De Baptismo
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.
Posset alius similiter dicere et similiter non uerum dicere: \'miror quod, cum omnes confiteantur unum esse baptismum, non omnes intellegant eiusdem baptismi unitatem. iustitia enim et iniquitas duae et diuersae res sunt. si iniqui 20 habent baptisma, iusti non habent; si autem iusti habent, iniqui habere non possunt. dubium autem non est iustos solos baptismum Christi possidere qui soli possideant et gratiam Christi et ueritatem\\ hoc certe falsum est illis quoque fatentibus. et illi quippe inuidi qui sunt ex parte diaboli et intus positi, 25 sicut dicit Cyprianus, adque apostolo Paulo notissimi baptismum habebant nec ad membra illius columbae quae in petra tuta est pertinebant.
Adelfius a Tasualte dixit: Sine causa quidam[*]( 2 Cypr. sentent. episc. 33 8 Cypr. sentent. episc. 34 25 cf. Cypr. ep. 73, 14 28 Cypr. sentent. episc. 35 )[*]( 1 sed om. Mp.ç 3 nec om. L 6 unitatem v 8 mazunlensis J muzulensus Nml 9 baptismus Lml 10 eius eiusdem Nml 11 duae] uiduae Kml 17 mirur Jml quod cum] quodcumque L 21 dibium J 22 posidere N 24 et om. Sv 25 apostolus paulns Nm2 notissimo Nml notissimum Nm2 27 est et (3pr. 28 Adelphius v Cypr. tasbalte MVJL tasbelte q Thasbalte v Thasualthe Cypr. quidem v )[*]( LI. August. c. Don. I. )[*]( 22 )
Immo uero modo non rebaptizat, quia nisi eos qui baptizati non sunt non baptizat; quam consuetudinem anteriorem perspecta diligentius ueritas etiam concilio posteriore firmauit.