De Consensu Evangelistarum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars IV (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 43). Weirich, Franz, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1904.
Sequitur Mattheus: [*]() et egredientibus eis ab Hiericho secuta est turba multa. [*]() et ecce duo caeci sedentes secus uiam audierunt, quia Iesus transiret, et clamauerunt dicentes: domine, miserere nostri, fili Dauid, et cetera usque ad illud ubi ait: [*]() et confestim uiderunt et secuti sunt eum. hoc et Marcus commemorat, sed de uno caeco factum. quae ita soluitur quaestio, ut illa soluta est de duobus, qui legionem demonum patiebantur in regione Gerasenorum. nam duorum etiam caecorum, quos modo interposuit, unum fuisse notissimum et in illa ciuitate famosissimum ex hoc etiam satis apparet, quod et nomen eius et patris eius Marcus commemorauit, quod in tot superius sanatis a domino non facile occurrit, nisi cum Iahirum [*]( 4 cf. Matth. 20, 25; cf. Marc. 10, 42; cf. Luc. 22, 24-27 9 *Matth. 20, 29 et 30 13 ib. 34 14 cf. Marc. 10, 46-52 17 cf. Matth. 8, 28; cf. Marc. 5, 1; cf. Luc. 8, 27; cf. supra c. 24, n. 66 (p. 158, 11) 20 cf. Marc. 10, 46; Luc. 8, 41 21 cf. Marc. 5, 22—43 ) [*]( 1 commemorabit Bet] et de NMQ rm 2 praedixerat V r IIti commemorat B 3 occurrerunt B r, decurrunt Q, occurraut cet. hierichum T CP OMQ H2, hiericum BID\' F Nl, hiericu 2J1 (-chu W), iericum H1, hiericho (-co D1 r, iherico V p, ier. glm) cet. 5 interfuturum om. B 8 dicentem CXP 9 ...eis C, illis v 10 bierico B, hierico jR1 V N r, ierico H est] eam est C2P, est eum BTD N2M HAELS pt edd. praeter r, v (om. αύτω̩̃ Sin. m. 1) et om. HAXPL 11 secus] iuxta RTD, ef. quaest. euang. 1, 28 audierant CPY, audientes «l1 r (Eg.) transit RTD (ueron. corb. clar.), παράϒει12 et on. Q f} r (Eg. al.) exclamauerunt RT (corb. sgm.) miserire 01 filii B (Am. al.) 15 soluetur ClP 17 gerass. B2 CPF N2 HAEIL 20 toto AelL 21 arcisinagogum B ) [*]( 15* )
Lucas uero quamuis omnino eodem modo factum tamen in alio caeco intellegendus est par commemorare miraculum et eiusdem miraculi parem modum. ille quippe hoc factum dicit. cum adpropinquaret Hiericho, at isti, cum egrederetur ab Hiericho. sed nomen ciuitatis et facti similitudo putari suadet semel esse factum, sed euangelistas in hoc sibi aduersari, quod alius dicat, cum adpropinquaret Hiericho, alii, cum egrederetur ab Hiericho, non sane hoc persuadet nisi eis qui procliuius credi uolunt mentiri euangelium quam duo similia similiterque miracula fecisse Iesum. quid autem sit credibilius aut quid potius uerum, et omnis fidelis filius euangelii facillime uidet et omnis contentiosus, saltem cum admonitus fuerit, uel tacendo uel, etiamsi tacere noluerit, cogitando sibi ipse respondet.
LXVI. Sequitur Mattheus et dicit: xet cum [*]( 10 cf. Luc. 18, 35-43 13 cf. Lnc. 18, 35; cf. Marc. 10, 46; cf. Matth. 20, 29 24 *Matth. 21, 1 et 2 ) [*]( 2 quo] add. modo r appareat B, -ret cet., edd. 8 arcisynagogus B illo] isto l m 4 bartim.] timens ClPF p tim.] bartimei ClPF p 6 solus B 7 commemorari Q 8 conparuit B 9 nota illius p 12 pari modo A 13 adpropinquabit B hierico BD V Q1 r, iericho CpiF 0 H at] aat F illi p egrediretur ClP 14 hierico BD V, iericho CPF 0 HL factis B 15 sini Bl 16 hierico BD Q r, iericho CPlF N 17 egredir. Cl ab om. HAelL bierico BD. iericho CPF N hoc om. RTD r persuadeat p 18 mentire C\'P 20 crediuilius B aut BRD, et cet., edd. 28 ipsi H, per se ipse RD r respondit CP, -derit r 24 et ante cum om. RD et c.— hieroe. om. (jspat. uac.) L appropinquassent mv )
Iohannes quoque, cum taceat, quemadmodum dominus discipulos suos ad haec animalia sibi adducenda miserit, interponit tamen breuiter hoc de pullo cum testimonio etiam prophetae, quod Mattheus adhibet. in quo etiam testimonio prophetico aliquantum diuersa euangelistarum locutio ab ea quidem sententia non recedit; sed potest mouere, quod hoc Mattheus sic adhibet, ut asinam dicat commemorasse prophetam. non autem ita se habet uel quod Iohannes interponit uel codices ecclesiastici interpretationis usitatae. cuius rei causa illa mihi uidetur, quod Mattheus Hebraea lingua perhibetur euangelium conscripsisse. manifestum est autem interpretationem illam, quae dicitur Septuaginta, in nonnullis se aliter habere, quam inueniunt in Hebraeo qui eam linguam nouerunt et qui interpretati sunt singuli eosdem libros Hebraeos. huius item distantiae causa si quaeratur, cur tanta auctoritas interpretationis Septuaginta multis in locis distet ab ea ueritate quae in Hebraeis codicibus inuenitur, nihil occurrere probabilius existimo quam illos Septuaginta eo spiritu interpretatos, quo et illa quae interpretabantur dicta fuerant, quod ex ipsa eorum mirabili quae praedicatur consensione firmatum est. ergo et ipsi nonnulla in eloquio uariando et ab eadem uoluntate dei, cuius illa dicta erant et cui uerba seruire debebant, non recedendo nihil aliud demonstrare uoluerunt quam hoc ipsum quod nunc in euangelistarum quattuor concordi quadam diuersitate miramur, qua nobis ostenditur non esse mendacium, si quisquam ita diuerso modo aliquid narret, ut ab eius uoluntate, cui consonandum et consentiendum est, non recedat. [*]( 1 cf. Ioh. 12, 14 et 15 4 cf. Zach. 9, 9 7 cf. Matth. 21, o 10 cf. supra 1. 1, c. 2, n. 4 (p. 4, 3) ) [*]( 2 interposuit p 3 brebiter B 5 eadem E* γ r 6 recedet AelL 8 non (om. autem) ClP, sed non C 11 conscripse Bl. scripsisse 0 12 LXX interpretum p se] sed C1 P 15 auctoritate dEiL 17 decurrere Q 19 fuerunt B 20 mirabili om. CPV g, -lia Ml HAlElL 21 uar.] narrando prae 23 recidendo CP Q quam] iam B 24 in om. CP 26 narrat p )
Sequitur Mattheus et dicit: [*]() et cum intrasset Hierosolyma, commota est uniuersa ciuitas dicens: quis est hic? [*]() populi autem dicebant: hic est Iesus propheta a Nazareth Galilaeae. [*]() et intrauit Iesus in templum dei et eiciebat omnes uendentes et ementes in templo, et cetera usque ad eum locum, ubi ait: [*]() uos autem fecistis illam speluncam latronum. hoc de turbis uendentium eiectis e templo omnes commemorant, sed Iohannes longe diuerso ordine. nam post testimonium baptistae Iohannis de Iesu, cum eum commemorasset isse in Galilaeam, quando aquam conuertit in uinum, inde post commemorationem paucorum in Capharnaum dierum dicit eum ascendisse in Hierosolymam, cum esset pascha Iudaeorum, et facto flagello [*]( 9 Matth. 21, 10-12 a 14 ib. 13 b 16 cf. Marc. 11, 15-17; cf. Luc. 19, 45 et 46; cf. Ioh. 2, 1-17 ) [*]( 1 et pr. om. CP 2 quaraai B consacratis CP 3 muneri B5 C\'P 5 res quae discenda est praeferatur B F, res quae dicenda est praef. CP (di. est Eermonibus per quos aut sermonibuB per quos di. est om. B CPF) quae discenda est] quae dicenda est RTD AelLS pglm 6 discenda] dicenda T A2LS pglm, discenda ac dicenda Q proferatur ONM pg 7 his] eius his B possimus T CP 8 etnniuersa om. (sp. uac.) L 9 intrasse B 10 hierosolyma (hierus. C) B ClP H, hyerosolima 0, hierosolima Tit hierosolimam T2 N, hierusolimam D E dicentes L 11 qui T 12 nazaret T Lg 13 em. et aend. I 16 e] et B Cl M, de p ael 17 iohanneB B 19 deinde pael 20 cafarn. JB CP 0 in om. r 21 hierosolymam (o pr. ex u) B, -ma B P H, -lima 0, hierusolymam (-lim. L) EL, hyerusolima Gn (-mam Ci), gherosolima (h s. I.) T )
LXVIII. Sequitur Mattheus: wet accesserunt ad eum caeci et claudi in templo et sanauit eos. [*]() uidentes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia quae fecit et pueros clamantes in templo et dicentes: osanna filio Dauid, indignati sunt [*]() et dixerunt ei: audis, quid isti dicant? Iesus autem dicit eis: utique. numquam legistis, quia ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem? [*]() et relictis illis abiit foras extra ciuitatem in Bethaniam ibique mansit. [*]() mane autem reuertens in ciuitatem esuriuit; [*]() et uidens fici arborem unam secus uiam uenit ad eam et nihil inuenit in ea nisi folia tantum, et ait illi: numquam ex te fructus nascatur in sempiternum; et arefacta est continuo ficulnea. [*]() et uidentes discipuli mirati sunt dicentes: quomodo continuo aruit? [*]() respondens autem Iesus ait eis: amen dico uobis, si habueritis fidem et non haesitaueritis, non solum de ficulnea facietis. sed et si monti huic dixeritis: tolle te et iacta te in . mare, fiet, [*]() et omnia, quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis. [*]( 5 *Matth. 21. 14-22 ) [*]( 1 expulaisBe 0 HAelL 3 commemoratur raI 4 tribus om. CP 5 et-templo om. (sp. uac.) L 9 hos. almv fili B (tltrc.) 10 audistis AelL dicunt Dl CPV E1 r edd., v dixit pgrc 11 numquid p, non g qua B laetantium B, la*ctantium (eras. n) C, lactentium D N2 E1 TXX edd., v 13 ciuitate B bethania BRT V HElL mane autem facto RTD r (uerc.) 14 esuriit HAEL 7 pga 16 in ea] cf. infra 234, 27 ex] cf. ib. 17 ftc. cont. e I 20 ait] dixit g fidem] add. ut granum sinapis r 21 esitaueritis B 22 et ante si om. B montibusedixcritis Bl tolli te C2P, tollere N2 r (colb. cant. Celt.; cf. en. in ps. 45, n. õ) iecta te ClP, iactare N7 )