De Consensu Evangelistarum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars IV (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 43). Weirich, Franz, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1904.

Nec moueat, quasi contrarium sit quod Lucas dixit interrogantibus discipulis, si percuterent in gladio, dominum respondisse: sinite usque huc, quasi post illam percussionem ita dictum fuerit, ut placuerit ei usque huc factum, sed amplius fieri noluerit, cum in uerbis, quae Mattheus posuit, intellegatur potius totum factum, quo usus est Petrus gladio, domino displicuisse. illud enim uerius est, quod cum eum interrogassent dicentes: domine, si percutimus in gladio? tunc respondit: sinite usque huc, id est non uos moueat quod futurum est; permittendi sunt huc usque progredi. id est ut me adprehendant et impleantur quae de me scripta sunt. sed inter moras uerborum interrogantium dominum et illius respondentis Petrus defensionis auiditate et maiore pro domino commotione percussit; sed non potuerunt etiam simul dici quae simul fieri potuerunt. non enim diceret respondens autem Iesus, nisi illorum interrogationi responderet, non facto Petri. nam de facto Petri quid iudicauerit, Mattheus solus dicit. ubi etiam non dixit Mattheus \'respondit Iesus Petro: conuerte gladium tuum\', sed dixit: tunc ait illi Iesus: conuerte gladium tuum, quod post factum apparet dixisse dominum. illud uero quod Lucas posuit: respondens autem Iesus ait: sinite usque huc, illis qui interrogauerant responsum esse accipiendum est; sed quia, ut diximus, inter uerba interrogantium et respondentis domini facta est uno [*]( 1 cf. Luc. 22, 51 b ) [*]( 1 dicit om. M, dixit g lucas dicit χω r aelm illius] eius V p 5 ainete EXL hunc Rl CPl 6 ut p. ei om. R 7 noluerit B\' 8 potius] post p quod HAJEPL g est om. BIRD petrus gladio BIRD, gl. petro cet., edd. 9 discipulissed Bdisplicuisse sed R. dis. plicuisset HAL quod om. r 12 usque huc p 9 id BXBD pr hoc eet. 13 et] ut CPV g 15 maiori. (eras. s) F, -ri paelf* 16 potuerant CPV 17 responde aut BxRl, respondit- R1 19 petri pr. om. B\' qui B 20 dicit BRD CP M HL pgra, dixit eel. 21 sed om. B\' 24 inite Bl )

289
ictu percussio, hoc ordine iudicauit esse narrandum, ut etiam inter uerba interrogationis et responsionis eam insereret. non est ergo contrarium hoc ei quod dixit Mattheus: omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt, id est qui usi fuerint gladio. uideri autem posset contrarium, si dominus ex illa responsione saltem usque ad unum nec ipsum letale uulnus usum tamen gladii spontaneum adprobasse demonstraretur. quamquam etiam Petro dictum totum congruenter intellegi possit, ut sic conectatur et quod Lucas et quod Mattheus rettulit, quemadmodum supra commemoraui: sinite usque huc et conuerte gladium in locum suum. omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt, et cetera. quomodo autem sit intellegendum sinite usque huc, iam exposti, et si aliter melius potest, ita sit, dum tamen euangelistarum ueritas constet.

Postea sequitur Mattheus et commemorat eum in illa hora dixisse turbis: [*]() tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus conprehendere me. cotidie aput uos sedebam docens in templo et non me tenuistis. tunc addit etiam uerba, quae Lucas ponit: sed haec est hora uestra et potestas tenebrarum. [*]() hoc autem totum factum est, sicut Mattheus dicit, ut implerentur scripturae prophetarum. [*]() tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt, sicut et Marcus dicit. [*]() sequebatur autem illum unus adulescens amictus sindone, sicut idem [*]( 16 *Matth. 26, 55 et 56 20 Luc. 22, 53 b 23 *Marc. 14, 50-52 ) [*]( 1 icto CP esse] et esae CP 2 eam om. AlElL inserreret CP, inferret g 3 ei hoc ONQ r 6 responsione] add. sinite usque huc l, add. sinite usque huc prohibuisse (om. saltem-ipaum) rae 7 gladii tamen R demonstretur e, uideretur l 8 petrum BI Nl dicto Bx 9 posset CP 11 et conuerte—huc om. J21 gladium] add. tuum Q χω rlmv 15 conitet Bl, consentet B2 16 postea] V nUIn. cap. praemiti. CP eum] cum AelL, quod E2 i 17 dixisset AEL i 20 addit BIRD, addidit cet., edd. est om. AelL 24 fugierunt C1 M A 25 sindonem HAelL ) [*]( XXXXIII Aug Seet. III pnrs 4. ) [*]( 19 )

290
Marcus commemorat. et cum tenuissent eum, [*]() reiecta sindone nudus profugit ab eis.

VI. [*]() At illi tenentes legum duxerunt ad Caifan. principem sacerdotum, ubi scribae et seniores conuenerant, sicut Mattheus dicit. sed primo ad Annam ductus est, socerum Caifae, sicut Iohannes dicit. Marcus autem et Lucas nomen non dicunt pontificis. ductus est autem ligatus, cum adessent in illa turba tribunus et cohors et ministri Iudaeorum, sicut Iohannes commemorat. [*]() Petrus autem sequebatur eum a longe usque in atrium principis sacerdotum. et ingressus intro sedebat cum ministris, ut uideret finem, sicut dicit Mattheus. et calefaciebat se ad ignem, sicut in eo loco narrationis dicit Marcus. hoc et Lucas commemorat, quod [*]() Petrus sequebatur a longe. accenso autem igne in medio atrio et circumsedentibus illis erat Petrus in medio eorum. et Iohannes dicit, quod [*]() sequebatur Simon Petrus et alius discipulus. discipulus autem ille alius erat notus pontifici et introiuit cum Iesu in atrium pontificis, sicut Iohannes dicit. [*]() Petrus autem stabat ad ostium foris, secundum eundem Iohannem. exiit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici et dixit ostiariae et introduxit Petrum, sicut idem Iohannes dicit. sic enim factum est, ut intus esset et Petrus in atrio, sicut et alii dicunt. [*]( 3 Matth. 26. 57 5 cf. Ioh. 18, 12-27 6 cf. Marc. 14, 53-72; cf. Luc. 22, 54—62 9 Matth. 26, 58 12 Marc. 14, 54 14 Luc. 22, 54 et 55 16 Ioh. 18, 15 et 16 ) [*]( 1 eiecta L1, relicta p r 2 profugiit jB1 3 iesum om. Bl 4 seniores] pharisaei HAE1L conuenerunt CP 5 primum χω faet 10 eum om. B 12 finem] add. rei I dicit-sicut om. Bl 14 quod] et quod B r 15 atrii M v 17 sequebatur] add. eum l, add. lesum m v 18 alius om. p v 19 introiuit B H, edd. praeter gtn, introibit Bl, introiit cet. iesu] iam Bl atrio CP sicut] ut Bl 20 foras H1A1E1L 21 eundem del. B2, om. F1 iohannen CP 24 et pr. om. M r )

291

[*]() Principes autem sacerdotum et omne concilium.

sicut Mattheus dicit, quaerebant falsum testimonium contra Iesum, ut eum morti traderent, [*]() et non inuenerunt, cum multi falsi testes accessissent. conuenientia enim testimonia non erant, sicut Marcus dicit, cum eundem locum commemoraret. nouissime autem uenerunt duo falsi testes. sicut dicit Mattheus, [*]() et dixerunt: hic dixit: possum destruere templum dei et post triduum aedificare illud. alios etiam Marcus commemorat dixisse: [*]() nos audiuimus eum dicentem: ego dissoluam templum hoc manu factum et per triduum aliud non manu factum aedificabo. [*]() et ideo non erat conueniens testimonium illorum, sicut idem Marcus ibidem dicit. [*]() et surgens princeps sacerdotum ait illi: nihil respondes ad ea quae isti aduersum te testificantur? [*]() Iesus autem tacebat. et princeps sacerdotum ait illi: adiuro. te per deum uiuum, ut dicas nobis, si tu es Christus filius dei. dicit illi Iesus: tu dixisti. haec Mattheus. Marcus autem eadem aliis uerbis dicit, nisi quod tacet, quod eum adiurauerit princeps sacerdotum. sed tantum ualere ostendit quod ei dicit Iesus: tu dixisti, quantulum si diceret: ego sum. sequitur enim, ut ait idem Marcus: [*]( 1 Matth. 26, 59 et 60 a 4 Marc. 14, 56 6 Matth. 26, 60 b et 61 10 Marc. 14, 58 et 59 16 Matth. 26, 62-64 a 19 cf. Marr. 14, 60 et 61 ) [*]( 1 principes] YII num. cap. praemitt. CP omne om. a e conflilium B3 ClF1 χψ pgrm 5 enim] autem p testimonium B 6 commemoret Bt 8 distraere D CP trium Bt, tridao R ClP 9 reaedificare (reed.) V χψωedd., c (οιϰοδομη̃σαι) illam B etiam in ras. N, autem I commem. marc. R 11 perJ post MQ edd. praeler p (διά) 12 ideo om. V pg 14 respondens Bl 0*31, -diв F1 Nt A1E1L 15 adnerana H te om. Bl 16 principes L 17 aioro Bl 18 tleiJ add. nini L yr dixit r 19 eadem om. CP 20 taccat CP adinranerat CP 21 quantalum BlRD, quantum cet., eild. 22 lIum om. ONQ. eras. F ut] ut Al, et Q A-1 ) [*]( 19* )

292
[*]() Iesus autem dixit illi: ego sum. et uidebitis filium hominis a dextris sedentem uirtutis et uenientem cum nubibus caeli. hoc dicit etiam Mattheus, sed non dicit respondisse Iesum \'ego sum\'. [*]() tunc princeps sacerdotum scidit uestimenta sua dicens: blasphemauit: quid adhuc indigemus testibus? quod Mattheus commemorat et sequitur: ecce nunc audistis blasphemiam. [*]() quid uobis uidetur? at illi respondentes dixerunt: reus est mortis. hoc etiam testatur et Marcus. et sequitur Mattheus: [*]() tunc expuerunt in faciem eius, et colafis eum ceciderunt. alii autem palmas in faciem ei dederunt [*]() dicentes: prophetiza nobis, Christe, quis est qui te percussit? hoc dicit et Marcus; commemorat etiam quod ei faciem uelauerunt. de his Lucas quoque testatur.

Haec intellegitur passus dominus usque ad mane in domo principis sacerdotum, quo prius adductus est, ubi etiam Petrus temtatus est. sed de Petri temtatione, quae inter has domini contumelias facta est, non eodem ordine omnes narrant; nam ipsas primo commemorat Mattheus et Marcus, deinde Petri temtationem; Lucas uero explicat prius temtationem Petri. tum demum has domini contumelias; Iohannes autem incipit Petri temtationem dicere et interponit quaedam de contumeliis domini et adiungit, quod inde missus est ad Caifan pontificem, [*]( 1 *Marc. 14, 62 3 cf. Matth. 26, 64 b 4 *Matth. 26, 65-68 13 cf. Marc. 14, 63—65 14 cf. Luc. 22, 63—65 19 cf. Matth. 26, 69-75; cf. Marc. 14, 66—72 20 cf. Luc. 22, 56-62 21 cf. Ioh. 18, 15-18 22 cf. Ioh. 18, 19-24 ) [*]( 1 dix. illi] ait illis R uideuitia Bl, uidetis HAlElL 2 ad dextris ClP M AE*L 3 cum] in g 6 indigemus Bl (colbegeraus cet., edd., v 8 dixerunt om. R 9 et alt. om. CPV 11 cederant (-rint P) CPF1 AetL facie OQ ei] eiusjjo 12 quia] qui L 13 dicit] autem p 14 facie B uelarunt Rl r quoque lucas edd. praeter g testatur BlRD, atest. B1, adtest. (att.) cet., edd. 15 mone Bl 16 est om. AlElL 17 de] et AlE1 g temtationem g eas Ba 19 commemorant D C1 AL edd. praeter p, memorat Bl 21 tum] et tum R 22 et om. CP inponit HAE1 )

293
et inde recapitulat, ut explicet quam coeperat temtationem Petri in domo, quo primo adductus est, et redit ad ordinem, ubi ostendat, quemadmodum ductus sit dominus ad Caifan.

Sic ergo Mattheus sequitur: [*]() Petrus uero sedebat foris in atrio, et accessit ad eum una ancilla dicens: et tu cum Iesu Galilaeo eras. [*]() at ille negauit coram omnibus dicens: nescio, quid dicis. [*]() exeunte autem illo ianuam, uidit illum alia et ait his qui erant ibi: et hic erat cum Iesu Nazoreno. [*]() et iterum negauit cum iuramento: quia non noui hominem. [*]() et post pusillum accesserunt qui stabant et dixerunt Petro: uere et tu ex illis es; nam et loquella tua manifestum te facit. [*]() tunc coepit detestari et iurare, quia non nouisset hominem. et continuo gallus cantauit. haec dicit Mattheus. intellegitur autem, quod, posteaquam exiit foras. cum iam semel negasset, gallus cantauit prius, quod Mattheus tacet et. Marcus dicit.