De Consensu Evangelistarum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars IV (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 43). Weirich, Franz, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1904.

Nec moueat, quod idem Mattheus principes sacerdotum et seniores populi dixit accessisse ad dominum et quaesiuisse, in qua potestate haec faceret et quis ei dederit hanc potestatem, quando eos de baptismo Iohannis uicissim interrogauit, unde esset, de caelo an ex hominibus; quibus respondentibus, quod nescirent, ait: nec ego uobis dico, in qua potestate haec facio. inde enim secutus est contextim loquendo et ait: quid [*]( 7 Matth. 21, 41 et 42 13 cf. Ioh. 11, 49-51 17 Matth. 21, 9; cf. Pa. 117, 26 19 cf. Matth. 21, 23-27 24 *ib. 27 et 28 ) [*]( 2 sententiam B 5 ergo om HAetL 7 aiunt] at B locauit BRlT 8 quodam B 9 id BRD, hoc cet., edd. hii B, non r, iis l m illi-absit om. r 10 illorum] istorum r 11 et pr. om. CPY p 12 ipsa aeritas CPV pg 14 pontifezj add. anni illius r 10 acj et N iam om. BRTD 16 prophetia] illa prophetia AEL T aelm uenient in m. c. o. adclatnare HAelL 17 celeritate r 19 ne Tl ClP 20 dominum] iesum M quaesiuisse (ui del.) C, quaesisse PV 21 etpotestatem om. p 22 uicissimi B 23 deJ e Y 24 uobis dicam Q, dico nobis V r (tf. supra 235, 17 et 237, 6) 25 est (del. m. 2) contexi B )

240
autem uobis uidetur? homo habebat duos filios, et cetera sine ulla cuiusquam rei uel personae interpositione secundum Mattheum sermo contexitur usque ad hoc quod de locata agricolis uinea commemoratur. potest enim putari omnia eum principibus sacerdotum et senioribus populi locutum fuisse, a quibus fuerat de sua potestate interrogatus. qui utique si temtantes et inimici quaesierant, non in eis possunt intellegi qui crediderant adque illud clarum ex propheta testimonium domino perhibuerant, qui etiam modo respondere potuissent non nescientes, sed credentes: malos male perdet et uineam locabit aliis agricolis. hoc omnino mouere non debet, ut ideo putemus non fuisse credentes in illa multitudine, quae tunc domini parabolas audiebat. tacuit namque idem Mattheus breuitatis causa quod Lucas non tacet, parabolam istam scilicet non ad eos solos dictam qui de potestate interrogauerant, sed ad plebem. sic enim ait: coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc: homo plantauit uineam, et cetera. in hac ergo plebe intellegei\\dum est etiam illos esse potuisse qui sic eum audirent, quomodo cui dixerant: benedictus qui uenit in nomine domini, et ipsos uel ex ipsis fuisse qui responderunt: malos male perdet et uineam locabit aliis agricolis. quorum responsionem non solum propterea domino tribuerunt Marcus et Lucas, quod hoc ipse dixisset, quia ueritas est, quae etiam per malos adque nescientes saepe loquitur occulto quodam instinctu mentem hominis mouens non sanctitatis illius merito, [*]( 10 *Matth. 21, 41 16 Luc. 20, 9 20 Matth. 21, 9; cf. Luc. 19, 38 21 *Matth. 21, 41 24 cf. Ioh. 14, 6; cf. I IOJ. 5, 6 ) [*]( 1 autem] ergo AE*L homo] add. quidam xw raelv 6 quij quid HAelL 7 quaesiuerant 01 pg non-crediderant om. B in om. ClP 8 elarum B\\ elatum B2 10 sejderedentes Bl, selderidentes B1 11 uineam suam V w ralv locauit BRT (sic infra) 12 ut] et O 13 quae] et B 16 interrogauerunt M 17 homo] add. quidam T 19 sic] * AIEL cui] qui d rm, ut g 22 uineam suam AEL 7 raelv; cf. 239, 7; sed 238, 8 et 240, 11 24 quia] qui l quae] qui OM rael, quia N 26 non] add. in ElL )
241
sed iure propriae potestatis, uerum etiam quia tales esse potuerunt, ut non frustra in ipso corpore domini. iam sicut membra deputarentur, ut merito eorum uox illi tribueretur cuius membra erant, quia iam baptizauerat plures quam Iohannes et habebat turbas discipulorum, sicut ipsi euangelistae saepe testantur, et unde erant etiam illi quingenti fratres, quibus eum apostolus Paulus post resurrectionem praesentatum esse commemorat, praesertim quia et secundum eundem Mattheum non ita dictum est: aiunt illi: malos male perdet, ut in eo quod positum est illi pluralis numerus accipiendus sit, tamquam eorum fuerit ista responsio qui eum de sua potestate dolose interrogauerant, sed aiunt illi dictum est, id est illi ipsi domino, singulari pronomine, non plurali, quod in codicibus Graecis sine ullo scrupulo ambiguitatis apparet.

Est quidam sermo domini aput euangelistam Iohannem, ubi hoc quod dico facilius possit intellegi. [*]() dicebat ergo, inquit, Iesus ad eos qui crediderunt ei Iudaeos: si uos manseritis in sermone meo, uere discipuli mei eritis, [*]() et cognoscetis ueritatem, et ueritas liberabit uos. [*]() et responderunt ei: semen Abrahae sumus et nemini seruiuimus umquam. quomodo tu dicis: liberi eritis? [*]() respondit eis Iesus: amen amen dico uobis. quia omnis qui facit peccatum seruus est peccati; [*]() seruus autem non manet in domo in aeternum. filius autem manet in aeternum; [*]() si ergo filius uos liberauerit, uere liberi eritis. [*]() scio, quia filii Abrahae estis, [*]( 5 cf. Ioh. 6, 1 7 cf. I Cor. 15, 6 17 *Ioh. 8, 31-37 ) [*]( 2 in om. RT 3 retribueretur CP 4 quia BRTD M E1 yx m, qui cet. 11 eorum om. B 12 sede B 13 prorali Bl 14 scripulo A&L, dnbio p 16 quidem AE1 a e iohannen ClP 18 permanseritis CPV p g (ueron. eant. pal., Eg. Rw. al.) 19 mei discipuli r 20 cognoscitis C\'P liberauit BRlT L uos] eos F* AelL 22 seruimus B 23 ei B1, his B1 26 uos filius x*}1 gramv liberauit g 27 eritis J estis B ) [*]( XXXXIII Aug. Sect. III pars 4. ) [*]( 16 )

242
sed quaeritis me interficere, quia sermo meus non capit in uobis. non utique illis diceret: quaeritis me interficere, qui in eum iam crediderant, quibus dixerat: si uos manseritis in sermone meo, uere discipuli mei eritis; sed quia hoc ad eos dixerat, qui iam in eum crediderant, ea uero multitudo praesens erat, quae plures habebat inimicos, etiam non exprimente euangelista, qui essent qui responderunt. ex hoc ipso, quod responderunt et quod deinde ab illo audire meruerunt, satis apparet, quae uerba quibus sint tribuenda personis. sicut ergo in hac multitudine secundum Iohannem erant qui iam crediderant in legum, erant etiam qui eum occidere quaerebant, sic in illa, de qua nunc loquimur, erant qui dolose dominum interrogauerant, in qua potestate illa faceret, erant etiam qui non dolose, sed fideliter adclamauerant: benedictus qui uenit in nomine domini. ac per hoc erant qui dicerent: perdet illos et uineam suam locabit aliis. quae uox recte etiam ipsius domini fuisse intellegitur siue propter ueritatem siue propter membrorum eius cum suo capite unitatem. erant etiam qui talia respondentibus dicerent: absit, quia intellegebant in se ipsos esse parabolam dictam.

LXXI. Sequitur Mattheus: [*]() et cum audissent principes sacerdotum et Pharisaei parabolas eius, cognouerunt quod de ipsis diceret [*]() et quaerentes eum tenere timuerunt turbas, quoniam sicut prophetam eum [*]( 13 cf. Matth. 21, 23; Marc. 11, 28; Luc. 20, 2 15 Matth. 21, 9; Marc. 11, 10; cf. Luc. 19, 38 16 cf. Matth. 21, 41; cf. Marc. 12, 9; cf. Lnc. 20, 16 20 Luc. 20, 16 21 Matth. 21, 45 et 46; 22, 1-3 ) [*]( 1 interficire Cl quia-interficere om. L 2 in om. A WS1 quaeretis Cx 4 maneretis B 5 qui] quia B ClP Nl in eum iam r 6 quae] in qua 2P 8 et om. p inde B 11 erat qui Bl 12 sic] sicut M 13 interrogauerunt B, -gabant g in om. A1E1L 14 filiideliter Bt 16 locabit B2D3 ael (έϰδώσεται Matth. 21, 41), locauit BBxTDl, dabit cet. (δώσει Marc. 12, 9; Lue. 20, 16) 17 uos B fuisse dominum (-ni A2E2) AEL 18 neritatem] add. quae ipse est a e Im, quod ipse est quia cum uerum diierunt etiam de illis hoc ipse respondit quia ueritas est add. D r propter alt. om. p membrum r 19 unitate B, in ueritate r respondentes B 22 parabolam A1ELϒ 23 de om. B AlE?L )

243
habebant. [*]() et respondens Iesus dixit iterum in parabolis eis dicens: [*]() simile factum est regnum caelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo [*]() et misit seruos suos uocare inuitatos ad nuptias, et nolebant uenire, et cetera usque ad illud ubi ait: multi enim sunt uocati, pauci uero electi. parabolam istam de inuitatis ad nuptias solus Mattheus narrat. simile quiddam etiam Lucas commemorat; sed non est hoc, sicut et ordo ipse indicat, quamuis et illud nonnullam similitudinem gerat. quod uero post illam parabolam de uinea et occiso filio patris familias subnectit Mattheus, cognouisse Iudaeos, quod in eos totum dictum fuerit, et insidias coepisse moliri, hoc etiam Marcus Lucasque testantur eundem ordinem retinentes; sed inde ipsi pergunt in aliud ex hoc subiungentes quod et Mattheus post istam quam solus interposuit de nuptiis parabolam ex ordine inseruit.

Sequitur ergo Mattheus: [*]() tunc abeuntes Pharisaei consilium inierunt, ut caperent eum in sermone. [*]() et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes: magister, scimus, quia uerax es et uiam dei in ueritate doces, et non est tibi cura de aliquo; non enim respicis personam hominum: [*]() dic ergo nobis, quid tibi uidetur, licet censum dari Caesari an non? et cetera usque ad illud ubi ait: et audientes turbae mirabantur in doctrina eius. haec duo domini responsa, unum de nummo propter tributum reddendum Caesari, alterum de resurrectione propter illam mulierem, quae [*]( 5 Matth. 22, 14 7 cf. Luc. 14, 16-24 12 cf. Marc. 12, 12; cf. Luc. 20, 19 17 Matth. 22, 15-17 24 ib. 33 ) [*]( 2 est om. B 5 enim om. M 6 uero] autem RTD parabolam] add. enim p 8 ipse] esse B 9 nonnnllam] add. huius V l m 12 fuerit dictum Q 13 et Incas (eras. que) C, et lucas PV inde] in id B 18 capirent Cl eum] iesum ral 19 suos om. p 21 cura tibi N non-hominum om. RTD 22 respices C\'Pl, -cies Nl personas r 23 dare CPV NlQ HAelL g v 24 an] aut l ) [*]( 16* )

244
septem sibimet succedentibus fratribus nupserat, Marcus et Lucas similiter narrant nec in ordine aliquid discrepant. post parabolam quippe illam de conductoribus uineae et de Iudaeis, in quos dicta est, insidias praeparantibus, quae omnes tres commemorauerunt, praetermittunt hi duo Marcus et Lucas parabolam de inuitatis ad nuptias, quam solus Mattheus interposuit, et cum illo iam sequuntur narrantes haec duo, de tributo Caesaris et de muliere septem singillatim uirorum, eodem prorsus ordine sine aliqua repugnantiae quaestione.

LXXIII. Sequitur ergo Mattheus et dicit: [*]() Pharisaei autem audientes, quod silentium inposuisset Sadducaeis, conuenerunt in unum, [*]() et interrogauit eum unus ex eis legis doctor temtans eum: magister, quod est mandatum magnum in lege? [*]() ait illi Iesus: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua. [*]() hoc est maximum et primum mandatum. [*]() secundum autem simile est huic: diliges proximum tuum sicut te ipsum. [*]() in his duobus mandatis uniuersa lex pendet et prophetae. hoc et Marcus commemorat eundem ordinem seruans. nec moueat, quod Mattheus dicit temtantem fuisse illum, a quo dominus interrogatus est, Marcus autem hoc tacet et in fine ita concludit, quod ei dominus sapienter respondenti dixerit: non longe es a regno dei. fieri enim potest, ut, quamuis temtans accesserit, domini tamen responsione correctus sit. [*]( 1 cf. Marc. 12, 13—27; cf. Luc. 20. 20-40 10 Matth. 22, 34-40 14 cf. Deut. 6, 5 17 cf. Leu. 19, 18 20 cf. Marc. 12. 28—34 24 Marc. 12, 34 ) [*]( 4 praeparantibus insid. in qu. d. est r aeI quos] quo AelL quae] quam e l 5 hii BRT CPV Hg 8 tributa AEIL 9 prorsus] pro suo AetL 11 quod] quo AIEiL sadduch. R N*, saduc. AEL 13 legislator l 14 magnum om. CP diligis RT Cl Q ElL 15 ei BRTD pv, in cet. (ueron. colb. clar., opt. codd. Vulg., iv) in] ei p 16 in] ex p, om. e 18 diligis ClF Q EXL 22 marcus H2 x gtn, lucas cet. 23 ita] itaque OM, utique N, marcus r, marcus ita D a e, ita marcus l 24 es longe v potuit raeI )

245
aut certe ipsam temtationem non accipiamus malam tamquam decipere uolentis inimicum, sed cautam potius tamquam experiri amplius uolentis ignotum. neque enim frustra scriptum est: qui facile credit leuis corde minorabitur.

Lucas autem non hoc ordine, sed longe alibi tale aliquid interponit. utrum autem hoc recordetur, an alius ille sit, cum quo similiter de duobus istis praeceptis dominus egerit, prorsus incertum est. hinc autem etiam recte uidetur alius esse, non solum propter ordinis multam differentiam, sed quia etiam ipse dicitur respondisse domino interroganti et in sua responsione commemorasse duo ista praecepta; et cum ei dixisset dominus: hoc fac, et uiues, ut illud faceret quod magnum esse in lege ipse responderat, secutus euangelista ait: ille autem uolens se iustificare dixit: et quis est mihi proximus? tunc dominus nan-auit de illo qui descendebat ab Hierusalem in Hierichum et incidit in latrones. unde quia et temtans praedictus est et duo praecepta ipse respondit et post admonitionem domini dicentis: hoc fac, et uiues, non bonus commendatur, cum dicitur de eo: ille autem uolens se iustificare, iste autem quem pari ordine Mattheus Marcusque commemorant tam bene commendatus est, ut ei diceret dominus: non longe es a regno dei, probabilius creditur hunc alium esse, non illum.

Sequitur Mattheus: [*]() congregatis autem Pharisaeis interrogauit eos Iesus [*]() dicens: quid uobis uidetur de Christo? cuius filius est? dicunt ei: Dauid. [*]() ait illis: quomodo ergo Dauid in spiritu uocat eum dominum [*]( 4 *Eccli. 19, 4 5 cf. Luc. 10, 25-37 13 *Lnc. 10, 29 18 ib. 28 24 Matth. 22, 41-46 ) [*]( 1 accipimus l 4 credidit B corde] add. est et edd. praeter g, v minurabitur B, minoratur Ol, inhonorabitur ^ 5 hanc E2 f 7 erigit GIP, egit V 8 etiam] et r 10 interrogati Bl 11 et om. HEKL 12 uiuei Bl ut] et R facere ClP HAelL 14 mihi] meus cL edd., v (nou) 16 in pr.] ad CF H hierichum ij, hiericum J31, hierico F, ierico H, hiericho (ier.) cet. 18 bonus] bene N1 24 farisaeis B )

246
dicens: [*]() dixit dominus domino meo, sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? [*]() si ergo Dauid uocat eum dominum, quomodo filius eius est? [*]() et nemo poterat respondere ei uerbum, neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare. hoc consequenter et eodem ordine Marcus quoque commemorat. Lucas etiam tantum modo de illo tacet qui interrogauit dominum, quod esset mandatum primum in lege; hoc autem praetermisso eundem etiam ipse ordinem seruat, et hoc de Christo, quomodo sit filius Dauid, quaesisse a Iudaeis dominum pariter narrat. nec interest ad sententiam, quod secundum Mattheum, cum interrogasset Iesus, quid eis uideatur de Christo, cuius esset filius, illi responderunt: Dauid, tum demum intulit, quomodo eum Dauid diceret dominum; secundum illos autem duos, Marcum et Lucam, nec interrogati esse nec respondisse inueniuntur. intellegere enim debemus post eorum responsionem sententiam ipsius domini a duobus euangelistis insinuatam, quomodo ab illo dicta sit, his audientibus quos uolebat suo magisterio utiliter informare et ab scribarum alienare doctrina, qui de Christo illud solum sapiebant, quod secundum carnem factus erat ex semine Dauid, non eum autem intellegebant deum, propter quod erat dominus ipsius Dauid. ideo tamquam de illis errantibus dominus ad istos sermonem faciens quos uolebat ab illorum errore liberari secundum hos duos euangelistas commemoratur, ut quod illis dictum est: quomodo dicitis, sicut [*]( 7 cf. Marc. 12, 35-37 cf. Lnc. 20, 41-44 ) [*]( 1 ad dextris MT N1 EL 2 scabillum C ElL peduum B 4 ei respondere xlji edd. praeter g, v 9 in lege] intellege B etiam] tamen etiam g 11 quaesisie Bl, quesiuisse g 13 uideatur] uideretur N* w m, uidetur p 14 tunc NlQ xX r ael dauid om. Q dominum diceret HAEL 17 enim] autem p 20 abj ad Ml, a M* x lm, om. C doctrinam B 21 illum HlAelL 22 deum] dominum B, om. Tl 23 illis om. p 24 sermones AelL quos (s in ras.) E, om. L 26 quo:mo B )
247
Mattheus narrat, sic accipiatur, non tamquam ad illos, sed tamquam de illis ad eos potius dictum sit, quos uolebat instruere.

Sequitur Mattheus ita narrationis ordinem tenens: tunc Iesus locutus est ad turbas et discipulos suos dicens: super cathedram Moysi sederunt scribae et Pharisaei; [*]() omnia. ergo quaecumque dixerint uobis seruate et facite; secundum opera uero eorum nolite facere. dicunt enim et non faciunt, et cetera usque ad illud ubi ait: [*]() non me uidebitis amodo, donec dicatis: benedictus qui uenit in nomine domini. similem sermonem habuisse dominum aduersus Pharisaeos et scribas legisque doctores Lucas quoque commemorat, sed in domo cuiusdam Pharisaei, qui eum uocauerat ad conuiuium. quod ut narraret, digressus erat a Mattheo circa illum locum, ubi ambo commemorauerant quod dictum est a domino de signo Ionae trium dierum et noctium et de regina Austri et de Nineuitis et de spiritu inmundo, qui redit et inuenit mundatam domum. post quem sermonem dicit Mattheus: adhuc eo loquente ad turbas ecce mater eius et fratres stabant foris quaerentes loqui ei. Lucas autem in eo sermone domini commemoratis etiam quibusdam quae Mattheus dixisse dominum praetermisit ab ordine, quem cum Mattheo tenuerat, ita digreditur: [*]() cum loqueretur, inquit, rogauit illum [*]( 4 Matth. 23. 1-3 10 ib. 39 11 cf. Luc. 11, 37-52 15 cf. Luc. 11, 29-36; cf. Matth. 12, 39—45 19 Matth. 12, 46 24 Lac. 11, 37-39 ) [*]( 1 ab illoa 12, ad alios Q, ab illo r sedamquam B 2 eos] istos r 4 texens pra 5 iesus om. tu r et] et ad N*M E3 yx pmv 8 serbate B, obseruate HAEXL uero opera Nl MlAEL edd. (uero om. p) eorum] ipsorum CPVF ψ 12 farisaeos B 14 farisaei R. principis D 15 a om. C1 PF1 mattheum CzP 17 niniuetis T AJPL, niniuitis Dt C2F N2 E1 edd. 18 rediit B2 21 loqui om. Bl, add. post ei B2 23 praetermisitJ ipsaetermisit Bl, ipsae intermisit B2 mattheum B 24 disgr. p cum BRTD, et cum cet., edd. illumj eum M )

248
quidam Pharisaeus, ut pranderet aput se, et ingressus recubuit. [*]() Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium. [*]() et ait dominus ad illum: nunc uos Pharisaei quod de foris est calicis et catini mundatis. adque hinc iam cetera in eosdem Pharisaeos et scribas et legis doctores talia dicit qualia Mattheus hoc loco, quem nunc considerandum suscepimus. quamquam ergo ita ista Mattheus commemoret, ut, quamuis domum illius Pharisaei non nominet, non tamen locum exprimat, ubi dicta sint, quo repugnet aliquid illi domui, tamen quia iam uenerat dominus in Hierusalem a Galilaea et post eius aduentum ita superiora usque ad hunc sermonem contexuntur. ut probabiliter accipiantur in Hierusalem gesta, Lucas autem illud narrat, cum adhuc dominus iter ageret in Hierusalem, uidentur mihi similes duo esse sermones, quorum ille alterum. alterum iste narrauit.

Sane considerandum est, quomodo hic dictum sit: non me uidebitis amodo, donec dicatis: benedictus qui uenit in nomine domini, cum secundum eundem Mattheum iam hoc dixerint. et Lucas enim dicit hoc esse responsum a domino illis qui eum monuerant, ut iret inde, quoniam uellet eum Herodes occidere. ibi etiam aduersus ipsam Hierusalem ea prorsus uerba ab illo esse dicta commemorat, quae hic Mattheus. sic enim narratur secundum Lucam: [*]() in ipsa die [*]( 6 cf. Lnc. 11, 37-52 17 Matth. 23, 39 19 cf. Matth. 21, 9 24 *Lnc. 13, 31—35 ) [*]( 1 farisaeis Bl et ingressus recubuit om. HEaL ingressus] add. domum CPVF 4» edd. praeter em 2 farisaens et infra farisaei B coepit] quepit Bl, querit B* 3 et om. B 4 illud Bl 8 suscipimus Q commemoraret BRTD, commemorat Q 9 nomineet B 13 probabilins Q 14 ita regaret Bl 15 duo om. B p 16 unum ille g iste alterum r 17 hic om. B, hoc r me] tamen Bx 18 amo B 19 eundem om. M g matheum eundem Q 20 dixerit RTlD et om. X edd. praeter gm 2L eum] ut B monerant Bmouerant AEHJ. inde iret M xχ. r a elm uellit C\'P, uelit F 22 ea proraus ea B 23 dicta om. HEL y 24 lucan CP )

249
accesserunt quidam Pharisaeorum dicentes illi: exi et uade hinc, quia Herodes uult te occidere. [*]() et ait illis: ite, dicite uulpi illi: ecce eicio demonia et sanitates perficio hodie et cras, et tertia consummor. [*]() uerum tamen oportet me hodie et cras et sequenti ambulare, quia non capit prophetam perire extra Hierusalem. [*]() Hierusalem Hierusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos qui mittuntur ad te, quotiens uolui congregare filios tuos quemadmodum au.is nidum suum sub pinnis, et noluisti! [*]() ecce relinquetur uobis domus uestra. dico autem uobis, quia non uidebitis me, donec ueniat, cum dicetis: benedictus qui uenit in nomine domini. narrationi quidem huic Lucae non uidetur aduersari, quod turbae dixerunt domino uenienti ad Hierusalem: benedictus qui uenit in nomine domini; secundum quippe Lucae ordinem nondum illuc uenerat et nondum dictum erat. sed quia non dicit, quod inde tunc abscesserit, ut non ueniret nisi eo tempore, quo iam illud diceretur — perseuerat quippe in itinere suo, donec ueniat Hierusalem — adque illud quod ait:ecce eicio demonia et sanitates perficio hodie et cras et tertia consummor, mystice ab illo et figurate dicta intelleguntur — neque [*]( 15 Matth. 21, 9; 23, 39; Luc. 13, 35 20 Luc. 13, 32 24 ib. 33 ) [*]( 2 herodis ClP 3 illi om. CP eicio] ei Bl, eitio B2 demonio Bl 4 tertia] add. die M HAS ϒϰχψ, edd. praeter m, v consumor Q 6 capit] accepit Bl 7 hierusalem bis om. Bl Q, semel om. HAEILS occid.] cecidis Bl 9 aues ClPFl 10 sam Bl pennis C1!* 2i2 E2 edd. noluissti B, noluistis B (uerc. cant. pal. al.), ούϰ ήελήσατε11 ueatra] add. deserta RtD E2 ϒϰχψedd., v antem] enim p 13 narrationem Cl narratioDi-domini om. Fl 14 uidebitur OIPV domino om. AlElL 15 nenienti BT N2MQ E2 y r ael, -nte cet. 16 ordinem] testimonium x 17 quod] quo CP Q E γ pge 18 abcesserit B1 ueniret] add. et B quod iam B. quoniam HAEILSI, quo E2S*, quo*iam (ras. n) M 20 ueniat] add. in RT 21 tertiae B, tertia die M HAEL Y* P g, tertio r, tertio die aeI 22 mystie Bl, mistice (-cae) CPF figurae Bl )
250
enim eo die passus est, qui est ab hoc die tertius, cum continuo dicat: oportet me hodie et cras et sequenti ambulare —, cogit profecto etiam illud mystice intellegi quod ait: non uidebitis me, donec ueniat, cum dicetis: benedictus qui uenit in nomine domini, de illo suo aduentu, quo in claritate uenturus est, hoc significans, ut illud quod ait: eicio demonia et sanitates perficio hodie et cras et tertia consummor, referatur ad corpus eius, quod est ecclesia. expelluntur enim demonia, cum relictis paternis superstitionibus credunt in eum gentes, et perficiuntur sanitates, cum secundum eius praecepta uiuitur, posteaquam fuerit diabolo et huic saeculo renuntiatum, usque in finem resurrectionis, qua tamquam tertia consummabitur, hoc est ad plenitudinem angelicam per corporis etiam inmortalitatem perficietur ecclesia. quapropter ordo iste Matthei nequaquam putandus est in aliud aliquid esse digressus; sed Lucas magis intellegendus est uel praeoccupasse quae gesta sunt in Hierusalem et recordando interposuisse, antequam eius narratio dominum perduceret Hierusalem, aut eidem ciuitati iam propinquantem talia respondisse monentibus ut caueret Herodem, qualia Mattheus eum dicit etiam turbis locutum, cum iam peruenisset in Hierusalem adque illa omnia peracta essent quae supra narrata sunt.

LXXVI. Sequitur Mattheus et dicit: [*]() et egressus Iesus de templo ibat. et accesserunt discipuli eius, ut ostenderent ei aedificationes templi. [*]() ipse autem respondens dixit illis: uidetis haec omnia? amen dico [*]( 4 Lnc. 13, 35 24 Matth. 24, 1 et 2 ) [*]( 1 ea die g, hodie R ElL 3 quo ait L, quodam B1, quodamodo B1 6 quod B 8 certio B, tertio (-cio) RT r, tertia die M HAELS ϒϰχωP g, tertio die a e l consumor Q 9 expellentur Q reiectis r 10 saperinatitutionibus ClP, super***stitionibus O, supersti«»tionibus X 12 fine B 16 aliquid aliud RTD raelm disgr. p 22 omnia; add. iam HEL 24 et pr. om. Bl 25 access.] add. ad eum g \' discipulis Bl 26 dificationes Bl 27 diiitj ait AEL T amen amen BRT )

251
uobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur. Marcus etiam commemorat hoc eodem paene ordine post £ t aliquantam digressionem ad hoc factam, ut commemoraret de uidua, quae misit duo minuta in gazophylacio, quod cum eo Lucas solus commemorat. nam etiam secundum Marcum, posteaquam illud dominus egit cum Iudaeis, quomodo acciperent Christum filium Dauid, ea narrantur quae dicit de cauendis Pharisaeis et ypocrisi eorum. quem locum Mattheus latissime persecutus est et plura ibi dicta narrauit. adque ideo post eundem locum, quem breuiter perstrinxit Marcus et copiose digessit Mattheus, nihil amplius Marcus intulit, sicut dixi, quam de illa uidua pauperrima et uberrima ac deinde subiunxit ea quibus Mattheo iterum cohaereret dicens de templi futura euersione., Lucas quoque post illud de Christo, quomodo esset filius Dauid, pauca de cauenda ypocrisi. Pharisaeorum commemorat. inde sicut Marcus pergit ad uiduam, quae duo minuta in gazophylacium misit. deinde subiungit de templi futura euersione quod Mattheus et Marcus.

Sequitur Mattheus dicens: [*]() sedente autem eo super montem oliueti accesserunt ad eum discipuli [*]( 2 cf. Marc. 12, 41—44; 13, 1 et 2 4 cf. Luc. 21, 1-4 6 cf Marc. 12, 35-37 7 cf. ib. 38-40 14 cf. Luc. 20, 45-47; 21, 1-4; o et 6 19 Matth. 24, 3-5. ) [*]( 1 relinqueretur B 2 distruatur CI P 4 gazofilacio (-tio R) BR Tl, -filacium (-tium P) T3 CPF M HAEL, -philacium (-tium DVN) D V ONQ pgr 5 solue lucas pra 6 iudaicis R 7 ea narr.] enarrsntur BRT H 8 farisaeis B, fariseis R T ypocrisi (-chr. H) RT CPV HAEL g, ypocrisin Bl, ypocritisin B2, hypocrisi cet. 8 quo locum B\', conloquium B1 9 proaecutus N2 E1 r p ael dic ea narrauit Bl, dicta enarr. B2 12 et uberrima om. AlElL uuerrima BJ, miserrima B3 13 aubiungit gr mattheum C1P mattheohereret (om. iterum co-) B iterum om. AlElL coherret C\\ coheret RTD r, cohaeret a e l 14 factura Bl, -rae B5 15 eiset B ypocrisi BzRT CP, ei Bl, hypocr. cet. 17 gazofilacium (-tium RP) BRT PF M AELS, -philac. OQ, -pbilat. D N H 18 factura B1, -rae B2 marcus] add. secreto discipulis dominum interrogantibus quod signum sui aduentus eeset (esse Cl) CPVFpg (ef. infra 252, 2) 19 eo] illo RT 20 olibeti B1 )

252
secreto dicentes: dic nobis, quando haec erunt et quod signum aduentus tui et consummationis saeculi? [*]() et respondens Iesus dixit eis: uidete, ne quis uos seducat. [*]() multi enim uenient in nomine meo dicentes: ego sum Christus, et multos seducent, et cetera usque ad illud ubi ait: et ibunt hi in supplicium aeternum. iusti autem in uitam aeternam. nunc iam istum prolixum sermonem domini secundum tres euangelistas Mattheum. Marcum et Lucam consideremus. eundem quippe tenentes ordinem pariter ista contexunt. dicunt quidem hic aliqua etiam singuli propria, in quibus nulla est repugnantiae metuenda suspicio; de his autem quae, pariter dicunt necubi sibimet aduersari putentur, uidendum est. neque enim dici potest, si aliquid tale occurrerit, aliud esse adque alibi a domino similiter dictum, quando eodem loco rerum ac temporum omnium trium uersatur narratio. sane quod earundem sententiarum a domino dictarum non eundem omnes ordinem seruant, nihil ad rem pertinet uel intellegendam uel insinuandam, dum ea quae ab illo dicta referuntur non sibimet aduersentur.

Quod ergo Mattheus ait: [*]() et praedicabitur hoc euangelium regni in uniuerso orbe in testimonium omnibus gentibus, et tunc ueniet consummatio, etiam Marcus eodem ordine ita commemorat: in omnes gentes primum oportet praedicari euangelium. non dixit: et tunc ueniet consummatio, sed hoc significat quod ait primum, id est et in omnes gentes primum oportet praedicari euangelium, quia illi de fine interrogauerant. cum ergo dicit [*]( 6 Matth. 25, 46 7 cf. Marc. 13, 4—37; cf. Luc. 21, 7—36 20 Matth. 24, 14 23 Marc. 13, 10 ) [*]( 3 nide ElL (clar.) 4 ueniunt B 5 seducant B 6 hii HT H 9 consideramus B C\'P 10 etiam aliqua y edd. praeter g 13 pntantur B 16 a om. CIPFt 17 serbant B 21 in pr. om. B1 22 etiam] et ral 23 commemoret AlLS in] et in E2 y m v (ef. infra 26 et 253,1) 24 praedicare ClPF* Nl euangelium] add. regni HA..EtL g 25 ait] dixit F p 26 et om. ElL ael praedicare C1P1F127 interrogauerunt B HElL g )

253
primum in omnes gentes oportet praedicari euangelium, significat utique primum \'antequam ueniat consummatio.\'

Item quod Mattheus ait: [*]() cum ergo uideritis abominationem desolationis, quae dicta est a Danihele propheta, stantem in loco sancto, qui legit intellegat, hoc Marcus ita dicit: cum autem uideritis abominationem desolationis stantem ubi non debet qui legit intellegat. in qua mutatione uerbi exposuit eandem sententiam; ideo quippe ubi non debet, quia in loco sancto non debet. Lucas autem non ait: cum uideritis abominationem desolationis stantem in loco sancto, aut: ubi non debet, sed ait: cum autem uideritis circumdari ab exercitu Hierusalem, tunc scitote, quia adpropinquauit desolatio eius. tunc ergo erit abominatio desolationis in loco sancto.

Quod autem ait Mattheus: [*]() tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes, [*]() et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua, [*]() et qui in agro, non reuertatur tollere tunicam suam, totidem paene uerbis hoc etiam Marcus commemorat. Lucas autem: [*]() tunc qui in Iudaea sunt, inquit, fugiant in montes. hoc sicut illi duo, cetera uero aliter. sequitur enim et dicit: qui in medio eius, discedant, et qui in regionibus, non intrent in eam, [*]() quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia quae [*]( 4 Matth. 24, 15 7 Marc. 13, 14 13 Luc. 21, 20 17 *Matth. 24, 16-18 21 cf. Marc. 13, 14-16 *Luc. 21, 21 a 23 Luc. 21,21 b et 22 ) [*]( 1 in omnes gentes oportet BRTD, oportet (add. et Q) in omn. gent. cet., edd. praedicare CtPFI 5 danihel D, -ihelo F NQ, -ielo 0 HAelL, -iele E2 edd. 7 dicit ita X r aelm autemj ergo Q 11 cum) cum autem jta r a elm 14 adpropinquabit (appr. CzY edd.) D CPVF HAEL edd.\' praeter m 15 erit ergo D CPF ONMQ raelm 18 in montes BRTD (Fuld. Lchf. Rw. al.), ad m. cet., edd., v (in montibus uerc. ueron. colb. al.) discendat EL, descendant B V pg 20 seuertatur Bl 21 hoc om. CPF 22 sicut] add. et g 28 qui] et qui praelm v 24 discedat I 25 oltionis B1 hii BRT )

254
scripta sunt. satis diuersum uidetur quod illi dixerunt: et qui super tectum, non descendat tollere aliquid de domo, et quod iste dicit: et qui in medio eius, discedant, nisi forte quia perturbatio magna erit tam magno instante periculo, illi quos inclusisset obsidio, quod significat dicendo: qui in medio eius, in tecto erunt adtoniti et uolentes uidere. quid inpendeat uel qua euadendum sit. sed quomodo ait: discedant, quando supra dixit: cum autem uideritis circumdari ab exercitu Hierusalem? nam illud quod sequitur: qui in regionibus, non intrent in eam, uidetur ad congruam pertinere admonitionem, et potest obseruari, ut qui extra sunt non in eam intrent, qui autem in medio sunt. quomodo discedant ab exercitu iam ciuitate circumdata? an hoc est esse in medio eius, quando iam ita periculum urguebit, ut temporaliter ad praesentem uitam tuendam non possit euadi, et quoniam tunc parata debet esse anima ac libera nec carnalibus desideriis occupata et oppressa, hoc significat quod ab aliis duobus dictum est in tecto uel super tectum, ut quod iste ait discedant, id est non iam huius uitae desiderio capiantur, sed in aliam uitam migrare parati sint, hoc illi duo dixerint: non descendat tollere aliquid de domo, id est nullo affectu inclinetur in carnem tamquam aliquid inde commodi percepturus, et quod iste ait: qui in s [*]( 1 cf. Marc. 13, 15 a et Matth. 24, 17 b 19 Luc. 21, 21 ) [*]( 1 illi om. B1, illi duo l m 2 super t. Marc. 13, 15 descendant A1E1Lp 3 domo] add. sua x a el m dixit 2?1 descendant F 4 quia] add. tunc o 11 stante Bl Q 5 illis T C2V Q pgel incluserit r 6 et om. p 7 quid] qui B inpendat BRTD M, impendat CJ 0 HAEL r, impediat F pga 8 cum] quam Bl 10 intret CP 11 ad] an B obseruare ClP 12 qui antem-discedant om. B sunt om. CP g 13 discedent F2 ONM H*S g, discendent AaEtL, excedant J21 14 eius] add. pulchre dicent (-cit F) CPF 15 argueuit Bl 16 ac om. R 17 significata B 18 aliis] illis CPVF M typgm supra p 9 19 tectim B decedant R nitae huius CPV pg 20 aliquam B 21 sunt Bl HAelL duo om. R dixerunt C\'P M BAWL x p gr a 22 in] ad l carne B )
255
regionibus, non intrent in eam, id est qui iam bono cordis proposito extra illam facti sunt non eam rursus carnali cupiditate desiderent, hoc illi dixerint: et qui in agro est non reuertatur retro tollere uestimentum suum, tamquam iterum inuolui curis, quibus erat exutus?

Quod uero ait Mattheus: IOorate autem, ut non fiat fuga uestra hieme uel sabbato, hinc Marcus partem dixit, partem tacuit: orate uero, inquit, ut hieme non fiant. Lucas hoc non dixit, sed tamen dixit aliquid solus, quo mihi uideatur hanc ipsam, quae ab istis obscure posita est, inlustrasse sententiam. ait enim: [*]() attendite autem uobis, ne forte grauentur corda uestra in crapula et ebrietate et curis huius uitae, et superueniat in uos repentina dies illa. [*]() tamquam laqueus enim superueniet in omnes qui sedent super faciem orbis terrae. uigilate itaque in omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt. haec intellegitur fuga, quam Mattheus commemorat, quae non debet fieri hieme uel sabbato. ad hiemem autem pertinent curae huius uitae, quas Lucas aperte posuit, ad sabbatum uero crapula et ebrietas. curae quippe tristes sunt uelut hiems, crapula uero et ebrietas carnali laetitia luxuriaque cor submergit adque obruit, quod malum sabbati nomine propterea significatum est, quia haec erat iam, sicuti et nunc est, Iudaeorum pessima consuetudo illo die deliciis afluere, dum [*]( 6 Matth. 24, 20 8 Marc. 13, 18 11 *Luc. 21, 34-36 ) [*]( 1 qui] quia B 3 dixernnt BB TD F M x edd. praeter m 4 (retro om.) retollere T 6 fiat] deficiat B1 7 sabbato] sublato B 8 uero] autem T, om. r fiat C1, fiant hec X. r 9 Iucas] add. autem D1 HAEL tdd. praeter pg quo] quod CP pael 10 uidetur ,. alII ita enim ait HEL 7 gl attenditet B in nobis g 13 superuenit CP, -niet r 15 orbis om. Q, omnis v (πάσης) 16 in J51 M (cant.), om. cd., edd., v 17 fugire CP AlElL, effugere r uentura p 21 hebrietat Bl trestes C1, snites AtEIL, uitae tristes A2 g 22 carn. laet.] camaliauitia Bl summergit BT ON, subingat p 24 sicut ONMQ 25 aflnere BB CXP H, affl. cet., edd. (ef. Cypr. I 196, 16; 390, 17 H.) )

256
spiritale sabbatum ignorant; aut si aliquid aliud in illis secundum Mattheum et Marcum uerbis intellegendum est, aliquid aliud etiam Lucas dixerit, dum tamen nulla repugnantiae quaestio moueatur. neque enim nunc euangelia exponenda suscepimus, sed a falsitatis uel fallaciae calumniis defendenda. alia uero quae in hoc sermone Mattheus posuit communia cum Marco nihil habent quaestionis, quae autem cum Luca, non in hoc sermone Lucas ea posuit, cuius huic ordo concordat, sed alibi talia uel recordatur adque inserit praeoccupando, ut prius commemoret quae post a domino dicta sunt, uel bis a domino dicta facit intellegi, et nunc secundum Mattheum et tunc secundum ipsum.

LXXVIII. Sequitur Mattheus: xet factum est, cum consummasset Iesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis: [*]() scitis quia post biduum pascha fiet et filius hominis tradetur, ut crucifigatur. huic adtestantur alii duo Marcus et Lucas ab eodem ordine non recedentes. neque hoc tamquam a domino dictum insinuant; hoc enim intimare praetermiserunt. ex sua tamen persona et Marcus dicit: erat autem pascha et azyma post biduum, et Lucas: adpropinquabat autem dies festus azymorum qui dicitur pascha. sic ergo adpropinquabat, ut esset post biduum, sicut alii duo apertius consonant. Iohannes uero tribus quidem locis commemorauit eiusdem diei festi propinquitatem, cum alia quaedam duobus superioribus locis narraret, tertio autem loco apparet eius narratio circa ipsa uersari tempora, ubi hoc etiam illi tres intimant, id est inpendentis iam dominicae passionis. [*]( 13 Matth. 26, 1 et 2 19 Marc. 14, 1 20 Luc. 22, 1 23 cf. Ioh. 11, 55; 12, 1; 13, 1 ) [*]( 4 nunc om. e 5 suscipimus CP Q a om. Vg 8 huic] hi.c B, hinc g, hic rl 10 commemoratet B, -raxetpg postea raelm 14 iesus om. L 15 uiduum B (sic infra 257, 3 et 7) 16 traditur tn 20 uidum Bl (sic infra 22) 22 sic] hic Bl 23 iohannis C1 94 eius ElL 25 superioribus om. B* narret Bl AEL, narraret et BT 27 res B impendente i. d. p. die rael )

257