De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Demetrius a Leptiminus dixit: Unum baptisma nos custodimus, qui ecclesiae catholicae soli rem suam uindicamus. qui autem dicunt quia haeretici uere et legitime baptizant, ipsi sunt qui non dico sed multa baptismata faciunt. nam cum haereses multae sint, pro earum numero et baptismata conputabuntur.

Huic respondetur: Si ita est, tot ergo numerentur baptismata quot sunt opera carnis de quibus ait apostolus: quoniam qui talia agunt regnum dei non possidebunt; inter quae numerantur et haereses. et tam multa ipsorum operum intus tamquam in palea tolerantur, et tamen unum baptisma omnibus est quod nullo iniquitatis opere uiolatur.

Uincentius a Tibari dixit: Haereticos scimus illos esse peiores quam ethnicos. si conuersi ad deum uenire uoluerint, habent utique regulam ueritatis, quam dominus praecepto diuino mandauit apostolis dicens: ite, in nomine meo manum inpo nite, daemonia expellite, et alio loco: ite et docete gentes, tinguentes eas in nomine[*]( 7 Cypr. sentent. episc. 36 15 Gal. 5, 21 20 Cypr. aentent. episc. 37 28 Marc. 16, 17 25 Matth. 28, 19 )[*]( 2 rebaptizat sed baptizat Nm2 sed baptizet s. l, L 4 modo 8. l. K rebaptizet L 5 baptizet Fjjl; 6 perfecta v 8 nos] non J qui] quia Sv Cypr. catholicae om. Cypr. 12 computabuntur KL V com- (con- p.)putabant Mmlp. com(con- ç)putabunt Mm2qml 16 numerentur ç 18 baptismata Lml quod ex quo, opere ex operator N 20 Thibari v Cypr. scimus] cimus Kml scisjmus L scismus mus Nml simus V 21 illos] illo Mm2, om. v dominum Cypr. 23 apostolus Jml 24 imponite K 25 docente Lml tingentes v eos (atjtoii;) L )

339
patris et filii et spiritus sancti. ergo primo per manus inpositionem in exorcismo, secundo per baptismi regenerationem, tunc possunt ad Christi pollicitationem uenire; alias autem fieri non debere.