De Consensu Evangelistarum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars IV (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 43). Weirich, Franz, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1904.

Sed hoc uideri potest parum diligenter intuentibus esse contrarium, quod Mattheus et Marcus posteaquam dixerunt pascha post biduum futurum, deinde commemorauerunt, quod erat Iesus in Bethania, ubi de unguento illo pretioso dicitur, Iohannes autem ante sex dies paschae dicit Iesum uenisse in Bethaniam de unguento eadem narraturus. quomodo ergo secundum illos duos post biduum futurum erat pascha, cum posteaquam id dixerunt inueniantur cum Iohanne in Bethania illud de unguento quod ipse narrantes, tunc autem ipse dicat post sex dies futurum pascha? sed qui ita mouentur non intellegunt Mattheum et Marcum illud quod in Bethania de unguento factum erat recapitulando posuisse non post illam de biduo praedicationem suam, sed ante iam factum, cum adhuc sex dies essent ad pascha. non enim quisquam eorum, cum dixisset post biduum futurum pascha. sic adiunxit de illo facto in Bethania, ut diceret \'post haec cum esset Bethaniae\', sed Mattheus quidem: cum autem esset, inquit, Iesus in Bethania, Marcus autem: cum esset Bethaniae. quod utique intellegitur et antequam illa dicerentur quae ante biduum paschae dicta sunt. sicut ergo ex Iohannis narratione colligitur, ante sex dies paschae uenit in Bethaniam, ibi factum est illud conuiuium, ubi de unguento pretioso fit commemoratio, inde uenit Hierosolymam sedens super asellum. deinde postea geruntur ea quae narrant post hunc aduentum eius Hierosolymis gesta. ex illo ergo die, quo uenit in Bethaniam adque illud de unguento factum est, usque ad diem, quo ista omnia gesta adque dicta sunt, intellegimus etiam euangelistis non commemorantibus consumtum fuisse quadriduum, ut [*]( 2 cf. Matth. 26, 6; cf. Marc. 14, 3 5 cf. Ioh. 12, 1 ) [*]( 1 uidere ClP 2 dixerant F1 8 idj hic HAelL, hoc E1 9 tunc] cum e I autem om. RT 11 quod] quando R uethania B, beth. quod R 13 praedictionem M HAEL y. -dic«tionem 0 antea p 17 bethaniae] bethania M x, in bethania D % raelm 20 pascha R7\' iohannea ClP 21 bethania B 22 ibi] et ibi E1 ? 25 hierosolymais BI bethania RT 28 consummatum B ) [*]( XXXXin Ang. Sect, III pars 4. ) [*]( 17 )

258
occurreret dies, quem ante biduum paschae duo definierunt. Lucas autem cum ait: adpropinquabat dies festus azymorum, non expressit biduum, sed hanc propinquitatem, quam commemorauit, in ipso interuallo bidui debemus accipere. Iohannesuero cum dicit: proximum erat pascha Iudaeorum, non hoc biduum uult intellegi, sed sex dies ante pascha. proinde, cum quaedam post hoc dictum commemorasset, tunc iam uolens ostendere quam proximum fuisse pascha dixisset: Iesus ergo ante sex dies, inquit, paschae uenit in Bethaniam, ubi fuerat Lazarus mortuus, quem suscitauit Iesus. fecerunt autem ei cenam ibi. hoc est illud quod commemorant recapitulantes Mattheus et Marcus, cum iam dixissent post biduum futurum pascha. recapitulando ergo ad illum diem redeunt in Bethania, qui erat ante sex dies paschae, et narrant quod Iohannes de cena et unguento, unde uenturus erat Hierosolymam et peractis illic quae narrata sunt peruenturus ad diem, qui erat ante biduum paschae. unde isti digressi sunt, ut recapitulando commemorarent quod ante in Bethania de unguento gestum est, cuius rei peracta narratione illuc iterum redeunt, unde digressi fuerant, id est ut iam sermo domini narretur, quem habuit ante biduum paschae. nam si tollamus de medio quod gestum in Bethania digredientes ab ordine recolendo et recapitulando narrarunt et ipsum ordinem contexamus, ita sermo dirigitur secundum Mattheum dicente domino: [*]() scitis, quia post biduum pascha fiet et filius hominis tradetur, ut crucifigatur. [*]( 2 Luc. 22, 1 5 loh. 11, 55 9 Ioli. 12, 1 et 2 25 *Matth. 26, 2-5 ) [*]( 2 ait om. C1PF1 adpropinquabat] add. autem XW edd. 4 accipere] intelligere r al 5 uero om. B 6 dies sei AEL y 7 deinde B p 8 fuisset RT AEL r dixit ffl r 10 bethania BRT 11 est illud BRD, illud est cet., edd. 14 rediunt C\'P bethania BRTD, -am cet., edd. 15 quod] add. et ael iohannis C3P 16 hierosolyma BT P, hierusolima Cl illis B quae] qui B1 19 deJ ad B 20 digressis B, degressi ClP 23 disgrediendo p 25 quia] quoniam RTD 26 traditur Cl . )
259
[*]() tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caifas, [*]() et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. [*]() dicebant autem: non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. tunc abiit unus de duodecim, qui dicitur ludas Scarioth, ad principes sacerdotum, et cetera. inter illud enim quod dictum est: ne tumultus fieret in populo, et illud quod dictum est: tunc abiit unus de duodecim, qui dicitur ludas, interpositum est illud de Bethania quod recapitulando dixerunt, quo nos praetermisso contexuimus narrationem, ut insinuaremus non repugnare ordinem temporum. secundum Marcum autem eodem Bethaniae conuiuio, quod recapitulando et ipse interposuit, similiter praetermisso ita se ordo narrationis tenet: erat autem pascha et azyma post biduum, et quaerebant summi sacerdotes et scribae, quomodo eum dolo tenerent et occiderent. [*]() dicebant enim: non in die festo, ne forte tumultus fieret populi. [*]() et ludas Scarioth, unus ex duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum, et cetera. etiam hic inter illud quod dictum est: ne forte tumultus fieret populi, et illud quod adiunximus: et ludas Scariothes unus ex duodecim, positum est illud de Bethania quod recapitulando dixerunt. Lucas sane ipsam rem gestam in Bethania praetermisit. haec diximus propter sex [*]( 5 Matth. 26, 14 10 cf. ib. 6-13 14 *Marc. 14, 1 et 2 18 *ib. 10 23 cf. Luc. 22, 1 ) [*]( 4 autem] enim RD 6 iudascarioth B ad principibus ClP 7 ne] ne forte E2 r 10 betbania JB1 11 conteximus (-xem. Cl) CPV 12 autem marcum rael eodem] de AelL ael 13 uetaniae Bl interponit p 15 et (ante azyma) om. BRTD 16 et (ante scribae) om. B 17 enimj autem v in om. B\' 18 in populi Cl, in populo CJPF EL g v scariethes E2 r m, -this ael ex] de RT v 20 iam 01 hic om. p, hinc RT, hoc r 21 in populi Cl, in populo CP-P7 v quod om. ClP 22 iuda B ..scariotbes (eras. is) Cl, scariothiB B2D 02 ON AlElL ael, -tea R, -tis V, scarioth m g exj de T v de] in C 24 dicimus BI ) [*]( 17* )
260
dies ante pascha, quod dixit Iohannes, cum in Bethania rem gestam narraret, et biduum ante pascha, quod Mattheus Marcusque dixerunt, cum post hoc a se dictum illud ipsum in Bethania, quod Iohannes, commemorarent.

LXXVIIII. Sequitur Mattheus ab eo loco, ubi finem feceramus considerandae narrationis, et dicit: [*]() tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caifas, [*]() et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. dicebant autem: non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. [*]() cum autem esset Iesus in Bethania in domo Simonis leprosi, [*]() accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentis, et cetera usque ad illud ubi ait: dicetur et quod haec fecit in memoriam eius. nunc iam de muliere adque unguento pretioso quod in Bethania gestum est consideremus. Lucas enim quamuis simile factum commemoret nomenque conueniat eius, aput quem conuiuabatur dominus — nam et ipsum Simonem dicit —, tamen, quia non est contra naturam uel contra morem hominum, ut, si potest unus homo habere nomina duo, multo magis possint et unum nomen habere homines duo, potius credibile est alium fuisse illum Simonem, non leprosum, in cuius domo [*]( 1 cf. Ioh. 12, 1 6 Matth. 26, 8-7 15 ib. 13 17 cf. Luc. 7, 36—50 ) [*]( 1 quos rem bethaniam Bx 2 narret B mattheus marcusque BRT F E2 r p g, matthens et marcus quae (aeque C7) Clp, matthens et lucas M H, marcus et lucas ONQ AelL, matih. et Marcus cet. 3 illum Bt, illuc B1 ipsnd AlEIL 5 mattheus BlRTD r, ergo m. cet. eo] eodem RD 6 tunc-sacerdotum lin. uac. L 8 caifas BRT 0, caiph. cet. 11 cum autem] incipit Eug. Exc. quintum 13 supra B2B H dicetnr-eius lin. uac. L 18 ei r ae conaiuatur ElLS 19 nam om. Bl 20 est] esse Ml, esset M1 21 dno (om. Nl) habere nomina N* r, nom. h. duo g multi B2 magis om. Bl, s. I. add. B* possint m. magis N 22 hominis ClPF est] add. et JB1 )

261
hoc in Bethania gerebatur. nam nec Lucas in Bethania rem gestam dicit, quam narrat, et quamuis non commemoret ciuitatem aut castellum, ubi factum sit, tamen non uidetur in eodem loco uersari eius narratio. nihil itaque aliud intellegendum arbitror nisi non quidem aliam fuisse tunc mulierem, quae peccatrix accessit ad pedes Iesu et osculata est et lauit lacrimis et tersit capillis et unxit unguento, cui dominus adhibita similitudine de duobus debitoribus ait dimissa esse peccata multa, quoniam dilexit multum, sed eandem Mariam bis hoc fecisse, semel scilicet, quod Lucas narrauit, cum primo accedens cum illa humilitate et lacrimis meruit peccatorum remissionem. nam hoc et Iohannes, quamuis non sicut Lucas quemadmodum factum esset narrauerit, tamen ipsam Mariam commendans commemorauit, cum iam de Lazaro resuscitando coepisset loqui, antequam ueniret in Bethaniam. quod ita ibi narrat: [*]() erat autem quidam, inquit, languens Lazarus a Bethania de castello Mariae et Marthae sororis eius. [*]() Maria autem erat, quae unxit dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis, cuius frater Lazarus infirmabatur. hoc dicens Iohannes adtestatur Lucae, qui hoc in domo Pharisaei cuiusdam Simonis factum esse narrauit — iam itaque hoc Maria fecerat —, quod autem in Bethania rursus fecit, aliud est, quod ad Lucae narrationem non pertinet, sed pariter narratur a tribus, Iohanne scilicet, Mattheo et Marco. [*]( 16 Ioh. 11. 1 et 2 21 cf. Luc. 7, 36-50 22 cf. Ioh. 12, 1-8; cf. Mattb. 26, 6-13; cf. Marc. 14, 3-9 ) [*]( 1 bethaniam BlBT 2 et om. BlBT 5 tunc ante mulierem BIRTD, ante accessit cet., edd. 7 et ante unxit om. Bl 7 cui] cuios Eug. codd. domini Bl 10 fuisse CP cumj quo C, qftm P, quando V 11 bumilitatej add. iam Q 14 quQ 01, qfirn P suscitando Bl 16 inquit quidam V, ibi inquit quidam g lazarus languuns p, lazarus nomine languens r 17 martae BRD Eug. cod. Vat. 19 cuiusj eius B\' 20 docens AEXL attestante B2 21 farisaei B 23 rursum p 24 iohannes BPE1 25 scilicet] add. et BT )
262

Inter istos igitur tres, Mattheum, Marcum et Iohannem, quemadmodum hoc conueniat adtendamus, de quibus non est dubium, quod eandem rem narrent gestam in Bethania, ubi etiam discipuli, quod omnes tres commemorant, murmurauerunt aduersus mulierem tamquam de perditione pretiosissimi unguenti. quod ergo Mattheus et Marcus caput domini unguento illo perfusum dicunt, Iohannes autem pedes, regula illa ostenditur non esse contrarium, quam demonstrauimus, cum de quinque panibus pasceret turbas. ibi enim, quia non defuit qui et quinquagenos et centenos discubuisse commemoraret, cum alius quinquagenos dixerit, non potuit uideri contrarium, potuisset autem, si alius centenos tantum posuisset, sicut alius quinquagenos, et tamen debuit inueniri utrumque factum esse. quo exemplo informari nos oportuit, sicut illic admonui, etiam ubi singula euangelistae commemorant, utrumque factum intellegere. proinde et hic non solum caput, sed et pedes domini accipiamus perfudisse mulierem. nisi forte, quoniam Marcus fracto alabastro perfusum caput commemorat, tam quisque absurdus et calumniosus est, ut aliquid in uase fracto neget remanere potuisse, unde etiam pedes perfunderet. sed cum iste contenderit sic esse fractum, ut nihil ibi residui fieret, nitens aduersus ueritatem euangelii, quanto melius et [*]( 9 cf. supra c. 46, n. 98 cf. Marc. 6, 40; cf. Luc. 9, 14 18 cf. Marc. 14, 3 ) [*]( 1 iohannen ClP 3 narrarent Bl 4 commemorent EtL, -rarent T 5 aduersum ClV g 8 ostendit r contrium J31 10 commemoret H, -raret et BT 11 quinquag.] add. tantum rael uidere ClP 12 potuisse Tl, potuisses R1 alios B 13 inuenire Clp 14 infirmari Bl, informare CXP sicut] add. etiam r 15 admonuit CXP (om. etiaIn) ubi RTD r, ubi etiam HAEL T singula euangelistae BBTD, singuli euang. CPF ONMQ HAetL xtj> pg Eug., singula singuli eu. E2 7. singuli eu. singula V yiu r a elrn 18 alauastro B, alabastrum C1 commemora B 19 tam quisquam g m, quis tam p absurdus om. AlElL est om. Aet L 20 perfnderet C1, perfuderit P 21 contenderet Cl, -dat x esse] fuisse Eug. codd. Vat. Mediorn. 22 fierit Cl, fuerit P nitens—euangelii om. HAWL aduersum BlB )

263
religiosius contendet alius non esse ita fractum, ut totum effunderet, nitens pro ueritate euangelii! ille autem calumniator si tam pertinaciter caecus est, ut euangelistarum concordiam de alabastro fracto frangere conetur, prius accipiat perfusos pedes, antequam illud fractum esset, ut in integro remaneret, unde etiam caput perfunderetur, ubi fractura illa totum , effunderet. a capite quippe nobis ordinate consuli agnoscimus, sed ordinate etiam nos a pedibus ad caput ascendimus.

Cetera facti huius nullam mihi uidentur habere quaestionemquod enim alii dicunt discipulos murmurasse de unguenti effusione pretiosi. fohannes autem ludam commemorat et ideo, quia fur erat, manifestum puto esse discipulorum nomine eundem ludam significatum locutione illa, quam de Philippo in quinque panibus insinuauimus, plurali numero pro singulari usurpato. potest etiam intellegi, quod et alii discipuli aut senserint hoc aut dixerint aut eis Iuda dicente persuasum sit adque omnium uoluntatem Mattheus et Marcus etiam uerbis expresserint, sed ludas propterea dixerit, quia fur erat, ceteri uero propter pauperum curam, Iohannem autem de solo illo id commemorare uoluisse, cuius ex hac occasione furandi consuetudinem credidit intimandam.

Sequitur Mattheus: [*]() tunc abiit unus de [*](10 cf. Matth. 26, 8 et 9; cf. Marc. 14, 4 et 5; cf. Ioh. 12, 4 et 5 13 cf. Ioh. 6. 7 14 cf. supra c. 46, n. 96 22 *Matth. 26, 14-16 ) [*]( 1 contendit CPVF-edd. praeter gr 2 effunderit CXP7, effuderit P1 p, efunderetur g calumniatur ClP, qui calumniatur Q 3 tam] tamen BT Q 7 a om. BT consilia cognoscimus B agnoscemus Ct 8 ad caput om. Eug. cod. Par., a caput C\'P 9 fracti BR 11 autem iudam] quem iudas JB1 et exp. C2N2 12 fur erat] fuerat CP AelL puto] erat Bl 13 signatum p filippo RT, supero BI, philipo B2 14 insinuamuB Bl Eug. cod. Verc. plurale et singulare ClP 15 et om. CP 16 dix.] sibi dixerint VI 18 iuda JRT dixerint R, dixit D 19 coram Bx iohannen ClP 20 id om. g commemoruse HAelL 21 intimandam] finit Eug. Exc. quintum 22 tuncindas spat. uac. L (om. de duo-) decim Bl de] ex Q )

264
duodecim, qui dicitur ludas Scarioth, ad principes sacerdotum [*]() et ait illis: quid uultis mihi dare et ego uobis eum tradam? [*]() at illi constituerunt ei triginta argenteos, usque ad illud ubi ait: [*]() et fecerunt discipuli sicut constituit illis Iesus et parauerunt pascha. nihil in hoc capitulo contrarium putari potest Marco et Lucae, qui hoc idem similiter narrant. quod enim dicit Mattheus: [*]() ite in ciuitatem ad quendam et dicite ei: magister dicit: tempus meum prope est, aput te facio pascha cum discipulis meis, eum significat quem Marcus et Lucas dicunt patrem familias uel dominum domus, in qua eis cenaculum demonstratum est, ubi pararent pascha.. quod ergo interposuit Mattheus ad quendam tamquam ex persona sua studio breuitatis illum conpendio uoluit insinuare. si enim diceret dixisse dominum (ite in ciuitatem et dicite ei: magister dicit: tempus meum prope est, aput te facio pascha\', tamquam ciuitati dicendum esset, acciperetur. ac per hoc non ex domini, cuius mandatum narrabat, sed ex sua persona interposuit ad quendam iussisse dominum ut irent, ne haberet necesse totum dicere, cum hoc illi ad insinuandam iubentis sententiam sufficere uideretur. nam neminem sic loqui, ut dicat cite ad quendam\\ quis nesciat? si enim diceret cite ad quemcumque\' aut \'quemlibet\', posset esse integra locutio, sed non esset certus homo. ad quem mitterentur, cum eum certum ostendant quamuis tacito eius nomine Marcus et Lucas. sciebat quippe dominus. ad quem mitteret. et ut eum etiam illi quos mittebat inuenire [*]( 4 Matth. 26, 19 5 cf. Marc. 14, 10—16; cf. Luc. 22, 3-13 7 Matth. 26, 18 25 cf. Marc. 14, 13; cf. Lnc. 22, 10 ) [*]( 1 iuda B 2 eum uobis r 3 eum om. M XXX CP EL argenteos] add. et cetera 82 xx<ł edd. praeter g 5 illis constituit g eis J32 6 capiculo B 7 item M 8 ciuitate B ei otn. g 11 dicunt om. ONM domus om. Rl 12 ubi] ut p 13 ibi posuit r 14 brebitatis B illud B 21 ad quendam] πρόςΤΟV δεῑνα 22 quid B1, qui HAelL • nesciat] a. i. add. si quendam nesciat B2 dicerit CXP quemlibet BRT N, ad queml. cet., edd. 23 possit C2 integra -esset om. Rl esset] est HAIPL 24 certum oni. RTD r ostendat Al g 26 et utj ut Q xtu, ut autem r )
265
possent, praemonuit, quod indicium sequerentur, de homine gestante aquae laguenam uel amphoram, ut eum secuti ad domum, quam uolebat, uenirent. cum itaque non hic posset dici dici ad quemlibet\', quod integritas quidem locutionis admittit, sed hoc loco rei huius, quae insinuabatur, ueritas non admittit, quanto minus hic dici potuit cite ad quendam-, quod omnino numquam recta locutione dici potest! sed plane discipulos a domino non ad quemlibet, sed ad quendam hominem, id est ad certum aliquem missos esse manifestum est. quod nobis ex persona sua recte potuit euangelista narrare, ut diceret \'misit eos ad quendam, ut dicerent ei: aput te facio pascha). potuit etiam sic \'misit eos ad quendam dicens: ite, dicite ei: aput te facio pascha\'. ac per hoc cum uerba domini posuisset dicentis: ite in ciuitatem, interposuit ipse: ad quendam, non quia hoc dominus dixerit. sed ut ipse nobis insinuaret tacito nomine fuisse quendam in ciuitate, ad quem domini discipuli mittebantur, ut praepararent pascha. ac sic post hanc ex persona sua interpositionem duorum uerborum sequitur ordinem uerborum domini dicentis: et dicite ei: magister dicit. iam enim si quaeras: cui? recte respondetur: illi cuidam homini, ad quem misisse insinuauit euangelista, cum ex persona sua interposuisset: ad quendam. minus quidem usitata locutio, sed tamen sic intellecta integerrima est; aut si habet aliquid proprietatis Hebraea lingua, qua perhibetur scripsisse Mattheus, ut etiam totum ex persona domini dictum locutionis integritate non careat, uiderint qui [*](25 cf. aupra 1. 1, c. 2, n. 4; 1. 2, c. 66, n. 128 ) [*]( 2 laguenam] laguaenam B, lagoenam CP A2EL, lagynam R, -gin. T. -gen. N1 edd. amforam B ONQ, anf. HAEL 3 uolebant Bl HAEL edd. praeter Im hic non p 6 quod] quomodo R 12 aic] sic essep 13 domini] add. matheus p 14 dicens HAelL 16 ciuitatem CXP 17 ac] hac C\'P 18 interpositione B El 19 sequimur CP, aequeretur rae 20 cui] cur ei RTD, cui ei r responderetur Bl CP, respondeatur N2 21 misisse] add. eum N2 insinuat Q 22 minus] et minus g 23 sic om. Bl 26 uiderent Cl, uiderent.. (eras. ur) P, uideant r )
266
nouerunt. sane ita posset etiam Latine dici, si diceretur ite in ciuitatem ad quendam, quem uobis demonstrauerit homo, qui uobis occurrerit laguenam aquae portans\'. hoc modo iubenti sine ambiguitate posset optemperari, uelut etiam, si diceret <ite in ciuitatem ad quendam qui manet illo aut illo loco, in tali uel tali domo\' cum expressione loci et designatione domus posset intellegi, posset fieri. his autem adque huiusmodi ceteris tacitis indiciis qui dicit ite ad quendam et dicite ei* ideo non potest audiri, quia certum aliquem uult intellegi, cum dicit (ad quendam\' et non exprimit, quomodo dinoscatur. quod si ex persona dictum euangelistae illud interpositum acceperimus, erit quidem necessitate breuitatis subobscura locutio, sed tamen integra. quod uero Marcus laguenam dicit, quam Lucas amphoram, ille uasis genus, ille modum significauit, uterque ueritatem sententiae custodiuit.

Sequitur Mattheus: [*]() uespere autem facto discumbebat cum duodecim discipulis [*]() et edentibus illis dixit: amen dico uobis. quia unus uestrum me traditurus est. [*]() et contristati ualde, coeperunt singuli dicere: numquid ego sum, domine? et cetera usque ad illud ubi ait: [*]() respondens autem ludas, qui tradidit eum, dixit: numquid ego sum, rabbi? ait illi: tu dixisti. in his [*]( 16 *Matth. 26, 20-22 21 ib. 25 ) [*]( 1 nouerunt] induerunt Qx, transtulerunt s. Z. Q2, nouerint p 2 quem] in domum quam r 3 uobis om. B1 lanquaenam B, langnenam 0, lagoenani CP HA*E*L, -gon. El, -gyn. R, -gin. T, -gen. edd. 4 iubentis B MQ L nambignitate Bl 5 ciuitate B EL manet] add. in PlV 6 uel] add. in D r expresaione] expresso signo RTD 7 autem om. JRTD 9 aliquidquein HAelL 11 dignosc. M elm si om. Bl ClP, cum C1 dictum euangelicae elp, euangelistae dictum elm 12 acciperemus Q brebit. B 13 quod] cura r laguaenam B, lagunam O, -goen. CP RA2EL, -gyn. RT, -gen. edd. 14 quam] quod Bl a, cum B- anforam D ON 15 uterque] add. tamen yat edd. praeter g 16 LXXXI ante uespere num. cap. add. E uespere—duodecim spat. uac. L 17 discipulis] add. suis p v 19 coeperint CXP singuli om. RTD 22 sum om. AEL 7 )

267
quae consideranda nunc proposuimus nihil adferunt quaestionis etiam ceteri euangelistae, qui talia commemorant. [*]( 2 cf. Marc. 14, 17-21; cf. Luc. 22, 14-23; cf. Ioh. 13, 21-27 ) [*]( -2 EXPL- LIBER SECUNDUS I DE CONCORDIA EUANGE I LISTA- RUM INCIPIT LIBER TERTIUS; B, EXPL LIBER \'II\' DE CONC. EUANG- I 1NC- LIB* m DEO GRATIAS- R. EXPLICIT LIBER II* DE CONCRDA- EUVANGLST INC- LIB III- DEO GRATIAS. T, AUR AUGUSTINI EPI DE CONCORDIA EUANGELISTARUM- FINIT LIBER SE CUNDUS- INCIPIT LIBER TERTIUS PRAE i CEDENTIBUS CA- PITULIS QUAESTIONU. C, EXPLICIT! LIBER SECVNDVS x INCPT. LIB- TERTIVS ; PRAECEDENTIBUS CAPITULIS QUAESTIONUM P, Finit liber secundas aurelii augustini epi de concordia eugtistar. Incipit liber tertius praecedentibus capitalis questionum ... Expliciuut capitula. Incipit liber tercins de consensu ęugłistar. V, INCIPIVNT CAPITVLAj LIB- TERT ... INCIP LIBER \'III\' F, duae lineae uacuae in 0, FINIT LIBER SECUN DUS- INCIPIT LIBER! TERTIUS N, Amen. deo gratias AUGUSTINI- DE CONSENSU* EUANGELISTA I RUM\' LIBER II- EXPL-IINCIPIT CAPITULA LIBRI TERTII* | ****IN NOMINE IHU XPI I .... QUESTIONES SIUE CAPITULA LIBRI II- FIJNIUNT- INCIP LIBER- TERTIUS- M, AMEN DEO GRATIASJ AVGVSTINI DE CONSEN I SV EVANGELISTARV LIBRIIJI- EXPLI- INCIPIYNT CA PITVLA LIBRI IIIx IN NOMIjNE IHV XPI ....1 EXPLIC- QVESTIONES SIVE CAPITVLA LIBRI TERTII FINIYNT I INCIPIT LIB III- Q, EXPLICIT LIB II* DE CONCOR: DIA EUUANGELISTA- RUM- INCIPIT LIBER TERTIUS H, EXPLICIT LIBER II. DE CON- CORDIA QVATTVOR EVANGELISTARV- INCIPIT LIBER TERTIVS AELS)

268

Iam quoniam omnium quattuor narratio in eo uersatur loco, in quo necesse est eos usque in finem pariter ambulare nec multum digredi ab inuicem, sicubi forte alius aliud commemorat quod alius praetermittit, uidetur mihi expeditius nos demonstrare posse omnium euangelistarum conuenientiam, si ab hoc iam loco omnium omnia contexamus et in unam narrationem faciemque digeramus. sic ergo arbitror commodius faciliusque id quod suscepimus explicari, ut adgrediamur narrationem omnia commemorantes cum eorum adtestatione euangelistarum, qui ex his omnibus quisque quod potuit aut quod uoluit commemorauit, ut tamen ab omnibus haec omnia dicerentur, quae demonstrandum est in nullo sibi esse contraria.

Hinc igitur incipiamus secundum Mattheum: 2®cenantibus eis accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis suis et ait: accipite et comedite, hoc est corpus meum. hoc et Marcus Lucasque commemorant. quod enim Lucas de calice bis commemorauit, prius, antequam panem daret, deinde, posteaquam panem dedit, illud quod superius dixit praeoccupauit, ut solet, illud uero quod [*](14 Matth. 26, 26 17 cf. Marc. 14, 17—22; cf. Luc. 22, 14-28 ) [*]( 2 eo] hoc M2 4 alind] aliquid m 5 expedius Bl 7 contextamus B 8 faciemque] seriemque r a e dirigamus RT 9 suscipimus Q adgrediamus ClP 10 eorum] eorundem w rael adtestatione (att. B) euangelistarum BRTD, euang. adtestatione (att.) eet., edd. 11 qui] quia w r, quid ael his om. BRTD 13 demonstranda sunt ral 14 igitur] ergo x p cenantibus-fregit spat. uac. L 15 eis] autem eis \'ł edd., v et] ac CP 16 dedit Tx et ait] dicens S 17 hoc B1RTD p g, haec cet. et del. B* LucasqucJ usque B1 18 enim] autem p his Bl commemorabit BRIT 20 quod om. Bl dixerat RTD )

269
ordine suo posuit non commemorauerat superius; utrumque autem coniunctum hanc sententiam facit, quae et illorum est. Iohannes autem de corpore et sanguine domini hoc loco nihil dixit, sed plane alibi multo uberius hinc dominum locutum esse testatur. nunc uero cum dominum a cena surrexisse et pedes discipulorum lauisse commemorasset reddita etiam ratione, cur eis hoc fecerit, in qua dominus adhuc clause significauerat per testimonium scripturae ab eo se tradi qui manducaret eius panem, uenit ad hunc locum, quem tres ceteri pariter insinuant: [*]() cum haec dixisset, inquit, Iesus, turbatus est spiritu et protestatus est et dixit: amen, amen dico uobis, quia unus ex uobis tradet me. [*]() aspiciebant ergo, sicut idem ipse Iohannes subnectit, ad inuicem discipuli haesitantes, de quo diceret. [*]() et contristati, sicut Mattheus et Marcus dicunt. coeperunt ei singillatim dicere: numquid ego? [*]() at ipse respondens ait, sicut Mattheus sequitur, qui intingit mecum manum in parapside, hic me tradet. et sequitur idem Mattheus ita subnectens: [*]() filius quidem hominis uadit, sicut scriptum est de illo: uae autem homini illi, per quem filius hominis tradetur! bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille. in his et Marcus hoc etiam ordine consonat. deinde Mattheus subiungit: [*]() respondens autem [*](2 cf. Ioh. 6, 32-64; cf. supra c. 48, n. 102 5 cf. Ioh. 13, 2-22 9 cf. Matth. 26, 21; cf. Marc. 14, 17; cf. Luc. 22, 14 10 Ioh. 13, 21 et 22 14 *Matth. 26, 22; *Marc. 14, 19 16 Matth. 26, 23-24; cf. Marc. 14, 20 et 21 23 Matth. 26, 25 ) [*]( . 2 fecit N 4 multum B1 ClP uuerius JB1 hinc dom. loco esse testatur om. CPF1 6 lauasse T ClP reddit RTl, reddi AlElL 7 hoc eia HAEL Y clause] causam r 8 signauerat p 10 inrinuant U1, insinuabant HA WL g hoc p r 11 spiritus Bl amen semel AelL 13 iohannis ClP 16 ei] et OtP ego] add. sum BTD CPVF ψedd. praeter g (ego Marc. 14, 19; ego sum Matth. 26, 22) 17 tingit BIB, tinguit BzT 18 parabside BT HL, paropside I m v idem om. F ψp, item V 19 ita]ista BT ONM L 21 traditur C H non natus esset R T 22 hoc] eodem CPYF p g 23 deinde] add. et AEL Y )
270
ludas, qui tradidit eum, dixit: numquid ego sum, rabbi? ait illi: tu dixisti. etiam hic non expressum est, utrum ipse esset. potest enim adhuc intellegi tamquam \'non ego dixi\', potuit etiam hoc sic dici a Iuda et a domino responderi, ut non omnes aduerterent.

Deinde sequitur Mattheus et inserit mjsterium corporis et sanguinis a domino discipulis datum sicut et Marcus et Lucas. sed cum tradidisset calicem, rursus de traditore suo locutus est, quod Lucas persequitur dicens: [*]() uerum tamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa. [*]() et quidem filius hominis secundum quod definitum est uadit, uerum tamen uae illi homini, per quem tradetur! hic iam intellegendum est illud consequi, quod Iohannes narrat, isti autem praetermiserunt, sicut Iohannes quaedam praetermisit quae illi dixerunt. cum ergo post traditum calicem dixisset dominus quod a Luca positum est: uerum tamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa, et cetera, coniungitur illud secundum Iohannem: [*]() erat ergo recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu, quem diligebat Iesus: [*]() innuit ergo huic Simon Petrus et dicit ei: quis est de quo dicit? [*]() itaque cum recubuisset ille supra pectus Iesu, dicit ei: domine, quis est? respondit Iesus: ille cui ego intinctum panem porrexero. et cum intinxisset panem, dedit Iudae Simonis Scarioth. [*]() et post buccellam tunc introiuit in illum satanas. [*]( 6 cf. Mattb. 26, 26-28; cf. Marc. 14, 22—24; cf. Luc. 22, 17-20 9 Luc. 22, 21 et 22 18 *Ioh. 13, 23-27 ) [*]( 2 hoc Bl 3 potens Bl tamquam] add. dixerit: tu dixisti rael 4 dici sic r ael respondere ClP AXEL 9 prosequitur R2 N* edd. praeter m 10 tradentes C\'P me om. Q HAE\'L p et oni. CP-PV filius quidem V 12 illi om. p homini illi tJiw edd.. v 13 illum B iohannis CXP 14 praetermiserunt-quaedam om. CP 17 tradentes CxPl me om. Q A p 18 ergo] autem r 20 dixit y pv 21 de quo om. C\'P 22 dixit r 23 ille] ille eet grv panem intinctum RT 24 simoni T C2 Q g scariotis w e, -this ral 25 introiuit (-bit R) BRTD 0, edd. praeter m, introiit cef. )

271

Hic uidendum est, ne non solum Lucae, qui iam dixerat intrasse satanan in cor Iudae, quando pactus est tunc cum Iudaeis, ut eum accepta pecunia traderet, sed etiam sibi ipsi Iohannes repugnare uideatur, quia iam dixerat superius, antequam istam buccellam acciperet: et cena facta, cum di abolus inmisisset in cor, ut traderet eum ludas. quomodo enim intrat in cor, nisi inmittendo iniquas persuasiones cogitationibus iniquorum? sed nunc intellegere debemus a diabolo ludam plenius esse possessum, sicut contra in bono illi qui iam acceperant spiritum sanctum, quando eis post resurrectionem insuflauit dicens: accipite spiritum sanctum, postea eum, cum desuper missus esset die pentecostes, utique plenius acceperunt. post buccellam ergo tunc introiit in eum satanas. [*]() et, sicut contextim Iohannes ipse commemorat: dicit ei Iesus: quod facis, fac citius. [*]() hoc autem nemo sciuit discumbentium ad quid dixerit ei. [*]() quidam enim putabant, quia loculos habebat ludas, quia dicit ei Iesus: eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum, aut egenis ut aliquid daret. [*]() cum ergo accepisset ille buccellam, exiit continuo. erat autem nox. [*]() cum ergo dixisset, dicit Iesus: nunc clarificatus est filius [*]( 1 cf. Lnc. 22, 3 5 *Ioh. 13, 2 11 Ioh. 20, 22 12 cf. Act. 2. 1 14 *Ioh. 13, 27-32 ) [*]( 1 dixerunt Bl 2 satanam B M cor] corda BlRTD iudae om. T, add. tunc E2 y tunc om. R T V HAEL y p g 3 siui B ipse CiPF AEL g m 4 iohannis ClPl quia] qui RT Ml HAEL gm 5 cum BRTD P OMQ p gr, cum iam cet. iam misisset gv 6 corde Tl, cordet D, cor iudae RT2 iudas om. MTD 7 inmittendo] permittendo Q cogitationum iniquarum D r ael 9 econtra p illi] add. hic prudenter lectorem diligenter inquirendum eet CP 10 quando -sanctum om. Bl CP 11 insuflauit B H, insuffl. cet. 12 de AlExL. in die p 13 introiuit BTD L edd.apraeter m, introit Cl eum] istum p 14 commemorat\'! (finit lol. 77) deinde deficit T dixit X rv 15 nemo sciuit] nescinit CPV, add. quisquam V 16 ei dixeritjr 17 putabat 01 loculus ClP quia alt.] quod r v dixit x Im, dixerit Xot r, dixisset v (λέγει) 19 enis Bx ut om. B 20 exiit] praemitt. tunc V autem] enim RD )

272
hominis et deus clarificatus est in eo. et deus clarificabit eum in semet ipso et continuo clarificabit eum.

II. [*]() Filioli, adhuc modicum uobiscum sum. quaeritis me, et. sicut dixi ludaeis, quo ego uado, non potestis uenire, et uobis dico modo. [*]() mandatum nouum do uobis, ut diligatis inuicem, sicut dilexi uos, et uos diligatis inuicem. [*]() in hoc cognoscent omnes, quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad inuicem. [*]() dicit ei Simon Petrus: domine, quo uadis? respondit Iesus: quo ego uado, non potes me modo sequi; sequeris autem postea. [*]() dicit ei Petrus: quare non possum sequi te modo? animam meam pro te ponam. [*]() respondit Iesus: animam tuam pro me ponis? amen, amen dico tibi, non cantabit gallus, donec me ter neges. hoc de praedicta negatione sua Petro non solus Iohannes, ex cuius euangelio modo ista interposui, sed et ceteri tres commemorant. non sane omnes ex una eademque occasione sermonis ad eam commemorandam ueniunt. nam Mattheus et Marcus pari prorsus ordine et eodem narrationis suae loco eam subnectunt ambo, posteaquam dominus egressus est ex illa domo, ubi manducauerant pascha, Lucas uero et Iohannes, antequam inde esset egressus. sed facile possemus [*]( 3 *Ioh. 13, 33-38 16 cf. Matth. 26, 30-33; cf. Marc. 14, 26-31; cf. Luc. 22, 31-34 ) [*]( 1 eo] add. si (et si edd.) deus clarificatus est in eo V r aelmv (in Ioh. eu. tract. 63, 3) clarificauit B3 V MQ HAELS yxy g, clarificatua Bl 2 clarificauit F2V HAELS1 7 p 3 quaeretis Jfi CJ" N2M E2 7, edd. praeter g, v 4 dixit ifl non] U08 non D M E1 γϰχψ, edd. praeter g, v 5 nobum Bl 6 sicut-inuicem QJ". BD (nonnulli codd. euang.) et] ut et E2 Y a el m v (Iva xat) 8 dilectionem] add. meam Bl 9 respondit] add. ei pl 10 potestis ÂjEtLl modo me CPF ONQ HAE g 12 te sequi edd. praeter g, v 13 ponas Bt, pones N2 E1 jX edd. praeter p, v amen semel Bl 14 ter me gel m v 15 hoc] cap. II incip. CP solum CzY 16 ex] de r 18 ea AEX 21 est om. Bl manducauerunt (-ber. B1) BlS V Mg. -uerat HAelL a e 22 possimus B2 H2, possumus C2QA2 g)

273
intellegere aut illos duos eam recapitulando posuisse aut istos praeoccupando, nisi magis moueret, quod tam diuersa non tantum uerba sed etiam sententias domini praemittunt, quibus permotus Petrus illam praesumtionem proferret uel cum domino uel pro domino moriendi, ut magis cogant intellegi ter eum expressisse praesumtionem suam diuersis locis sermonis Christi et ter illi a domino responsum, quod eum esset ante galli cantum ter negaturus.

Neque enim incredibile est aliquantum disiunctis interuallis temporis Petrum commotum esse ad praesumendum sicut ad negandum uel ei dominum aliquid ter similiter respondisse, quando quidem etiam contextim nullis aliis interpositis rebus aut uerbis post resurrectionem ter illum interrogat, utrum eum amet, et ei ter hoc idem respondenti etiam ipse mandatum de pascendis ouibus suis unum idemque ter praecipit. hoc autem esse credibilius, quod ter ostenderit praesumtionem suam Petrus et de trina sua negatione ter a domino audierit, ex ipsis euangelistarum uerbis, quae a domino dicta diuerse ac diuersa commemorant, sic probatur. ecce meminerimus quod nunc interposui ex euangelio Iohannis. hoc certe dixerat: [*]() filioli, adhuc modicum uobiscum sum. quaeritis me, et, sicut dixi Iudaeis, quo ego uado, non potestis uenire, et uobis dico modo. [*]() mandatum nouum do uobis, ut diligatis inuicem, sicut dilexi uos, et uos diligatis inuicem. [*]() in hoc cognoscent omnes, quia [*]( 13 cf. Ion. 21, 15-17 21 *Ioh. 13, 33-37 ) [*]( 1 eadem r, ea al recapitulationem (recapul. Bl) B\'R 4 praeferret B1RD 5 per domino ClP intellegi uel ter C g, intellegibiliter B2 9 disiunctis om. HAelL, distinctis p 12 confestim RD 13 interrogauerit CPVF x\'ł edd. 14 eum in ras. et amet et in mg. add. 02 ei om. CPV p idem] idem ei B1, eidem V ipsi x p a 15 praecepit 02 NQ L pg, -perit χψω raelrn 21 quaeretis D2 CVF M E1 i edd. praeter g (c/. supra 272, 3) 22 dixit Bl non] uos non D NlM E* γπγψedd. 23 nobum B 24 sicut-inuicem om. p et] ut et r aelm 25 cognoscetis p quoniam Bl ) [*]( XXXXIII Aag. Sect. III pare 4. ) [*]( 18 )

274
mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad inuicem. [*]() dicit ei Simon Petrus: domine, quo uadis? nempe hic manifestum est ex illis uerbis motum esse Petrum, ut diceret: domine, quo uadis? quia dicentem audierat: quo ego uado, non potestis uenire. respondit Iesus eidem Petro: quo ego uado, non potes me modo sequi; sequeris autem postea. tunc ille: [*]() quare non possum, inquit, sequi te modo? animam meam pro te ponam. huic praesumtioni respondit dominus futuram eius negationem. Lucas autem cum commemorasset dixisse dominum: [*]() Simon, ecce satanas expetiuit uos, ut cribraret sicut triticum: [*]() ego autem rogaui pro te, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conuersus confirma fratres tuos, tunc subiecit Petrum respondisse: domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire. [*]() et ille dixit: dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter neges nosse me. quam hoc aliud sit, aliud illud unde Petrus ad praesumendum permotus sit, quis non uideat? at uero Mattheus: [*]() et ymno dicto, inquit, exierunt in montem oliueti. [*]() tunc dicit illis Iesus: omnes uos scandalum patiemini in me in ista nocte. scriptum est enim: percutiam [*]( 10 *Luc. 22, 31-34 19 Matth. 26, 30-82 21 Zach. 13, 7 ) [*]( 4 quia] qui Bl 5 uado om. AFPL pg non] uos non yx raelm potestis (tis exp.) B, poteilis Bl eidem iesas AaaL 6 ego om. CPY potes] potestis AtEIL me om. AEL a sequi modo i edd. praeter p g 7 autem] add. me R (ueron. cant.) 8 te pr. om. BIRD meam s. I. B 9 praestitioni Bx futurum ClP eius om. Bl negationem] add. dus Bl 10 simon simon Y lv 11 ut] at B cribaret B OlNMQ, scribraret L 12 ut] ue Bl 14 subicit HAEPL 15 dicoj et ego dico F pr 16 hoc die H negis C\'P, abneges γχω edd. praeter g, v (cf. 276, 4; 280, 6) 17 quamquam r aliud sic B, alius sic r aliut illud inde B, aliud alibi unde RD, aliud unde ON, aliunde Q, alius alibi: unde r at] ac B\\ ad B2B, a.t CF 19 et om. Bl inquit dicto RD olibeti B 20 dixit p eis B7 iesus om. BRD uos om. Cl patimini Bl 21 in alt. om, p hac r )
275
pastorem et dispargentur oues gregis. [*]() postquam autem resurrexero, praecedam uos in Galilaeam. sic prorsus et Marcus. quid habent etiam haec uerba uel sententiae simile illis, uel quibus secundum Iohannem uel quibus secundum Lucam Petrus rettulit praesumtionem suam? et hic ergo ita sequitur: [*]() respondens autem Petrus ait illi: etsi omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor. [*]() ait illi Iesus: amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis. [*]() ait illi Petrus: etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. similiter et omnes discipuli dixerunt.

Haec paene ipsis uerbis etiam Marcus commemorat, nisi quod non generaliter, sed distinctius, quemadmodum futurum esset, expressit dictum a domino: amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam bis gallus uocem dederit, ter me es negaturus. cum itaque omnes dicant praedixisse dominum, quod eum Petrus esset negaturus, antequam gallus cantaret, non autem omnes dicant, quotiens gallus cantaret, Marcus hoc solus narrauit expressius. unde nonnullis uidetur non congruere ceteris, quia parum adtendunt et maxime eorum obnubilatur intentio, cum aduersus euangelium animo induuntur hostili. tota enim Petri negatio trina negatio est. in eadem namque permansit trepidatione animi propositoque mendacii, donec admonitus, quid ei praedictum sit, amaro fletu et cordis dolore sanaretur. haec autem tota, id est trina negatio, si post primum galli cantum inciperet, falsum dixisse [*]( 3 cf. Marc. 14. 26-28 6 Matth. 26, 33-35; cf. loh. 13, 33—38; Lnc. 22, 31-34 12 cf. Marc. 14, 29-31 14 *Marc. 14, 30 ) [*]( 1 dispargentur B (uerc. wron. eant. claro brix. Amiat. Tol. al.), dispergentur cet., edd., v 3 inmarcus Bl qui CP HAE1L gael habet HAEXL gael sententiam HAelL g ael 4 similiter CP, similem B7R HAEXL gael 5 praerumtionem Bl et] ex B 6 respondit BL 8 amen bis B2 hoc Bl 11 discipuli om. Q, isti r 12 pane Bl 13 fut.] saturum Bt 16 negaturus es CP r (cf. 276,12; 278, 7) 21 cum] dum MQ r 22 inducuntur HAEL 23 trepidationem B, negatione (-nё Q) MQ 25 fleto R ) [*]( 18* )

276
uiderentur tres, quorum Mattheus dixit: amen dico tibi, quia hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis, Lucas autem: dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter neges nosse me. Iohannes autem: amen amen dico tibi, non cantabit gallus, donec me ter neges diuersis enim uerbis et uerborum ordine eandem explicauerunt sententiam dixisse dominum, quod, antequam gallus cantaret, eum Petrus esset negaturus. rursus si totam trinam negationem ante peregisset, quam cantare gallus inciperet, superfluo dixisse Marcus deprehenderetur ex persona domini: amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus bis uocem dederit, ter me negaturus es. quid enim adtinebat dicere priusquam bis, quando, si ante primum galli cantum tota illa trina negatio conpleretur, simul et ante secundum et ante tertium et ante omnes galli cantus eiusdem noctis conpleta inueniretur, quae ante ipsum primum conpleta probaretur? sed quia ante primum galli cantum coepta est illa trina negatio, adtenderunt illi tres, non quando eam conpleturus esset Petrus, sed quanta futura esset et quando coeptura, id est quia trina et quia ante galli cantum, quamquam in animo eius et ante primum galli cantum tota \'possit intellegi. quamuis enim uerbis negantis ante primum coepta, ante secundum autem galli cantum peracta sit tota [*]( 1 Matth. 26, 34 3 *Luc. 22, 34 4 *Ioh. 13, 38 10 *Marc. 14, 30 ) [*]( 2 hac] in hac D χω ralem4 negis Clp, abnegea x edà. praeter g, v (274, 16) 5 cantabit] add. hodie F p ter me j edd. praeter p, c negis Clp, abneges r 8 eum] ter eum D raelm esset om. AIEIL 9 peregiss.] petrus egisset p 11 tu om. CPV hac nocte BD p 12 es negaturus rv (275, 16) 13 actinebat B si om. R ante] autem Bl 14 et] * C, om. P, enim et r 15 cantos AxElL eiusdo Bl 16 inueniretur-conpleta om. Bl 18 quando] quod in Bt 19 quanta (ta exp.) C, quando x 1 20 trina] add. futura r et quia om. MQ, et qua Bl galli cantum] gallum Bl cantum] add. esset ceptura r 21 tota om. N 22 posset p enim uerbis om. Bl 23 ante secundum] post secundum HAEL g )
277
illa trina negatio, tamen affectione animi et timore Petri ante primum tota concepta est. nec interest, quantis morarum interuallis trina uoce enuntiata sit, cum cor eius etiam ante primum galli cantum tota possederit, tam magna scilicet formidine inbibita, ut posset dominum non solum semel, sed iterum et tertio interrogatus negare, ut rectius diligentiusque adtendentibus, quomodo iam mulierem moechatus est in corde suo qui eam uiderit ad concupiscendum. sic Petrus quandocumque uerbis ederet timorem, quem tam uehementem animo conceperat, ut perdurare posset usque ad tertiam domini negationem, tota trina negatio ei tempori deputanda est, quando eum trinae negationi sufficiens timor inuasit. ex quo etiam si post primum galli cantum inciperent pulsato interrogationibus pectore uerba illa negationis erumpere, nec sic absurde adque mendaciter ante galli cantum ter negasse diceretur, quando ante galli cantum tantus timor obsederat mentem, qui eam posset usque ad tertiam negationem perducere. multo minus igitur mouere debet, quia trina negatio etiam trinis negantis uocibus ante galli cantum coepta, etsi non ante primum galli cantum peracta est. tamquam si alicui diceretur [*]( 7 cf. Matth. 5, 28 ) [*]( 2 concepta] contemta Bl, coepta 0 ael, nocte coepta HAetL 3 nuntiata (nnt. EL) Bx HAEL 4 possiderit B2 NlQ magnu Bl, magnam V 5 formidinem Y HAEL inuita BlR, inbiuita 2?2, imbui ita HAEL g, imbiberit V ut om. H, aut 0 possit CPF g sed] add. et r ael 6 ut] add. sicut Y, add. clareat XOO r 7 adtendetibi Bl, adtendentibus uidetur » 7, att. uideatur a mulierem moechatus (moecatua B) est BRD, moechatus (-cat. N AE\'L) est muL eet., edd. 8 quandocunque petrus r 9 ederit CIP, ediderit C* tamen J51 nehementer C1P AEL r g, -ti p 10 conceperit Bl possit CP 12 trinae] trina Nl, trinam 0 negationis B ONlQ Bufficienter p qao] add. intelligitur (0 r 13 ai om. Bl 14 peccatore B 15 ante g. c. t. n. diceretur] dici potuisse antequam gallus cantet ter me negabis w r ter—cantam om. B ONM L 16 quando] quia m r galli-eam om. Bl cantu et mente B1 timor] add. eius m r 17 eam] eum B* V l m 18 gitur Bl 19 negatis Bl coepta e. n. a. p. g. cantum del. B1, om. Bl 20 tamqu.] et aquam Bl )
278
hac nocte, antequam gallus cantet, ad me scribes epistulam, in qua mihi ter conuiciaberis, non utique, si eam ante omnem galli cantum scribere inciperet et post primum galli cantum finiret, ideo dicendum erat falsum fuisse praedictum. Marcus ergo de ipsarum uocum interuallis planius elocutus est, qui dixit ex persona domini: priusquam bis gallus uocem dederit, ter me es negaturus. ita gestum esse apparebit, cum ad eundem locum narrationis euangelicae uenerimus, ut etiam illic ostendatur euangelistas sibi congruere.

Si autem quaeruntur ipsa omnino uerba, quae Petro dominus dixerit, neque inueniri possunt et superfluo quaeruntur, cum sententia eius, propter quam cognoscendam uerba proferuntur, etiam in diuersis euangelistarum uerbis possit esse notissima. siue ergo diuersis sermonum domini locis commotus Petrus singillatim ter enuntiauerit praesumtionem suam et ter ei dominus suam negationem praedixerit, sicut probabilius indagatur, siue aliquo narrandi ordine possint omnium euangelistarum commemorationes in unum redigi, quibus demonstretur semel dominum praedixisse Petro praesumenti, quod eum negaturus esset, nulla hic euangelistarum repugnantia deprehendi poterit, sicut nulla est.

III. Nunc ergo quantum possumus ipsum ex omnibus ordinem iam sequamur. cum itaque secundum Iohannem hoc Petro praedictum esset, sequitur idem Iohannes et conserit [*]( 6 Marc. 14, 30. ) [*]( 1 hae noe Bl scriber JB1, scribis Cl PF1 Q g 2 conaicianeris B 3 inciperit CXP primum om. CP 6 dicit I bis om. J2 7 negaturus es D re1 ita] add. s. I. enim C2 8 locum om. Bl 9 etiamj iam 01 conuenire p 10 querantur p uerba] narrationis uerba 2 11 inuenire C1P et om. 01 l, ex H 12 agnoscendum g 13 enangelistarum-diuersis om. Bl 14 siue] si uero B2 16 predixit r sicut] si r indigatur (g radendo in c mut.) CP, indicatur D V HAJ&L p l, indicatur r 17 possunt V tu 18 in unum om. B 20 easet] est JB1 21 est] add. discordia r 22 nunc] sic p nunc-ipsum spat. uac. L nunc-esset minio A ergo] uero HES ay g 23 hoc] iam B, om. AlElL )

279
domini sermonem dicentis: [*]() non turbetur cor uestrum. creditis in deum, et in me credite. [*]() in domo patris mei mansiones multae sunt, et cetera sermonis eius praeclara maximeque sublimia diu narrat, donec contextim ueniat ad illum locum, ubi ait dominus: [*]() pater iuste, et mundus te non cognouit, ego autem te cognoui, et hi cognouerunt, quia tu me misisti, [*]() et notum eis feci nomen tuum et notum faciam, ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit et ego in ipsis. cum autem [*]() facta esset contentio inter eos, quis eorum uideretur esse maior, sicut Lucas commemorat, [*]() dixit eis: reges gentium dominantur eorum, et qui potestatem habent super eos benefici uocantur. [*]() uos autem non sic, sed qui maior est in uobis fiat sicut iunior et qui praecessor est sicut ministrator. [*]() nam quis maior est, qui recumbit an qui ministrat? nonne qui recumbit? ego autem in medio uestrum sum sicut qui ministrat. [*]() uos autem estis qui permansistis mecum in temtationibus meis. et ego dispono uobis, sicut disposuit mihi pater meus regnum, [*]() ut edatis et bibatis super mensam meam in regno, et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israhel. [*]() ait autem dominus Simoni, sicut Lucas ipse subiungit: ecce satanas expetiuit uos, ut [*]( 1 Ioh. 14, 1 et 2 4 cf. Ioh. 14, 1-31; 15, 1-27; 16, 1-33; 17, 1-26 5 *Ioh. 17, 25 et 26 9 *Luc. 22, 24-38 ) [*]( 2 in deum creditis (signa transpos. add. C) CP in alt. om. CP 3 manaionesi B1 cetera] s. I. add. que M1 sermones N1, sermonibus M eius] domini V, huius % praeclaramexmeq. J31 4 ueniam Bl 5 pater eius te JB1 et exp. N, om. RD HAEL edd. praeter gm, om. v 6 te om. Bl hii BR CzP, ii Im 7 feci eis V M gv 8 delexissti B 9 esset] add. et ON v 13 uenefici Bl, benifici R 14 iunior] minorx 41 edd. praeter g m, v (6 νεώτερος, sed Cant. 6 μειϰρóτερος, cf. specul. 27) 15 ministratur ClP namque g quis] qui BR est om. R 17 ministra ElL 18 mihi mecum 01 tribulationibuS HAeiZ 20 ut] at B 21 regno] add. meo NzMsQ E1 γϰψ edd., v (μου) om. Cant.) 22 simon Cl, om. simoni. 23 ecce] simon ecce B r aelm, simon simon ecce v expetiit R )
280
cribraret sicut triticum; [*]() ego autem rogaui pro te. ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conuersus confirma fratres tuos. [*]() qui dixit ei: domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire. 34 et ille dixit: dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter. abneges nosse me. et dixit eis: [*]() quando misi uos sine sacculo et pera et calciamentis, numquid aliquid defuit uobis? [*]() at illi dixerunt: nihil. dixit ergo eis: sed nunc qui habet sacculum tollat, similiter et peram. et qui non habet uendat tunicam suam et emat gladium. [*]() dico enim uobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est oportet impleri in me: et quod cum iniustis deputatus est. etenim ea quae sunt de me finem habent. [*]() at illi dixerunt: domine, ecce gladii duo hic. at ille dixit eis: satis est. et ymno dicto, sicut Mattheus Marcusque commemorant, exierunt in montem oliueti. [*]() tunc dicit illis Iesus: omnes uos scandalum patiemini in me in ista nocte. scriptum est enim: percutiam pastorem et dispargentur oues gregis. [*]() postquam autem resurrexero, praecedam uos in Galilaeam [*]() respondens autem Petrus ait illi: etsi omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor. [*]() ait illi Iesus: amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis. [*]() ait illi Petrus: etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. similiter et omnes discipuli dixerunt. haec secundum Mattheum inseruimus; sed et Marci paene ipsa et [*]( 12 Es. 53, 12 15 *Matth. 26, 30-35 27 cf. Marc. 14, 26-31 ) [*]( 1 cribaret NMlQ H (if. 274,11) 2 ut non] ne HAelL 5 hodie om. BD 6 neges D (ef. 274, 16) 8 ad BlB eis om. dEIL (om. uerc. ueron. cant. al.) 12 quod om. E2 fx pmv 14 domine om. B ecce] sunt HAetL duo gladii HAEL v 15 ymno B A p, hymno cet. 17 dicit om. Hl, ait JBP, dixit B rael patimini Q 19 dispargentur B H, disperg. (desp. Q) cet., edd. (275, 1) 20 surrezero M 21 et respondens petrus M x )
281
totidem uerba sunt, nisi quia distat illud quod de galli cantu iam supra enodauimus.

Contexit ergo narrationem Mattheus et dicit: [*]() tunc uenit Iesus cum illis in uillam, quae dicitur Gethsamani. hoc dicit et Marcus, hoc et Lucas non expresse nominato praedio, cum ait: [*]() et egressus ibat secundum consuetudinem in montem oliuarum. secuti sunt autem illum et discipuli. [*]() et cum peruenisset ad locum dixit illis: orate, ne intretis in temtationem. iste locus est, cuius nomen illi dixerunt Gethsamani. ibi fuisse intellegimus hortum, quem commemorat Iohannes ita narrans: haec cum dixisset Iesus, egressus est cum discipulis suis . trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introiuit ipse et discipuli eius. deinde secundum Mattheum [*]() dixit discipulis: sedete hic, donec uadam illuc et orem. [*]() et adsumto Petro et duobus filiis Zebedaei coepit contristari et maestus esse. [*]() tunc ait illis: tristis est anima mea usque ad mortem; sustinete hic et uigilate mecum. et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens: mi pater, si possibile est, transeat a me calix iste; uerum tamen non sicut ego uolo, sed sicut tu. [*]() et uenit ad discipulos et inuenit eos dormientes, et dicit Petro: sic [*]( 3 *Matth. 26, 36 a 5 cf. ib. 38—46; cf. Marc. 14, 32—42; cf. Lnc. 22, 39-46 6 Luc. 22, 39 et 40 10 cf. in Ioh. eu. tr. 112, 1 11 Ioh. 18, 1 15 *Matth. 26, 36 b-46 17 cf. Marc. 14, 32 ) [*]( 1 identidem Q 8 ergo] igitur rael narrationem] add. auam E2 y tunc-uillam sp. uac. L 4 uilla B CP gethsamani CP, gesaamani 22, gethsem. cet. (γεϑσαμαννοι Cant.) 5 et marcus om. A&LS hoc alt. OM. S 6 cum] quam B et om. B 8 illum om. AlElS, eum R E* i 9 eia g 10 cui M gethsamani BR P, getaemani C r. gethaem. cet. 11 et cum hoc p, hoc cum r 12 regressus CP, eegr. F 18 ortus B N 14 introiuit (-bit Q) D MQ edd., c, introit B, introiit cet. discipuli-dixit om. B 15 diecipnlis] eis p, disc. suis elv 19 hic om. B 20 pater mi PV v 22 discipulos] add. suos BD HAEL elv 23 inbenit B1 dixit r petro om. L )

282
non potuistis una hora uigilare mecum? [*]() uigilate et orate, ut non intretis in temtationem. spiritus quidem promtus est, caro autem infirma. [*]() iterum secundo abiit et orauit dicens: pater mi, si non potest hic calix transire, nisi bibam illum, fiat uoluntas tua. [*]() et uenit iterum et inuenit eos dormientes; erant enim oculi eorum grauati. [*]() et relictis illis iterum abiit et orauit tertio eundem sermonem dicens. [*]() tunc uenit ad discipulos suos et dicit illis: dormite iam et requiescite; ecce adpropinquauit hora et filius hominis tradetur in manus peccatorum. [*]() surgite, eamus; ecce adpropinquauit qui me tradet.