De Consensu Evangelistarum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars IV (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 43). Weirich, Franz, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1904.
Hoc et Marcus consequenter dicit, sed non eundem ordinem tenet. primo enim quod eum in templum Mattheus dixit intrasse et eiecisse uendentes et ementes, non commemorat Marcus, sed circumspectis omnibus. cum iam uespera esset, exisse dicit in Bethaniam cum duodecim, et alia die cum exirent a Bethania esurisse et arbori fici dixisse quod et Mattheus commemorat. et subiungit idem Marcus, quod uenerit Hierosolyma, et cum introisset in templum, eiecit uendentes et ementes. quasi altero die, non primo factum esset. sed quia Mattheus ita conectit: et relictis illis abiit foras extra ciuitatem in Bethaniam, unde mane reuertentem in ciuitatem arbori maledixisse commemorat, probabilius creditur ipse potius tenuisse ordinem temporis de uendentibus et ementibus eiectis de templo. cum enim dicit: et relictis illis abiit foras, quibus relictis intellegi poterit, nisi cum quibus superius loquebatur indignantibus, quod pueri clamarent: osanna filio Dauid? praetermisit ergo Marcus quod primo die factum est, cum intrauit in templum, et recordatum interposuit, cum dixisset, quod non inuenerit aliquid in ficulnea praeter folia, quod secundo die factum est, sicut ambo testantur. miratos autem esse discipulos, quod arbor aruerit, et eis dominum respondisse de fide et de monte in mare transferendo, non ipso secundo die, quo dixit arbori: iam non amplius in aeternum quisquam ex te fructum manducet, sed tertio die dicit. ipso quippe die secundo commemorauit idem Marcus [*]( 1 cr. Marc. 11, 11-17 10 Matth. 21, 17 17 ib. 15 19 cf. Marc. 11, 13 23 *Marc. 11, 14 ) [*]( 2 tenit ClPFl matth. in templum r a elm 3 intraxit B 5 etisse B, et eriisse g, exiisse e bethania B alia] illa 0 6 exierunt Bl a] de p esuriisse m dixisse BRTD ONMQ HAelL r, maledirisae cd. 8 uenit in M hieroBolyma BT P, hieraaolima Cl, ierosolima 0, -mam cet., edd. eicit B Ml 10 esse BRTD P ONlMQ Ael pg a 13 uentibus Bx 15 poterat ElL 16 clamabant F p 17 hos. alm 18 intrauerit r 20 ambo] abundo B1 21 mirantos in exp.) Bl, -rantes BJ 22 dominus B in mare om. AlE*L 23 quod ClP 24 ex t. fr. qu. v 25 die ante dicit om. T CP BAWL )
LXVIIII. Sequitur Mattheus et dicit: [*]() et cum uenisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi dicentes: in qua potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatem? [*]() respondens Iesus dixit illis: interrogo uos et ego unum sermonem; quem si dixeritis mihi, et ego uobis dicam, in qua potestate haec faciam. [*]() baptismus Iohannis unde erat? et cetera usque ad illud ubi ait: [*]() nec ego dico uobis! in qua potestate haec facio..hoc totum et alii duo Marcus et Lucas totidem paene uerbis explicauerunt. nec in ordine inter se uidentur aliquid discrepare nisi, unde superius locutus sum, quod praetermissis quibusdam Mattheus ad alterum diem pertinentibus ita contexit narrationem, ut, nisi aduertatur, possit putari ipsum in secundo die adhuc uersari, Marcum autem in tertio. Lucas uero non quasi ex ordine dies persequens hoc subiunxit, sed cum commemorasset eiectos de templo ementes et uendentes, praeter- > [*]( 9 *Mattb. 21, 23-25 17 ib. 27 18 cf. Marc. 11, 27—33; cf. Luc. 19, 47 et 48; 20, 1-8 ) [*]( 1 nasc. fr. g 3 et] e C1 uidentibus Clp 6 quod] quo. (eras. d) E, quo C5 H2S2ϒae, ex quo N2, quando V pgrl, cum m 8 eum AEL continue B 9 uenissent Q 11 et om. B g potestatehanc om. B 12 dedit tibi ψ r a elm 13 illis om. g, eis v interrogo B (usron. corb. brix.), interrogabo cet., edd., v (ipwdjow) 15 facio P pv baptismum (babt. A) CV AW-L ae, -sma r 17 uobis dico edd. praet. p (cf. 239, 24) 19 uidenter CP, -tes p discrepasBe p 21 ad] in CPV alteram p 22 ut om. Q putare ipso B, ipsum credi g in om. AEXL 24 sequens p, proaequens e l subiungit p r a )
LXX. Sequitur Mattheus: [*]() quid autem uobis uidetur? homo habebat duos filios et accedens ad primum dixit illi: uade hodie operare in uinea mea. [*]() ille autem respondens ait: nolo; postea autem paenitentia motus abiit. [*]() accedens autem ad alterum dixit similiter. at ille respondens ait: eo, domine; et non iit, et cetera usque ad illud ubi ait: [*]() et qui ceciderit super lapidem istum confringetur; super quem uero ceciderit, conteret eum. Marcus et Lucas non commemorant de duobus istis filiis, quibus imperatum est, ut irent adque operarentur hi [*]( 4 Luc. 19, 47 et 48; 20, 1 et 2 16 Matth. 21, 28-30 22 ib. 44 24 cf. Marc. 12, 1-11; cf. Luc. 20, 9-18 ) [*]( 1 exiebat jB2 C2P N2M egrediebatur Ael 2 de fie. f. e. e. qncui om. B 4 cotidie docens 0 6 beniebant B 9 conneneruntJ add. in hoc p 12 quae-commemorant om. p 13 ei R id] hic AEL I 17 homoJ add. quidam Xl raelv primam Bl 18 illi] ei jj, fili gmv odie B operaeri B, operari V N E1 ϒχψ p r ael in uineam meam T1 F NQ E2 yhxQ eprcuter mille-postea om R 19 nolo-ait om. B 20 iitJ abiit R (colb. cZar. corb.), habiit (i alt. s. I.) T, init V pv, it r (άπη̄λϑεν) )
Nullius hic ergo repugnantiae quaestio nascitur, nisi quod Mattheus, cum dixisset quod dominus interrogauerit Iudaeos: [*]() cum uenerit dominus uineae, quid faciet agricolis illis? illos respondisse subiungit adque dixisse: [*]() malos male perdet et uineam locabit aliis agricolis, qui reddent ei fructum temporibus suis. quod Marcus non ab ipsis responsum esse commemorat, sed dominum hoc consequenter locutum post interrogationem suam ipsum sibi quodammodo respondisse. ita enim dicit: quid ergo faciet dominus uineae? ueniet et perdet colonos et dabit uineam aliis. sed facile potest intellegi uel illorum uocem ita subiunctam, ut non interponeretur \'illi dixerunt\' aut \'illi responderunt\', sed tamen intellegeretur aut ideo responsionem istam domino potius adtributam, quia, cum uerum dixerunt, etiam de illis hoc ipse respondit qui ueritas est.
Sed illud magis mouet, quod Lucas non solum eos hoc respondisse non dicit haec etiam uerba ipse quoque sicut Marcus domino adtribuens, uerum etiam contrariam rettulisse [*]( 10 Matth. 21, 40 et 41 16 Marc. 12, 9 22 cf. lob. 14, 6; cf. 1 loh. 5, 6; cf. infra 240, 24 ) [*]( 1 nineam CPV ainea sed] uinea et B, uineaa et RT 2 locuta (loqu. P) BT Clp admissos M 6 uobis dico r 8 null. ergo hic CP HAEL 7 edd. praeter p, hic ergo null. p ai B 10 faceret AEL 11 illia om. CPF1 12 uineam] add. suam E1 y rv locanit BRlT Q 13 reddent B g (uere. ueron. colb. cant. Eg. Bto.), reddant cet., v (άποδώσοσοτν); cf. 238, 9 14 responsum] dictum CP pg 16 enim om. I 17 perdit ClPFl colonos] add. istos Q (Luc. 20, lff) danid Bl 18 uel om. BT r 21 attribudit (om. -tam quia-ipse respon-) B, attribuit B* 22 haec l 24 ipsi HAE-L e 25 actribuens B )
Restat ergo, ut intellegamus in plebe, quae audiebat, quosdam respondisse quod Mattheus commemorat dicens: aiunt illi: malos male perdet et uineam suam locabit aliis agricolis, quosdam uero illud quod Lucas non tacuit, id est absit. his ergo qui illud domino responderant illi alii responderunt absit, sed illorum responsio quibus isti rettulerunt absit, propterea domino tributa est et a Marco et a Luca, quia, sicut dixi, per eos ueritas ipsa locuta est, siue per nescientes, si mali erant, sicut per Caifan. qui nesciens. quid dixerit, cum esset pontifex., prophetauit, siue per scientes ac iam intellegentes adque credentes. ibi enim erat etiam illa multitudo, per quam iam erat impleta prophetia, cum uenienti magna celebritate occurrentes acclamarent: benedictus qui uenit in nomine domini.