De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Quapropter omnes mali spiritaliter a bonis seiuncti sunt, si autem etiam corporaliter aperta dissensione separentur, peiores fiunt. sed, ut dictum est, nihil interest ad baptismi sanctitatem, quanto quisque peior id habeat et quanto peiori tradat. potest tamen tradere separatus, sicut potest habere separatus, sed quam perniciose habere tam perniciose tradere. ille autem, cui tradit, potest salubriter accipere, si ipse non separatus accipiat, sicut plerisque accidit, ut catholico animo et corde ab unitate pacis non alienato aliqua necessitate mortis urgentis in aliquem haereticum inruerent et ab eo Christi baptismum sine illius peruersitate perciperent et siue defuncti siue liberati nequaquam aput eos remanerent, ad quos numquam corde transierant. si autem etiam ipse separatus acceperit, tanto perniciosius accipit, quanto magis bonum est quod non bene accipit, et tanto magis ualet ad exitium separato, quanto magis posset ad salutem ualere coniuncto. et ideo si ab illa peruersitate correctus et a separatione conuersus uenerit ad [*](12 uerba sed, ut dictum est-po 303, 16 pacis amore seruauit = Eug. c. 215 ) [*]( 1 tradentes Nml superatur] non separat v 2 conuerso ad deum M 3 ipse Mm2 conuincitur J 5 sibi] siue Nm2 Vmlp.ç noue-. runt Nml 6 peccata tenentur v 9 pr. nouerunt Nml 11 aperte Jml 13 peiori] peior id v 14 et 15 separatos $pr. 15 habere tam perniciose om. Vp.ç (non M) Eug. codd. praeter Gm3 19 surgentis Jm2 urguentis p 20 ullius L 21 remaneret Kml 23 pernitiosus M accepit Mp.ç magis] maius v 24 ualeat J exitum Kml 25 coniunctio Lml 26 a om. N )

303
catholicam pacem, sub eodem baptismate quod acceperat eius peccata dimittentur propter uinculum caritatis, sub quo baptismate peccata eius tenebantur propter sacrilegium diuisionis, quia illud et in homine iusto et in homine iniusto semper sanctum est, quod neque alicuius aequitate augetur neque alicuius iniquitate minuitur.

Quae cum ita sint, quid huic iam perspicuae ueritati\\ officit, quod multi coepiscopi Cypriano in illam sententiam consenserunt suasque in idem conuenientes proprias protulerunt, nisi ut magis magisque illius uiri erga unitatem Christi caritas innotescat? si enim solus ista sentiens nullo consentiente remaneret, uideretur propterea refriguisse ab scelere schismatis, quia socios non inueniebat erroris. tam multis autem sibi consentientibus quod cum ceteris diuersa sentientibus in unitate permansit, catholicae uniuersitatis sanctissimum uinculum non timore solitudinis, sed pacis amore seruauit. quapropter posset quidem iam uideri superfluum ceterorum etiam illius concilii episcoporum singulas retractare sententias. sed quoniam corde tardiores non putant esse responsum, si alicui loco cuiusque sermonis non ibi sed alibi respondeatur quod illuc etiam possit adhiberi, melius multum legendo atteruntur ut acuantur, quam parum intellegendo conqueruntur ut redarguantur.

Primum ergo ipsius Cypriani consultationem, qua indicatur anima pacifica et exundans ubere caritatis, unde concilium ipsum incipit, iterum considerandam commemoramus. Audistis, inquit, collegae dilectissimi, quid mihi Iubaianus [*]( 26 Cypr. sentent. episc. praef. ) [*]( 2 dimittuntur Nv 4 iniusto] iusto Wt 5 aequitate alicuius v 7 huc Kml iam JKL tam NVmSv, om. p pr. Eug. ueritatis Lm1 9 protulerint MVmlp.m2 Eug. 10 ueri N 11 innotescit Iml ita Kml 12 uidetur ppr. refruguisse Nml 13 sibi om. JKL, cf. VII 4, 7: Cyprianus cum sibi consentientibus collegis conscientibus Nml 14 quod] quam Jm2 16 amore] more Jml 19 putantes esse Mp.ç si] sed J 21 multo J acuuntur Lml 22 coquiruntur (i ex e) N \' 23 quam Jml 24 consilium L Vv 25 ipsum om. J incipit iterum] incipiens JKm2L considerandum L 26 inquid Vmls )

304
coepiscopus noster scripserit consulens mediocritatem nostram de inlicito et p?\'ofano haereticorum baptismo quidque ei rescripserim, censens scilicet quod semel adque iterum et saepe censuimus haereticos ad ecclesiam uenientes ecclesiae baptismo baptizari et sanctificari oportere. item lectae sunt uobis et aliae Iubaiani litterae quibus pro sua sincera et religiosa deuotione ad epistulam nostram rescribens non tantum consensit, sed et instructum se esse gratias egit. superest ut de hac ipsa re singuli quid sentiamus proferamus neminem iudicantes aut a iure communionis aliquem si diuersum senserit amoue-ntes. neque enim quisquam nostrum episcopum se episcoporum constituit aut tyrannico terrore ad obsequendi necessitatem collegas suos adigit, quando habeat omnis episcopus pro licentia libertatis et potestatis suae arbitrium proprium tamque iudicari ab alio non possit quam nec ipse potest alterum iudicare. sed expectemus uniuersi iudicium domini nostri Iesu Christi qui unus et solus habet potestatem et praeponendi nos in ecclesiae suae gubernatione et de actu nostro iudicandi.