De Consensu Evangelistarum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars IV (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 43). Weirich, Franz, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1904.

Sequitur Mattheus: (et relictis illis abiit. [*]() et cum uenissent discipuli eius trans fretum, obliti sunt panes accipere. [*]() qui dixit illis: intuemini et cauete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum, et cetera usque ad illud ubi ait: [*]() tunc intellexerunt, quia non dixerit cauendum a fermento panum, sed a doctrina Pharisaeorum et Sadducaeorum. haec eadem etiam Marcus et eodem ordine digerit. *

Sequitur Mattheus: [*]() uenit autem Iesus in partes [*](2 cf. Matth. 12, 39; cf. supra c. 39 5 cf. Marc. 8, 10-12 17 Matth. 16, 4 b-6 21 ib. 12 23 cf. Marc. 8, 13-21 25 *Matth. 16. 13 et 14 ) [*]( 2 ionae] add. prophetae DV yiu edd. praeter g iam] etiam RTD gral 6 subiecit V 11 mobeat B 13 dauitur B 14 est etenim B putabant N 17 et-eius om. (spat. uac.) L habiit T NQ H 18 benissent Bl 20 faris. T, fariss. H et sadduc. om. L saduc. T CP AE edd., sadduch. R 21 tunc om. B 22 fermentum ClP 23 saduc. T HAEL, saduch. N, sadduch. R eadem] etiam Bx 24 et om. N1 p eodemque p digerit] dixit (ix in ras.) C, di- Ierit P 25 nenit-philippi om. (spat. uac.) L autem om. B )

216
Caesareae Philippi et interrogabat discipulos suos dicens: quem me dicunt homines esse filium hominis? at illi dixerunt: alii Iohannem baptistam, alii autem Heliam, alii uero Hieremiam aut unum ex prophetis, et cetera usque ad illud ubi ait: [*]() et quodcumque solueris super terram, erit solutum in caelis. hoc eodem paene ordine Marcus narrat, sed interposuit primo de caeco inluminato, quod solus ipse commemorat, de illo qui dixit domino: uideo homines sicut arbores ambulantes. Lucas autem post miraculum illud de quinque panibus hoc recordatur adque inserit, cuius recordationis ordo, sicut supra iam ostendimus. nihil repugnat ordini istorum. sed potest illud mouere quod Lucas dominum interrogasse discipulos suos, quem illum dicerent homines, tunc dixit, cum esset solus orans et adessent etiam ipsi, porro autem Marcus in uia dicit illos hoc ab eodem interrogatos. sed eum mouet qui numquam orauit in uia.

Iam etiam dixisse me recolo, ne quis arbitretur quod hic Petrus nomen accepit, ubi ait illi: tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. non enim accepit hoc nomen, nisi ubi Iohannes commemorat ei dictum [*]( 5 *Matth. 16, 19 6 cf. Marc. 8, 22-29 9 *Marc. 8, 24 10 cf. Luc. 9, 18-20 15 cf. Marc. 8, 27 17 cf. supra 1. 2, c. 17, n. 34; infra 1. 4, c. 3, n. 4 18 Matth. 16, 18 ) [*]( 1 caesariae (ces. r) AlS r ae, -raeae B 2 me om. V ONM ϒϰχψω edd. praeter m, eras. D, del. S2 homines] omnes T 3 ad R, ait B ille Bl dixerunt om. T iohannen Cl, -nne P 4 helia B P, elian Ct, eliam C3F edd. hieremian C1, -mia P, geremiam T, hyeremyan M, ier. (iher. p) edd. 5 solueritis RT AEL y r l (colb.) 6 in] et in RTD AEL 7 (ueron. brix.), edd. praeter g; v 8 domine 9 9 aicutj uelut v (uer. brix. corb.) anbulantes B 10 tecordatur B 12 ordinis ClP 13 illum om. g 14 dixitj dixerit M solus esset RTD orans om. CP orans solus p 15 autem] cuitem Bl, cui item B2 16 esse interrogatos g mouit ClPFl qui] qui putat quod H2AEL T gael oriant CP 17 me recolo dix. X, ipse me recolo dixisse rael hic om. D, hoc e 18 accipit R Q, acceperit HAEL 7 a elm illi ait <1 edd. praeter g illi om. XW 19 non] nec p )

217
esse: tu uocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus. unde nec illo loco, ubi Marcus duodecim discipulos nominatim commemorans dixit appellatos Iacobum et Iohannem filios tonitrui. arbitrandum est nomen accepisse Petrum, quia dixit illic quod inposuerit ei nomen, ut uocaretur Petrus; hoc enim recolendo dixit, non quod tunc factum sit.

Sequitur Mattheus et dicit: [*]() tunc praecepit disci- suis suis. ut nemini dicerent, quia ipse esset Iesus Christus. [*]() exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Hierosolyma et multa. pati a senioribus et scribis, et cetera usque ad illud ubi ait: non sapis ea quae dei sunt, sed ea quae hominum. haec eodem ordine subnectunt Marcus et Lucas; sed Lucas de Petro, quod passioni Christi contradixerit. tacet.

Sequitur Mattheus: tunc esus dixit discipulis suis: si quis uult post me uenire. abneget semet ipsum et tollat crucem suam et sequatur me, et cetera usque ad illud ubi ait: [*]() et tunc reddet unicuique secundum opus eius. hoc et Marcus subiungit eundem ordinem seruans; sed ipse non dicit de filio hominis uenturo cum angelis suis, ut reddat unicuique secundum opus suum. commemorat tamen [*]( 1 Ioh. 1, 42 2 cf. Marc. 3. 16-19 7 Matth. 16, 20-21 12 ib. 23 13 cf. Marc. 8, 30-33; Luc. 9, 21 ct 22 15 Matth. 16, 24 18 ib. 27 19 cf. Marc. 8, 34—38 ) [*]( 1 uocaris B, uocaueris Tl ClP HL caefas F, cheph. HAE (cf. 135, 15) 3 iohannen CVP 4 quiaj qui B 5 nomine R ut] quod CPV 6 tunc om. r, nunc a sit] est AlELS y 7 tunc-dicerent om. (sp. uac.) L praecipit 6\'1 8 neminem C\'P esset] est T V (Ept. Tol.) iesus otn. r, s. l. E 9 inde B, et inde r 10 ire I add. in Q hierosolyma B ClP, hierusolima L, hyerosolima T O. hierasolymam C2 HE, hierosolimam VF N 12 se (om. ea) R 13 hoc V X r ordinem CXPF N subnectunc B-ctit B2 14 passione CP BlEIL, -nem C2 AS 15 tunc-me om. (sp. uac.) L iesns om. T\' 18 uit B1 reddat B secundum] iuxta RTD (Rw.) 19 opus (us in ras.) N, opera ϰχωr v eius] suum V \'L p, 0na yw r 20 uentnrus HAelL )

218
etiam illud dixisse dominum: [*]() qui enim me confusus fuerit et mea uerba in generatione ista adultera et peccatrice, et filius hominis confundetur eum, cum uenerit in gloria sua cum angelis sanctis. quod intellegi potest ad eandem sententiam pertinere, qua dixit Mattheus, ut reddat unicuique secundum opus suum. Lucas quoque eadem eodemque ordine adnectit non multum diuerso uerborum modo. eadem tamen sententiarum ueritate simillimus.

LVI. Sequitur Mattheus: [*]() amen dico uobis. sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem. donec uideant filium hominis uenientem in regno suo. et post dies sex assumsit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem eius, et duxit illos in montem excelsum seorsum, et cetera usque ad illud ubi ait: nemini dixeritis uisionem, nisi filius hominis a mortuis resurgat. haec uisio domini in monte coram tribus discipulis, Petro. Iacobo et Iohanne, ubi etiam de caelo illi testimonium paternae uocis perhibitum est, a tribus euangelistis eodem ordine commemoratur et ad easdem omnino sententias; sed cetera secundum ea genera locutionum diuersa sine ulla sententiarum diuersitate, quae multis locis superius demonstrauimus, uideri a legentibus possunt. [*]( 1 *Marc. 8, 38 6 cf. Luc. 9, 23-26 9 Matth. 16, 28 et *17, 1 15 ib. 9 18 cf. Marc. 8, 39 et 9, 1-9; cf. Luc. 9, 27-36 ) [*]( 1 enim om. pr confessus TD CPV N E1 7 grl 2 adaltera Bl 3 confundet Q x e, confitebitur C2V N2 E2 ϒψ r l, confitetur D g 4 uerit B1 gloriam suam HAL, gloria patris sui gv sanctis] suis p r 5 quaj quia ClP ON AE 6 luctus Bl 7 multo A g 8 simillimo XW r 9 sequitur] inCtp. Ellg. Exc. quartum 11 uenientem om. .AtWL 12 et om. B assumBit B (opt. Vulg. codd.), adsmnsit Rl (brix. Am. Rw. al.), adsumpsit R2TX P AlEL (ttere. ueron. colb. Ept.). assumpsit TP-D χψω edd., adsumit 6\'1 M HAJ. assumit C2V ONQ v (παραλαμβάνεl); cf. Luc. 9, 28 13 iohannen CP ducit C* r (avafsoei) 15 nisi BRTD. donec cet., edd., v; cf. Marc. 9, 8 (9) 19 et om. r ad om. R AEL 7 r eadem omn. sententia E1 y r omninoI pene p 20 ceteras B locutionem B diuersas AEXL 22 uidere Cl P )

219