De Consensu Evangelistarum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars IV (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 43). Weirich, Franz, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1904.
Quod autem Marcus post sex dies factum dicit, sicut Mattheus, Lucas autem post octo, non contemnendi sunt, si quos mouet, sed ratione reddita instruendi. dies enim quando enuntiamus dicentes \'post tot dies\\ aliquando non adnumeramus eum, in quo loquimur, et eum, quo res ipsa futura est, quam praenuntiamus uel pollicemur, sed medios, post quos re uera plenos adque integros illud futurum est. hoc fecit Mattheus et Marcus. excepto eo die, quo haec loquebatur Iesus, et illo, quo exhibuit memoratam in monte uisionem. medios dies intuentes dixerunt post sex dies, quod ille adnumeratis finalibus, id est primo adque ultimo, dixit post octo dies, eo loquendi modo, quo pars pro toto commemoratur.
Item quod Lucas ait de Moyse et Helia: [*]() et factum est, dum discederent ab illo, ait Petrus ad Iesum: praeceptor, bonum est nos hic esse, et cetera, non debet putari contrarium ei quod Mattheus Marcusque ita coniunxerunt Petrum hoc suggessisse, quasi adhuc Moyses et Helias cum domino loquerentur. non enim expresserunt, quod tunc. sed tacuerunt potius, quod iste addidit, illis discedentibus hoc Petrum de tribus tabernaculis faciendis domino suggessisse. addidit etiam Lucas intrantibus illis in nubem factam esse uocem de nube. quod illi non dixerunt, sed nec contra dixerunt. [*]( 1 cf. Marc. 9, 2; cf. Matth. 17, 1; cf. Luc. 9, 28 14 Luc. 9, 33 17 cf. Matth. 17, 4; cf. Marc. 9, 5 ) [*]( 2 si om. Fl g (Eug. cod. VaticamtS) 5 loquitur B et om. B 6 pronuntiamuB T, renuntiamus Sl pollicimur ClP 8 mattheus et om. HAelL quod HlAELSl 9 montem B ClP 3IQ AlS (Eug. cod. Ambr.) uisione B 10 intuens dixit HAelLS1 illi HAELS 11 adnumeratos Hl, -ti ElLS! dixerat CPV <1 p g, dixerunt HAELS1 12 eo loqu.] eloquendi M AEL 14 mose C1 M (Eug.) moysi N1 15 dum] cum v ad iesum om. Hl 16 nos otn. IlIBI, nobis Eug. hic esse om. 111 17 ita om. Q 20 discentib. B\\ discendentib. B3 CP r, dicentibus HAEXL 22 addit RT CPV ON HAEL l etiam] eam Bl 23 sed nec contra dixerunt om. B c. dil.] finit Eug. Exc. quartum )
LVII. Sequitur Mattheus: [*]() et interrogauerunt eum discipuli dicentes: quid ergo scribae dicunt quod Heliam oportet primum uenire? lla t ille respondens ait eis: Helias quidem uenturus est et restituet omnia: [*]() dico autem uobis quia Helias iam uenit, et non cognouerunt eum, sed fecerunt in eo quaecumque uoluerunt. sic et filius hominis passurus est ab eis. [*]() tunc intellexerunt discipuli, quia de Iohanne baptista dixisset eis. hoc idem Marcus etiam hunc ordinem seruans commemorauit et in nonnulla diuersitate uerborum. nusquam tamen ab eiusdem sententiae ueritate discessit; sed ipse non addidit intellexisse discipulos, quod Iohannem dominus significasset dicendo, quod Helias iam uenerit.
LVIII. Sequitur Mattheus et dicit: uet cum uenisset ad turbam. accessit ad eum homo genibus prouolutis ante eum dicens: domine, miserere filii mei, quia lunaticus est et male patitur, et cetera usque ad illud ubi ait: [*]() hoc autem genus non eicitur nisi per orationem et ieiunium. hoc et Marcus et Lucas eodem etiam ordine memorant sine ulla repugnantiae quaestione.
LVIIII. Sequitur Mattheus dicens: [*]() conuersantibus autem eis in Galilaea dixit illis Iesus: filius hominis [*]( 1 Matth. 17, 10-13 9 cf. Marc. 9, 10-12 14 *Matth. 17, 14 et 15 18 Matth. 17, 20 19 cf. Marc. 9, 16-28; cf. Luc. 9, 38-43 21 *Matth. 17, 21 et 22 ) [*]( 2 discipuli] add. eius D r aeZ (brix. mon. Rio.), add. auToti Vat. Ephr. Cant. discentes B 3 elian C1, helian MElL, ea B.B1 oportet (portet Bl) BRTD (uerc. ueron. corb. br.), oporteat cet., edd., v (sst) 4 ait eis om. Hl restituit 6nP 5 ueni RT1 6 eo] eum RTD CPVF χψω edd. praeter m (pal.) 8 intell.] cognouerunt g 9 eis om. CPY idem om. RTD etiam marcus RTD 10 nulla B AelL uerborum-ueritate om. CP 12 addit AEL y iohannen Clp, de iohanne Q 13 benorit B1 15 prouolutns OW E2 \'( prv 16 miserire C1 filii om. B. fili R1T L me E2L 18 gens AxElL icitur B 20 quaestionem B OJII 22 autem om. AEL y eis] illis AEL Y galileam BBT M (ueron.) )
Sequitur Mattheus: [*]() et cum uenissent Capharnaum.
accesserunt qui didragma accipiebant ad Petrum et dixerunt ei: magister uester non soluet didragma [*]() ait: etiam, et cetera usque ad illud ubi ait: [*]() inuenies staterem, illum sumens da eis pro me et te. hoc solus iste commemorat, quo interposito eundem ordinem sequitur, in quo cum eo etiam Marcus et Lucas pariter ambulant.