De Consensu Evangelistarum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars IV (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 43). Weirich, Franz, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1904.

Inter istos igitur tres, Mattheum, Marcum et Iohannem, quemadmodum hoc conueniat adtendamus, de quibus non est dubium, quod eandem rem narrent gestam in Bethania, ubi etiam discipuli, quod omnes tres commemorant, murmurauerunt aduersus mulierem tamquam de perditione pretiosissimi unguenti. quod ergo Mattheus et Marcus caput domini unguento illo perfusum dicunt, Iohannes autem pedes, regula illa ostenditur non esse contrarium, quam demonstrauimus, cum de quinque panibus pasceret turbas. ibi enim, quia non defuit qui et quinquagenos et centenos discubuisse commemoraret, cum alius quinquagenos dixerit, non potuit uideri contrarium, potuisset autem, si alius centenos tantum posuisset, sicut alius quinquagenos, et tamen debuit inueniri utrumque factum esse. quo exemplo informari nos oportuit, sicut illic admonui, etiam ubi singula euangelistae commemorant, utrumque factum intellegere. proinde et hic non solum caput, sed et pedes domini accipiamus perfudisse mulierem. nisi forte, quoniam Marcus fracto alabastro perfusum caput commemorat, tam quisque absurdus et calumniosus est, ut aliquid in uase fracto neget remanere potuisse, unde etiam pedes perfunderet. sed cum iste contenderit sic esse fractum, ut nihil ibi residui fieret, nitens aduersus ueritatem euangelii, quanto melius et [*]( 9 cf. supra c. 46, n. 98 cf. Marc. 6, 40; cf. Luc. 9, 14 18 cf. Marc. 14, 3 ) [*]( 1 iohannen ClP 3 narrarent Bl 4 commemorent EtL, -rarent T 5 aduersum ClV g 8 ostendit r contrium J31 10 commemoret H, -raret et BT 11 quinquag.] add. tantum rael uidere ClP 12 potuisse Tl, potuisses R1 alios B 13 inuenire Clp 14 infirmari Bl, informare CXP sicut] add. etiam r 15 admonuit CXP (om. etiaIn) ubi RTD r, ubi etiam HAEL T singula euangelistae BBTD, singuli euang. CPF ONMQ HAetL xtj> pg Eug., singula singuli eu. E2 7. singuli eu. singula V yiu r a elrn 18 alauastro B, alabastrum C1 commemora B 19 tam quisquam g m, quis tam p absurdus om. AlElL est om. Aet L 20 perfnderet C1, perfuderit P 21 contenderet Cl, -dat x esse] fuisse Eug. codd. Vat. Mediorn. 22 fierit Cl, fuerit P nitens—euangelii om. HAWL aduersum BlB )

263
religiosius contendet alius non esse ita fractum, ut totum effunderet, nitens pro ueritate euangelii! ille autem calumniator si tam pertinaciter caecus est, ut euangelistarum concordiam de alabastro fracto frangere conetur, prius accipiat perfusos pedes, antequam illud fractum esset, ut in integro remaneret, unde etiam caput perfunderetur, ubi fractura illa totum , effunderet. a capite quippe nobis ordinate consuli agnoscimus, sed ordinate etiam nos a pedibus ad caput ascendimus.

Cetera facti huius nullam mihi uidentur habere quaestionemquod enim alii dicunt discipulos murmurasse de unguenti effusione pretiosi. fohannes autem ludam commemorat et ideo, quia fur erat, manifestum puto esse discipulorum nomine eundem ludam significatum locutione illa, quam de Philippo in quinque panibus insinuauimus, plurali numero pro singulari usurpato. potest etiam intellegi, quod et alii discipuli aut senserint hoc aut dixerint aut eis Iuda dicente persuasum sit adque omnium uoluntatem Mattheus et Marcus etiam uerbis expresserint, sed ludas propterea dixerit, quia fur erat, ceteri uero propter pauperum curam, Iohannem autem de solo illo id commemorare uoluisse, cuius ex hac occasione furandi consuetudinem credidit intimandam.

Sequitur Mattheus: [*]() tunc abiit unus de [*](10 cf. Matth. 26, 8 et 9; cf. Marc. 14, 4 et 5; cf. Ioh. 12, 4 et 5 13 cf. Ioh. 6. 7 14 cf. supra c. 46, n. 96 22 *Matth. 26, 14-16 ) [*]( 1 contendit CPVF-edd. praeter gr 2 effunderit CXP7, effuderit P1 p, efunderetur g calumniatur ClP, qui calumniatur Q 3 tam] tamen BT Q 7 a om. BT consilia cognoscimus B agnoscemus Ct 8 ad caput om. Eug. cod. Par., a caput C\'P 9 fracti BR 11 autem iudam] quem iudas JB1 et exp. C2N2 12 fur erat] fuerat CP AelL puto] erat Bl 13 signatum p filippo RT, supero BI, philipo B2 14 insinuamuB Bl Eug. cod. Verc. plurale et singulare ClP 15 et om. CP 16 dix.] sibi dixerint VI 18 iuda JRT dixerint R, dixit D 19 coram Bx iohannen ClP 20 id om. g commemoruse HAelL 21 intimandam] finit Eug. Exc. quintum 22 tuncindas spat. uac. L (om. de duo-) decim Bl de] ex Q )

264
duodecim, qui dicitur ludas Scarioth, ad principes sacerdotum [*]() et ait illis: quid uultis mihi dare et ego uobis eum tradam? [*]() at illi constituerunt ei triginta argenteos, usque ad illud ubi ait: [*]() et fecerunt discipuli sicut constituit illis Iesus et parauerunt pascha. nihil in hoc capitulo contrarium putari potest Marco et Lucae, qui hoc idem similiter narrant. quod enim dicit Mattheus: [*]() ite in ciuitatem ad quendam et dicite ei: magister dicit: tempus meum prope est, aput te facio pascha cum discipulis meis, eum significat quem Marcus et Lucas dicunt patrem familias uel dominum domus, in qua eis cenaculum demonstratum est, ubi pararent pascha.. quod ergo interposuit Mattheus ad quendam tamquam ex persona sua studio breuitatis illum conpendio uoluit insinuare. si enim diceret dixisse dominum (ite in ciuitatem et dicite ei: magister dicit: tempus meum prope est, aput te facio pascha\', tamquam ciuitati dicendum esset, acciperetur. ac per hoc non ex domini, cuius mandatum narrabat, sed ex sua persona interposuit ad quendam iussisse dominum ut irent, ne haberet necesse totum dicere, cum hoc illi ad insinuandam iubentis sententiam sufficere uideretur. nam neminem sic loqui, ut dicat cite ad quendam\\ quis nesciat? si enim diceret cite ad quemcumque\' aut \'quemlibet\', posset esse integra locutio, sed non esset certus homo. ad quem mitterentur, cum eum certum ostendant quamuis tacito eius nomine Marcus et Lucas. sciebat quippe dominus. ad quem mitteret. et ut eum etiam illi quos mittebat inuenire [*]( 4 Matth. 26, 19 5 cf. Marc. 14, 10—16; cf. Luc. 22, 3-13 7 Matth. 26, 18 25 cf. Marc. 14, 13; cf. Lnc. 22, 10 ) [*]( 1 iuda B 2 eum uobis r 3 eum om. M XXX CP EL argenteos] add. et cetera 82 xx<ł edd. praeter g 5 illis constituit g eis J32 6 capiculo B 7 item M 8 ciuitate B ei otn. g 11 dicunt om. ONM domus om. Rl 12 ubi] ut p 13 ibi posuit r 14 brebitatis B illud B 21 ad quendam] πρόςΤΟV δεῑνα 22 quid B1, qui HAelL • nesciat] a. i. add. si quendam nesciat B2 dicerit CXP quemlibet BRT N, ad queml. cet., edd. 23 possit C2 integra -esset om. Rl esset] est HAIPL 24 certum oni. RTD r ostendat Al g 26 et utj ut Q xtu, ut autem r )
265
possent, praemonuit, quod indicium sequerentur, de homine gestante aquae laguenam uel amphoram, ut eum secuti ad domum, quam uolebat, uenirent. cum itaque non hic posset dici dici ad quemlibet\', quod integritas quidem locutionis admittit, sed hoc loco rei huius, quae insinuabatur, ueritas non admittit, quanto minus hic dici potuit cite ad quendam-, quod omnino numquam recta locutione dici potest! sed plane discipulos a domino non ad quemlibet, sed ad quendam hominem, id est ad certum aliquem missos esse manifestum est. quod nobis ex persona sua recte potuit euangelista narrare, ut diceret \'misit eos ad quendam, ut dicerent ei: aput te facio pascha). potuit etiam sic \'misit eos ad quendam dicens: ite, dicite ei: aput te facio pascha\'. ac per hoc cum uerba domini posuisset dicentis: ite in ciuitatem, interposuit ipse: ad quendam, non quia hoc dominus dixerit. sed ut ipse nobis insinuaret tacito nomine fuisse quendam in ciuitate, ad quem domini discipuli mittebantur, ut praepararent pascha. ac sic post hanc ex persona sua interpositionem duorum uerborum sequitur ordinem uerborum domini dicentis: et dicite ei: magister dicit. iam enim si quaeras: cui? recte respondetur: illi cuidam homini, ad quem misisse insinuauit euangelista, cum ex persona sua interposuisset: ad quendam. minus quidem usitata locutio, sed tamen sic intellecta integerrima est; aut si habet aliquid proprietatis Hebraea lingua, qua perhibetur scripsisse Mattheus, ut etiam totum ex persona domini dictum locutionis integritate non careat, uiderint qui [*](25 cf. aupra 1. 1, c. 2, n. 4; 1. 2, c. 66, n. 128 ) [*]( 2 laguenam] laguaenam B, lagoenam CP A2EL, lagynam R, -gin. T. -gen. N1 edd. amforam B ONQ, anf. HAEL 3 uolebant Bl HAEL edd. praeter Im hic non p 6 quod] quomodo R 12 aic] sic essep 13 domini] add. matheus p 14 dicens HAelL 16 ciuitatem CXP 17 ac] hac C\'P 18 interpositione B El 19 sequimur CP, aequeretur rae 20 cui] cur ei RTD, cui ei r responderetur Bl CP, respondeatur N2 21 misisse] add. eum N2 insinuat Q 22 minus] et minus g 23 sic om. Bl 26 uiderent Cl, uiderent.. (eras. ur) P, uideant r )
266
nouerunt. sane ita posset etiam Latine dici, si diceretur ite in ciuitatem ad quendam, quem uobis demonstrauerit homo, qui uobis occurrerit laguenam aquae portans\'. hoc modo iubenti sine ambiguitate posset optemperari, uelut etiam, si diceret <ite in ciuitatem ad quendam qui manet illo aut illo loco, in tali uel tali domo\' cum expressione loci et designatione domus posset intellegi, posset fieri. his autem adque huiusmodi ceteris tacitis indiciis qui dicit ite ad quendam et dicite ei* ideo non potest audiri, quia certum aliquem uult intellegi, cum dicit (ad quendam\' et non exprimit, quomodo dinoscatur. quod si ex persona dictum euangelistae illud interpositum acceperimus, erit quidem necessitate breuitatis subobscura locutio, sed tamen integra. quod uero Marcus laguenam dicit, quam Lucas amphoram, ille uasis genus, ille modum significauit, uterque ueritatem sententiae custodiuit.

Sequitur Mattheus: [*]() uespere autem facto discumbebat cum duodecim discipulis [*]() et edentibus illis dixit: amen dico uobis. quia unus uestrum me traditurus est. [*]() et contristati ualde, coeperunt singuli dicere: numquid ego sum, domine? et cetera usque ad illud ubi ait: [*]() respondens autem ludas, qui tradidit eum, dixit: numquid ego sum, rabbi? ait illi: tu dixisti. in his [*]( 16 *Matth. 26, 20-22 21 ib. 25 ) [*]( 1 nouerunt] induerunt Qx, transtulerunt s. Z. Q2, nouerint p 2 quem] in domum quam r 3 uobis om. B1 lanquaenam B, langnenam 0, lagoenani CP HA*E*L, -gon. El, -gyn. R, -gin. T, -gen. edd. 4 iubentis B MQ L nambignitate Bl 5 ciuitate B EL manet] add. in PlV 6 uel] add. in D r expresaione] expresso signo RTD 7 autem om. JRTD 9 aliquidquein HAelL 11 dignosc. M elm si om. Bl ClP, cum C1 dictum euangelicae elp, euangelistae dictum elm 12 acciperemus Q brebit. B 13 quod] cura r laguaenam B, lagunam O, -goen. CP RA2EL, -gyn. RT, -gen. edd. 14 quam] quod Bl a, cum B- anforam D ON 15 uterque] add. tamen yat edd. praeter g 16 LXXXI ante uespere num. cap. add. E uespere—duodecim spat. uac. L 17 discipulis] add. suis p v 19 coeperint CXP singuli om. RTD 22 sum om. AEL 7 )

267
quae consideranda nunc proposuimus nihil adferunt quaestionis etiam ceteri euangelistae, qui talia commemorant. [*]( 2 cf. Marc. 14, 17-21; cf. Luc. 22, 14-23; cf. Ioh. 13, 21-27 ) [*]( -2 EXPL- LIBER SECUNDUS I DE CONCORDIA EUANGE I LISTA- RUM INCIPIT LIBER TERTIUS; B, EXPL LIBER \'II\' DE CONC. EUANG- I 1NC- LIB* m DEO GRATIAS- R. EXPLICIT LIBER II* DE CONCRDA- EUVANGLST INC- LIB III- DEO GRATIAS. T, AUR AUGUSTINI EPI DE CONCORDIA EUANGELISTARUM- FINIT LIBER SE CUNDUS- INCIPIT LIBER TERTIUS PRAE i CEDENTIBUS CA- PITULIS QUAESTIONU. C, EXPLICIT! LIBER SECVNDVS x INCPT. LIB- TERTIVS ; PRAECEDENTIBUS CAPITULIS QUAESTIONUM P, Finit liber secundas aurelii augustini epi de concordia eugtistar. Incipit liber tertius praecedentibus capitalis questionum ... Expliciuut capitula. Incipit liber tercins de consensu ęugłistar. V, INCIPIVNT CAPITVLAj LIB- TERT ... INCIP LIBER \'III\' F, duae lineae uacuae in 0, FINIT LIBER SECUN DUS- INCIPIT LIBER! TERTIUS N, Amen. deo gratias AUGUSTINI- DE CONSENSU* EUANGELISTA I RUM\' LIBER II- EXPL-IINCIPIT CAPITULA LIBRI TERTII* | ****IN NOMINE IHU XPI I .... QUESTIONES SIUE CAPITULA LIBRI II- FIJNIUNT- INCIP LIBER- TERTIUS- M, AMEN DEO GRATIASJ AVGVSTINI DE CONSEN I SV EVANGELISTARV LIBRIIJI- EXPLI- INCIPIYNT CA PITVLA LIBRI IIIx IN NOMIjNE IHV XPI ....1 EXPLIC- QVESTIONES SIVE CAPITVLA LIBRI TERTII FINIYNT I INCIPIT LIB III- Q, EXPLICIT LIB II* DE CONCOR: DIA EUUANGELISTA- RUM- INCIPIT LIBER TERTIUS H, EXPLICIT LIBER II. DE CON- CORDIA QVATTVOR EVANGELISTARV- INCIPIT LIBER TERTIVS AELS)

268

Iam quoniam omnium quattuor narratio in eo uersatur loco, in quo necesse est eos usque in finem pariter ambulare nec multum digredi ab inuicem, sicubi forte alius aliud commemorat quod alius praetermittit, uidetur mihi expeditius nos demonstrare posse omnium euangelistarum conuenientiam, si ab hoc iam loco omnium omnia contexamus et in unam narrationem faciemque digeramus. sic ergo arbitror commodius faciliusque id quod suscepimus explicari, ut adgrediamur narrationem omnia commemorantes cum eorum adtestatione euangelistarum, qui ex his omnibus quisque quod potuit aut quod uoluit commemorauit, ut tamen ab omnibus haec omnia dicerentur, quae demonstrandum est in nullo sibi esse contraria.

Hinc igitur incipiamus secundum Mattheum: 2®cenantibus eis accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis suis et ait: accipite et comedite, hoc est corpus meum. hoc et Marcus Lucasque commemorant. quod enim Lucas de calice bis commemorauit, prius, antequam panem daret, deinde, posteaquam panem dedit, illud quod superius dixit praeoccupauit, ut solet, illud uero quod [*](14 Matth. 26, 26 17 cf. Marc. 14, 17—22; cf. Luc. 22, 14-28 ) [*]( 2 eo] hoc M2 4 alind] aliquid m 5 expedius Bl 7 contextamus B 8 faciemque] seriemque r a e dirigamus RT 9 suscipimus Q adgrediamus ClP 10 eorum] eorundem w rael adtestatione (att. B) euangelistarum BRTD, euang. adtestatione (att.) eet., edd. 11 qui] quia w r, quid ael his om. BRTD 13 demonstranda sunt ral 14 igitur] ergo x p cenantibus-fregit spat. uac. L 15 eis] autem eis \'ł edd., v et] ac CP 16 dedit Tx et ait] dicens S 17 hoc B1RTD p g, haec cet. et del. B* LucasqucJ usque B1 18 enim] autem p his Bl commemorabit BRIT 20 quod om. Bl dixerat RTD )

269
ordine suo posuit non commemorauerat superius; utrumque autem coniunctum hanc sententiam facit, quae et illorum est. Iohannes autem de corpore et sanguine domini hoc loco nihil dixit, sed plane alibi multo uberius hinc dominum locutum esse testatur. nunc uero cum dominum a cena surrexisse et pedes discipulorum lauisse commemorasset reddita etiam ratione, cur eis hoc fecerit, in qua dominus adhuc clause significauerat per testimonium scripturae ab eo se tradi qui manducaret eius panem, uenit ad hunc locum, quem tres ceteri pariter insinuant: [*]() cum haec dixisset, inquit, Iesus, turbatus est spiritu et protestatus est et dixit: amen, amen dico uobis, quia unus ex uobis tradet me. [*]() aspiciebant ergo, sicut idem ipse Iohannes subnectit, ad inuicem discipuli haesitantes, de quo diceret. [*]() et contristati, sicut Mattheus et Marcus dicunt. coeperunt ei singillatim dicere: numquid ego? [*]() at ipse respondens ait, sicut Mattheus sequitur, qui intingit mecum manum in parapside, hic me tradet. et sequitur idem Mattheus ita subnectens: [*]() filius quidem hominis uadit, sicut scriptum est de illo: uae autem homini illi, per quem filius hominis tradetur! bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille. in his et Marcus hoc etiam ordine consonat. deinde Mattheus subiungit: [*]() respondens autem [*](2 cf. Ioh. 6, 32-64; cf. supra c. 48, n. 102 5 cf. Ioh. 13, 2-22 9 cf. Matth. 26, 21; cf. Marc. 14, 17; cf. Luc. 22, 14 10 Ioh. 13, 21 et 22 14 *Matth. 26, 22; *Marc. 14, 19 16 Matth. 26, 23-24; cf. Marc. 14, 20 et 21 23 Matth. 26, 25 ) [*]( . 2 fecit N 4 multum B1 ClP uuerius JB1 hinc dom. loco esse testatur om. CPF1 6 lauasse T ClP reddit RTl, reddi AlElL 7 hoc eia HAEL Y clause] causam r 8 signauerat p 10 inrinuant U1, insinuabant HA WL g hoc p r 11 spiritus Bl amen semel AelL 13 iohannis ClP 16 ei] et OtP ego] add. sum BTD CPVF ψedd. praeter g (ego Marc. 14, 19; ego sum Matth. 26, 22) 17 tingit BIB, tinguit BzT 18 parabside BT HL, paropside I m v idem om. F ψp, item V 19 ita]ista BT ONM L 21 traditur C H non natus esset R T 22 hoc] eodem CPYF p g 23 deinde] add. et AEL Y )
270
ludas, qui tradidit eum, dixit: numquid ego sum, rabbi? ait illi: tu dixisti. etiam hic non expressum est, utrum ipse esset. potest enim adhuc intellegi tamquam \'non ego dixi\', potuit etiam hoc sic dici a Iuda et a domino responderi, ut non omnes aduerterent.