Pilatus, quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, dixit etiam eum lauisse manus coram populo, ut innocentem se a sanguine iusti significaret, quod item et Marcus et alii tacent. satis ostendit etiam Mattheus egisse praesidem cum populo, ut dimitteretur. quod breuiter significauit Marcus in eo quod refert Pilatum dixisse: quid enim mali fecit? deinde sic etiam ipse concludit quae per Pilatum cum domino gesta sunt: [*]() Pilatus autem, inquit, uolens populo satisfacere, dimisit illis Barabban et tradidit Iesum flagellis caesum, ut crucifigeretur. haec aput praesidem gesta narrauit Marcus.

Lucas aput Pilatum gesta sic narrat: 2 coeperunt autem [*]( 1 Marc. 15, 11 et 12 8 Matth. 27, 22 10 Marc. 15, 13 et 14 14 Matlh. 27, 24 22 Marc. 15, 15 26 *Luc. 23, 2 ) [*]( 1 concitaberunt B 2 dim. eis barraban g 4 unltis] add. ut B regem CP iam om. HA g 5 id] idem E2 f 7 nam l 10 ad Bl AtElL 12 eis] illis V v male B CP 0 HAEIL (corb.), cf. 311, 21; 314, 10 13 ad BRl 14 dicit a quoniam Bl 16 etiam om. EL y eum om. B1, cum CIP, ipsum r lauaaset CP 17 iustificaret (signi 8. l. add.) A 18 diegiB/le Bl 21 male B2 CP Ax ipse om. HAelL 22 inquit autem R, aatem dixit B1 26 lucas1 add. uero CPV )

312
accusare illum dicentes: hunc inuenimus subuertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Caesari et dicentem se Christum regem esse. hoc illi duo euangelistae non dixerunt, cum tamen dicerent, quod eum accusabant. ergo iste etiam ipsa crimina, quae falsa obiecerunt, aperuit. tacuit autem quod ei dixit Pilatus: non respondes quicquam? uide, in quantis te accusant, sed plane sequitur et dicit quod etiam illi dixerunt: [*]() Pilatus autem interrogauit eum dicens: tu es rex Iudaeorum? at ille respondens ait: tu dicis. hoc autem Mattheus et Marcus commemorauerunt, antequam dicerent conpellatum legum, quod eis accusantibus non responderet. nihil autem interest ueritatis, quo ordine Lucas ista rettulerit, quemadmodum nihil interest, si alius aliquid tacet quod alius commemorat, quemadmodum in consequentibus dicit: [*]() ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: nihil inuenio causae in hoc homine. [*]() at illi inualescebant dicentes: commouet populum docens per uniuersam Iudaeam et incipiens a Galilaea usque huc. [*]() Pilatus autem audiens Galilaeam interrogauit, si homo Galilaeus esset, [*]() et ut cognouit, quod de Herodis potestate esset, remis it eum ad Herodem, qui et ipse Hierosolymis erat in illis diebus. [*]() Herodes autem uiso Iesu gauisus est ualde. erat enim cupiens ex multo tempore uidere eum, eo [*]( 6 Marc. 15, 4 8 Luc. 23, 3 10 cf. Matth. 27, 11; cf. Marc. 15, 2 lo *Lac. 23, 4-12 ) [*](3 ac xpm se R 5 falso AEL y g 6 tacoit om. Bx 7 respondia ClP Q, -dens B2 A uide∗∗ 0, uides H rael, uides inquit g accusarant Bl 10 illi CXP 12 compilatum B1 13 istea (e exp.) B, ista (s exp.) R 16 turbas] ad scribus p 17 causae om. CP hoc om. Bl (Tol. m. 1) at om. CP g ille Bl, illi autem g 18 conimouit C2V E2 γ pgra 19 uniuersa iudaea Bl 21 galilaeius B 22 berodis Bl 23 hierosotymimijserat Bl hierul. C EL, -limis BPN g 24 uisio Bl 25 eximulto B eo om. B1 )
313
quod audiret multa de illo, et sperabat signum aliquod uidere ab eo fieri. [*]() interrogabat autem illum multis sermonibus. at ipse nihil respondebat. [*]() stabant etiam principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum. spreuit autem illum Herodes cum exercitu suo et inlusit indutum ueste alba et remisit ad Pilatum. [*]() et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die; nam antea inimici erant ad inuicem. haec omnia, id est quod a Pilato ad Herodem dominus missus eat et quae ibi gesta sunt, Lucas solus indicat, etiamsi aliquid ibi ait simile quod in aliis narrationum locis aput alios possit inueniri, ceteri autem ea tantum dicere uoluerunt quae aput Pilatum gesta sunt, quousque dominus crucifigendus traderetur. rediens ergo Lucas ad ea quae aput praesidem gerebantur, unde digressus erat, ut narraret quod aput Herodem actum est, ita sequitur: 13 Pilatus autem conuocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe [*]() dixit ad illos: optulistis mihi hunc hominem quasi auertentem populum, et ecce coram uobis interrogans nullam causam inueni in homine isto ex his, in quibus eum accusastis. hinc intellegimus eum praetermisisse, quemadmodum a domino quaesierit, quid accusatoribus responderet. [*]() sed neque Herodes, inquit, nam remisi uos ad illum, et ecce [*]( 17 *Lnc. 23. 13 et 14 23 ib. 15-23 ) [*]( 1 andierat raelv 2 uideri HAelL fieri ab eo r interrogauit AetL 3 at] et R nihil BlB M El, illi nihil CPV pgelm, nihil illi eet., v 4 etiam] autem L v scribuae B 6 inlusit] add. euirt Q 8 ante H 11 ibi aliquid Q 12 locis] add. indicat: etiam r, add. etiam a 13 uolunt p quae aput herodem Bl, suppl. pilatum-aput pr.-quod apud B2 19 a.uertentem (eraa. d) C, auert. (a s. I.) P, caertentem HAEL 20 ecce B\'RD pr, ecce ego eet., v inuenio A4 g, inaenio post accusatis Q 21 isto homine g iis l eum] me AlEIL accusaatis BS (Tol.), accusatis cet., edd., v (ϰατηγορειτε) 22 hinc B, id ElL, sed At, sed hic AJ, hic cet., edd. eum om. Bl a om. Bl HA1E1LS1 23 quod acc. non resp. r responderit CP 24 herodia C\'P )
314
nihil dignum morte actum estei. [*]() emendatum ergo illum dimittam. [*]() necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum. [*]() exclamauit autem simul uniuersa turba dicens: tolle hunc et dimitte nobis Barabban, [*]() qui erat propter seditionem quandam factam in ciuitate et homicidium missus in carcerem. [*]() iterum autem Pilatus locutus est ad illos uolens dimittere Iesum. [*]() at illi succlamabant dicentes: crucifige, crucifige illum. [*]() ille autem tertio dixit ad illos: quid enim mali fecit iste? nullam causam mortis inuenio in eo, corripiam ergo illum et dimittam. [*]() at illi instabant uocibus magnis postulantes, ut crucifigeretur, et inualescebant uoces eorum. Mattheus huic conatui Pilati, quo saepius cum eis egit uolens, ut dimitteretur Iesus, paucissimis uerbis satis adtestatus est, ubi ait: [*]() uidens autem Pilatus, quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, quod non diceret, nisi multum ille nisus esset, quamuis tacuerit, quotiens hoc efficere temtauerit, ut erueret legum furori eorum. et Lucas itaque ita concludit, quod actum est aput praesidem: [*]() et Pilatus, inquit, adiudicauit fieri petitionem eorum. [*]() dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant, Iesum uero tradidit uoluntati eorum. [*]( 16 Matth. 27, 24 21 Luc. 23, 24 et 25 ) [*]( 1 mortem B actum-autem om. Bl 6 factum B 8 illos] eos gx snclamabant B1, subclamabant B\' CPV HA1E1LS1 g, succlamauerunt R 9 crucifige eemel MQ (cf. infra 329, 8) illum] eum B1 edd. praeter g, v 10 male B1 CP Nl Al 12 stabant Bt Q 14 ualescebant L 17 quia] quod rael 18 quod] quo R diceret] uideret B1 ille mnltum BXR 20 eruerit C1P, euerteret AlBL fnrorem (m eras.) CP, -re Ex, a furore g itaque om. HAEL r a e l, utique p 21 factum ro 24 petibant 01 25 uero] autem V uolllmtati B )
315