Haec intellegitur passus dominus usque ad mane in domo principis sacerdotum, quo prius adductus est, ubi etiam Petrus temtatus est. sed de Petri temtatione, quae inter has domini contumelias facta est, non eodem ordine omnes narrant; nam ipsas primo commemorat Mattheus et Marcus, deinde Petri temtationem; Lucas uero explicat prius temtationem Petri. tum demum has domini contumelias; Iohannes autem incipit Petri temtationem dicere et interponit quaedam de contumeliis domini et adiungit, quod inde missus est ad Caifan pontificem, [*]( 1 *Marc. 14, 62 3 cf. Matth. 26, 64 b 4 *Matth. 26, 65-68 13 cf. Marc. 14, 63—65 14 cf. Luc. 22, 63—65 19 cf. Matth. 26, 69-75; cf. Marc. 14, 66—72 20 cf. Luc. 22, 56-62 21 cf. Ioh. 18, 15-18 22 cf. Ioh. 18, 19-24 ) [*]( 1 dix. illi] ait illis R uideuitia Bl, uidetis HAlElL 2 ad dextris ClP M AE*L 3 cum] in g 6 indigemus Bl (colbegeraus cet., edd., v 8 dixerunt om. R 9 et alt. om. CPV 11 cederant (-rint P) CPF1 AetL facie OQ ei] eiusjjo 12 quia] qui L 13 dicit] autem p 14 facie B uelarunt Rl r quoque lucas edd. praeter g testatur BlRD, atest. B1, adtest. (att.) cet., edd. 15 mone Bl 16 est om. AlElL 17 de] et AlE1 g temtationem g eas Ba 19 commemorant D C1 AL edd. praeter p, memorat Bl 21 tum] et tum R 22 et om. CP inponit HAE1 )
293
et inde recapitulat, ut explicet quam coeperat temtationem Petri in domo, quo primo adductus est, et redit ad ordinem, ubi ostendat, quemadmodum ductus sit dominus ad Caifan.
Sic ergo Mattheus sequitur: [*]() Petrus uero sedebat foris in atrio, et accessit ad eum una ancilla dicens: et tu cum Iesu Galilaeo eras. [*]() at ille negauit coram omnibus dicens: nescio, quid dicis. [*]() exeunte autem illo ianuam, uidit illum alia et ait his qui erant ibi: et hic erat cum Iesu Nazoreno. [*]() et iterum negauit cum iuramento: quia non noui hominem. [*]() et post pusillum accesserunt qui stabant et dixerunt Petro: uere et tu ex illis es; nam et loquella tua manifestum te facit. [*]() tunc coepit detestari et iurare, quia non nouisset hominem. et continuo gallus cantauit. haec dicit Mattheus. intellegitur autem, quod, posteaquam exiit foras. cum iam semel negasset, gallus cantauit prius, quod Mattheus tacet et. Marcus dicit.
Non autem foris ante ianuam iterum negauit, sed cum redisset ad focum; quando autem redierit, non opus erat commemorare. Marcus ergo sic illud narrat: [*]() et exiit foras ante atrium, et gallus cantauit. [*]() rursus autem cum uidisset illum ancilla, coepit dicere circumstantibus: quia hic ex illis est. [*]() at ille iterum negauit. haec uero ancilla non eadem, sed alia est, sicut dicit Mattheus. sane hoc quoque intellegitur, quia secunda negatione a duobus conpellatus est, et ab ancilla scilicet, quam commemorat [*]( 1 cf. Ioh. 18. 25-27 2 cf. ib. 28 4 *Matth. 26, 69—74 17 cf. Mare. 14, 68 c 20 Marc. 14, 68 b-70 a ) [*]( 1 recapitulando 01 2 domom C, -mum P quod CP primum V 3 ostendit C2V HE χψ prael sit] eat B 4 bero Bl 6 iesum ClP at] ad B, et Q ral 7 exeuntem B (ueron.) 8 illum] eum HEL i ael alia] add. ancilla E1 YX*x edd. praeter g his] iis 1 9 iesum B C1 nazoreno B1M, nazareno eet., edd. (cf. 296, 8) 10 nouit B et 8. I. Al, om. Q g 14 hoc p ael 15 exiet ClPI1 16 prius BBD PV p, primum N* χ g, primus cet. 20 commemoraret CXP et om. D CPV 21 trium Bl 22 illut B 23 hic om. HAEI L ad 22, ac p 26 commemorant w edd. praeter p )
294
Mattheus et Marcus, et ab alio, quem commemorat Lucas. sic enim hoc narrat Lucas:
[*]() Petrus uero sequebatur a longe.
[*]() accenso autem igne in medio atrio et circumsedentibus illis erat Petrus in medio illorum.
[*]() quem cum uidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen et cum fuisset intuita, dixit: et hic cum illo erat.
[*]() at ille negauit eum dicens: mulier, non noui illum.
[*]() et post pusillum alius uidens eum dixit: et tu de illis es. hoc ergo quod Lucas ait: et post pusillum, iam egressus erat Petrus ianuam et primus gallus cantauerat, iamque redierat, ut, quemadmodum dicit Iohannes, ad focum stans iterum negaret. Iohannes enim in prima negatione Petri non solum de primo galli cantu tacet, sicut ceteri excepto Marco. sed etiam, quod sedentem ad ignem cognouit ancilla, non commemorat. hoc enim tantum ait:
[*]() dicit ergo Petro ancilla ostiaria: numquid ergo et tu de discipulis es hominis istius? dicit ille: non sum. deinde interponit, quae gesta sunt cum Iesu in eadem domo, quae commemoranda arbitratus est, ita narrans:
[*]() stabant autem serui et ministri ad prunas, quia frigus erat, et calefiebant; erat autem cum eis et Petrus stans et calefaciens se. hic ergo intellegitur iam exisse foras Petrum et redisse; primo enim sedebat ad ignem, postea iam rediens stare coeperat.
[*]( 2 Luc. 22, 54 b-58 a 15 *Ioh. 18, 17 et 18\' ) [*]( 2 sequebatur] add. eum F p 3 igni ONMQ E2 4 illorum B (uerc. colb.), eorum cet., edd., v 5 et cum B (Ept. Tur. Ken. Ldf.), et eum eet., edd., v 6 intua B1 7 dicentes B 8 alius-pusillum om. B eumJ illum R p eum uidens CPV 9 ingreasus CP 10 prius V2 pr 11 iohannese B 12 negauit Q, -uerit g enim] autem p 13 cantu tacet] can tauit B sicut] add. et HAEL 14 aedente B cognouerit F edd. praeter g 15 enim om. B 16 numquid ergo] numquid V NsQ prlmv 17 illi B (colb.) 19 serui om. HAWL 20 punas B, pronas C1 calefiebant B F NM (optinu codd. Vulg.), calefaciebant (ac eras. OE, exp. H) CP 0 HAE (colb. Dbl. Bw. al.), calefaciebant se cet., edd., v (έϑερμαίνοντο) 22 iam intellegitur CPF 6 m 23 postea] et postea Migne ) 295
Sed forte ait aliquis: nondum exierat, surrexerat autem exiturus. hoc potest dicere qui putat foris ante ianuam secundo. interrogatum negasse. uideamus ergo Iohannis sequentia: ll\'pontifex ergo, inquit, interrogauit legum de discipulis suis et de doctrina eius. [*]() respondit ei Iesus: ego palam locutus sum mundo, ego semper docui in synagoga et in templo, quo omnes Iudaei conueniunt, et in occulto locutus sum nihil. [*]() quid me interrogas? interroga eos qui audierunt quid locutus sum ipsis. ecce hi sciunt quae dixerim ego. [*]() haec autem cum dixisset, unus adsistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens: sic respondes pontifici? [*]() respondit ei Iesus: si male locutus sum, testimonium perhibe de malo; si autem bene, quid me caedis? [*]() et misit eum Annas ligatum ad Caifan pontificem. hic sane ostenditur, quod Annas pontifex erat; nondum enim missus erat ad Caifan, cum iam illi diceretur: sic respondes pontifici? et hos duos, Annam et Caifan pontifices, commemorat etiam Lucas in initio euangelii sui. his dictis Iohannes redit ad quod coeperat de negatione Petri, id est ad eandem domum, ubi gesta sunt quae narrauit et unde ad Caifan missus est Iesus, ad quem ab initio ducebatur, sicut dixit Mattheus. commemorauit autem ista Iohannes quae interposuit recapitulans de Petro et ad eam narrationem rediens ita dicit, ut conpleat trinam negationem: [*]() erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se. dixerunt ergo ei: numquid et tu ex [*]( 3 Ioh. 18, 19-24 19 cf. Luc. 3, 2 (cf. supra 116, 6) 25 Ioh 18, 25 ) [*](5 suie om. p de om. pl ei om. RD, eis p 6 et semper ego g 9 Bim ael 10 hi] hii BR C2P g, i C1, ii Im, om. HAelL quae] qai C1 L, quid (PPV 11 unius B 12 respondens BRl X\';Į, -dis (PPF1 Nl EtL ei] e B, om. RD 13 peribe B 15 ad c. p. ligatum HAEL 17 respondens B, -dia CJP1 Q 19 in om. CPVF ONl AEXL iohannifl C1PF1, et io. r 20 in eadem domo HAEL 21 et om. V Y unde] eundem CP, eun L, cum AS, unde in ras. E2 22 dicit V XW r ael 24 ad eam] eadem B 26 ei om. p, )
296
discipulis eius es? negauit ille et dixit: non sum. hoc igitur loco inuenimus et non ante ianuam, sed ad focum stantem secundo negasse Petrum, quod fieri non posset, nisi iam redisset, postea quam foras exierat. neque enim iam exierat et foris eum uidit altera ancilla, sed cum exiret, eum uidit, id est cum surgeret, ut exiret, animaduertit eum et dixit his qui erant ibi, id est qui simul erant ad ignem intus in atrio: et hic erat cum Iesu Nazoreno. ille autem qui foras exierat hoc audito rediens iurauit illis contra nitentibus. quia non nouit hominem. nam et Marcus sic ait de eadem ancilla: et coepit dicere circumstantibus: quia hic ex illis est. dicebat enim non illi, sed his qui illo exeunte ibi remanserant, sic tamen, ut ille audiret, unde rediens et rursus ad ignem stans resistebat negando uerbis eorum. deinde in eo quod Iohannes ait: dixerunt: numquid et tu ex discipulis eius es? quod redeunti et stanti dictum intellegimus, hoc quoque confirmatur non illam tantum alteram ancillam, quam commemorat in hac secunda negatione Mattheus et Marcus, sed et alium, quem commemorat Lucas. cum Petro id egisse. unde Iohannes dicit: dixerunt ergo ei. quapropter siue, posteaquam illo exeunte dixit ancilla his qui secum erant in atrio: quia hic ex illis est, hoc audito ille regressus est,
[*](8 *Matth. 26, 71 10 cf. 72 11 Marc. 14, 69 15 loh. 18, 25 ) [*]( 2 igit.] ergo y p et om. V Q χ rael ad] ante B 3 possit AelL 4 reBedisset (e med. ex i) B, rediisset l m foris BR neque e. i. exierat om. HAE1L 5 foris] forins B, foras quando p exiret] exierit CP, exieret Q, exierat aelm 6 uidet B surgeret om. M X, resurgeret B, surgerit CP ut] et CPV, et ut B exierit CP 7 his] illis JR, iis l 8 nazoreno B, nazareo p, nazareno cet. (eI. 293, 9) 9 foris R redicens B 10 noui CPV M xw elm (b) 12 dicebant CP illis B 13 rursum R 14 eorum (e 8. I.) B 16 eius om. CP redeunte et stante d. esse g h,oc] quod p g Migne 17 confirmatum HA.E1 L g nonin Bx 18 commemorant edd. praeter g 19 et om. B1R HAEPL g quem] quod Bl egisset Bl 20 nnde] inde Bl, unde et e l dici B1 21 postquam CP secum] secundura Bl ) 297
ut se quasi purgaret negando, siue, quod est credibilius, non audiuit, quid de illo dictum fuerit, cum foras exiret, et posteaquam rediit, ei dixerunt ancilla et ille alius quem Lucas commemorat: numquid et tu ex discipulis eius es? et dixit: non sum, pertinacius insistente illo de quo Lucas ait adque dicente: et tu de illis es, cui Petrus ait: o homo, non sum, liquido tamen colligitur conlatis de hac re omnibus euangelistarum testimoniis non ante ianuam secundo Petrum negasse, sed intus in atrio ad ignem, Mattheum autem et Marcum, qui commemorauerunt exisse eum foras, regressum eius breuitatis causa tacuisse.
Nunc iam de tertia negatione inspiciamus eorum congruentiam, quam Mattheum solum iam explicasse meminerimus. sequitur ergo Marcus et dicit: [*]() et post pusillum, qui adstabant, dicebant Petro: uere ex illis es, nam et Galilaeus es. [*]() ille autem coepit anathematizare et iurare: quia nescio hominem istum, quem dicitis. 72 et statim iterum gallus cantauit. Lucas autem ita secutus hoc idem narrat: [*]() et interuallo facto quasi horae unius, alius quidam adfirmabat dicens: uere et hic cum illo erat; nam et Galilaeus est. [*]() et ait Petrus: homo, nescio, quid dicis. et continuo adhuc illo loquente cantauit gallus. Iohannes secutus de tertia Petri negatione [*]( 6 Luc. 22, 58 b 14 *Marc. 14. 70 b-72 a 19 Lac. 22, 59 et 60 23 Ioh. 18, 26 et 27 ) [*]( 1 88 (e ex i) quari Btt quasi se B g 2 quod p 3 redit B ON, -iet Q dixerunt ei HAEL y gaelm lucas om. CP 4 eius . om. CP 6 de] ex L 7 collegitur AelL hanc B omnium g 9 mattha CP marcus ClP 10 exisse— tacuisse extra l. B eius om. CP Pi 14 marcus] mattheus E1 pnsillum] add. rursus XOO raelmv 15 adsistabant Bl, stabant p petro libri et edd., sed cf. infra 298, 21 (petro om. uere. cant., τψ Iletpuj om. Cant.) uere) add. et tu HAJ&L ral, add. tu !} p 18 gallus cantauit iterum HAE-L, g. it. cant. y a ista B1 p sequitur h. i. narrans HAEL i 19 ore B 20 quidem HtAEIL 21 et alt. om. HAEIL 23 cantabit BRl sequitur B2 petri om. HAEXL )
298
ita explicat:
[*]() dicit unus ex seruis pontificis, cognatus eius cuius abscidit Petrus auriculam: nonne ego te uidi in horto cum illo?
[*]() iterum ergo negauit Petrus, et statim gallus cantauit quod igitur Mattheus et Marcus dicunt post pusillum quantum esset hoc temporis, manifestat Lucas dicendo: et interuallo facto quasi horae unius. de hoc autem interuallo tacet Iohannes. item quod Mattheus et Marcus non singulari, sed plurali numero enuntiant eos qui cum Petro agebant, cum Lucas unum dicat, Iohannes quoque unum eumque cognatum eius cuius abscidit Petrus auriculam, facile est intellegere aut pluralem numerum pro singulari usitata locutione usurpasse Mattheum et Marcum, aut quod unus maxime tamquam sciens et qui eum uiderat adfirmabat, ceteri autem secuti eius fidem Petrum simul urguebant, unde duos euangelistas conpendio pluralem numerum posuisse, alios autem duos eum solum significare uoluisse qui praecipuus in hoc erat. iam uero illud quod Mattheus ipsi Petro dictum fuisse adserit: uere et tu ex illis es et loquella tua manifestum te facit, sicut Iohannes eidem Petro dictum adseuerat: nonne ego te uidi in horto cum illo? Marcus autem inter se illos de Petro locutos dicit: uere ex illis est; nam et Galilaeus est, sicut et Lucas non Petro, sed de Petro dicit: alius quidem adfirmabat dicens: uere
[*]( 18 *Matth. 26, 73 20 Ioh. 18, 26 21 *Marc. 14, 70 23 Luc. 22, 59 ) [*]( 1 explicauit HAEL dicit] add. ei raelv 2 eius om. CP N1 (mn. te) uidi L, uidi te p r 3 ergo om. CPV Q 4 ig.] ergo m p 7 autem] tamen p 8 singulare .. plurale CP numero om. p 10 eumque] eiusque C2 eiua om. CP cui ra abscit Bl petrus om. CP 11 pro ex per C, per P 12\' usita B1, ista B 14 eius om. CP petrum: om. Q arguebant HAelL g inde R 15 comprehendo ft 16 duos om. p signare p 18 es] e Cl et alt.] nam et V E1 γχψωedd., v (cf. supra 293, 12) 19 te om. L idem P ON1Q petro om. Bl 20 adseruerat (ass. M) B1R M, adserat AlElLS uidi te p hortum CP 21 loquatos Bl, loquut. B2 22 est.. est] es .. es CzP Q xu) v (cf. supra 297, 15) sicut om. MD sicut et lucas om. A*S 23 quidam VF M1 E2 r edd., v (cf. supra 297, 20) adfirmat AW-LS ) 299
et hic cum illo erat; nam et Galilaeus est, aut sententiam intellegimus tenuisse eos, qui conpellatum dicunt Petrum — tantundem enim ualuit quod de illo coram illo dicebatur, quantum, si illi diceretur —, aut utroque modo actum, et alios illum, alios alium modum commemorasse. galli autem cantum post tertiam negationem secundum intellegimus, sicut Marcus expressit.
Sequitur ergo Mattheus ita dicens: [*]() et recordatus est Petrus uerbi Iesu quod dixerat: priusquam gallus cantet, ter me negabis. et egressus foras plorauit amare. Marcus autem ita dicit: recordatus est Petrus uerbi quod dixerat ei Iesus: priusquam gallus cantet bis, ter me negabis. et coepit flere. Lucas autem sic ait: et conuersus dominus respexit Petrum. et recordatus est Petrus uerbi domini, sicut dixit: quia priusquam gallus cantet, ter me negabis. et egressus foras Petrus fleuit amare. Iohannes de recordatione et fletu Petri tacet. sane in eo quod ait Lucas, quod conuersus dominus respexerit Petrum, quomodo accipiendum sit, diligentius considerandum est. quamuis enim dicantur etiam interiora atria, tamen in exteriore atrio fuit Petrus inter seruos, qui simul se ad ignem calefaciebant. non est autem credibile, quod ibi audiebatur dominus a Iudaeis, ut corporalis fieret illa respectio. namque cum dixisset Mattheus: [*]() tunc [*]( 8 *Matth. 26, 75 11 Marc. 14, 72 . 14 *Luc. 22, 61 et 62 18 cf. Ioh. 18, 27 24 Matth. 26, 67-69 a ) [*]( 1 sententiam) hanc sent. p 4 actu CP, actum est Aet L g, dictum p, actam uel dictum raeI 5 illum] alium Q, illo e l alios illum add. B1 alio modo e Z modo AE1L 8 ita om. e 10 negauia B foras] petrus L plorauit] fleuit AELS oq edd., v 12 dixit e l ei om. B g cant. gall. p 13 bis om. Bl V1 xw p, et bis B3 negauis B et coepit-negabis om. Bl 14 et (post ait) om. MQ r 15 dixerat E2 y m v (slttsy) quia om. HAetL 17 de om. B 18 petri om. HAJPL 19 respexerit BRD F N, respexit cet., edd. 21 exteriori VF* p, interiore B1R 22 autem om. CP credib. B1 23 fierit CP, fuerit g 24 expuebant p )
300
expuerunt in faciem eius et colafis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem ei dederunt
[*]() dicentes: prophetiza nobis, Christe, quis est qui te percussit? secutus est dicens:
[*]() Petrus uero sedebat foris in atrio, quod non diceret, nisi illa cum domino intus agerentur. et, quantum colligitur in narratione Marci, non solum in interioribus, sed etiam in superioribus domus agebantur. nam posteaquam Marcus talia narrauit, secutus ait: et cum esset Petrus in atrio deorsum. sicut ergo eo quod Mattheus ait: Petrus uero sedebat foris in atrio, ostendit, quod illa intus agerentur, sic eo quod dixit Marcus: et cum esset Petrus in atrio deorsum, ostendit non solum in interioribus, sed etiam in superioribus gesta quae dixerat. quomodo ergo respexit Petrum dominus facie corporali? quapropter mihi uidetur illa respectio diuinitus facta, ut ei ueniret in mentem, quotiens iam negasset et quid ei dominus praedixisset, adque ita misericorditer domino respiciente paeniteret eum et salubriter fleret. sicut cotidie dicimus \'domine, respice me\', et \'repexit eum dominus qui de aliquo periculo uel labore diuina misericordia liberatus est, et sicut dictum est: respice et exaudi me, et: conuertere, domine, libera animam meam, ita dictum arbitror: conuersus dominus respexit Petrum et recordatus est Petrus uerbi domini. denique cum frequentius soleant in narrationibus suis ponere Iesum quam dominum, modo Lucas dominum posuit dicens: conuersus dominus respexit Petrum et recordatus est
[*]( 8 Marc. 14, 66 a; Matth. 26, 69 a 20 Ps. 12, 4 21 *Ps. 6, 5 22 Luc. 22, 61 a ) [*]( 1 eius om. CP caederunt (a eras. A) C A, cederunt PF1 ELL 2 ei] eius pev 4 sequ.tus B secutus est narrat... ut animo (infra 303, 12... 305, 11) CP, dicens.183, l. 11 C, p. 199, l. 31 P in om. AEP-L 7 in superioribus] add. in B 9 eo om. B1, in eo Q 10 uero] autem B ostenditur r 12 sed e. i. super. om. Bl 19 lauore Bl 21 libera] et libera r a elm (et eripe v) 24 soleant (n exp.) N, soleant euangelistae raeI ponere] respondere B2 iesum] deum N 25 modo] quomodo HAEL. ) 301
Petrus uerbi domini, Mattheus autem et Marcus, qui de ista respectione tacuerunt, non uerbi domini, sed uerbi Iesu eum recordatum esse dixerunt. ut etiam ex hoc intellegamus illam respectionem a Iesu non humanis oculis, sed diuinitus factam.