De Baptismo
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.
Disputans ergo de sententia Cypriani multum infra merita positus Cypriani dico sacramentum baptismi et bonos et malos posse habere, posse dare, posse accipere, et bonos quidem utiliter ac salubriter, malos autem perniciose adque poenaliter, cum illud tamen in utrisque sit aequaliter integrum, adque nihil interesse ad eius aequalem in omnibus integritatem, quanto peior id habeat inter malos, sicut nihil interest, quanto [*]( 8. 19 cf. Gal. 2, 14 ) [*]( 3 quem Mmlp.c; 5 debeat P.c; 6 quid V debeat (3 8 nemo iudaizare v 10 proficerit Mml\\L? 13 cum aliter v schismatis fi 17 petro Lml martyrem L 19 cogeretur Nm2 cogeret Lm2v hoc etiam non Lml hoc etiam dico non Lm2 (om. enim) 20 ecclesiam uniuersam v 22 multum—cypriani mg. K 25 adque] ac J 26 in om. Fmifj.? utrique $pr. 27 intersit Lm2 )
Habere autem baptismum et tradere et accipere malos nequaquam in melius commutatos et de scripturis canonicis et de ipsius Cypriani litteris satis ut arbitror demonstrauimus. quos non pertinere ad sanctam ecclesiam dei, quamuis intus esse uideantur, ex hoc apertissime apparet, quia isti sunt auari raptores faeneratores inuidi maliuoli et cetera huiusmodi, illa autem columba unica pudica et casta, sponsa sine macula et ruga, hortus conclusus, fons signatus, paradisus cum fructu pomorum et cetera quae de illa similiter dicta sunt, quod non intellegitur nisi in bonis et sanctis et iustis, id est non tantum secundum operationes munerum dei bonis malisque communes, sed etiam secundum intimam et supereminentem caritatem spiritum sanctum habentibus, quibus dominus dicit: si cui dimiseritis peccata dimittentur ei et si cui tenueritis tenebuntur.
Ac per hoc nihil idoneum dici(tur), cur non possit malus etiam tradere baptismum, qui potest habere, et sicut perniciose habet ita etiam perniciose tradere, non quia tale aliquid tradit nec quia talis tradit, sed quia tali tradit. nam cum malus tradit bono, id est in unitatis uinculo ueraci conuersione mutato, inter bonum sacramentum quod traditur et bonum [*](13 cf. Cant. 6, 8 cf. Eph. 5, 27 14 cf. Cant. 4, 12—1.3 18 cf. Eph. 3, 19 19 Ioh. 20, 23 ) [*]( 1 ac] hac p.ç etiam nihil v 2 id tradat om. Mp. trahat L 5 insti-non aequaliter om. JVmlp.ç Eug. codd. et in eis qui non aequaliter om. M 12 foeneratores L feneratores JVp maleuoli v 17 uirtutum (in mg. al. munerum) L bonis et Nml communis Jml 18 caritatem om. $pr. 22 dicitur scripsi dici potest Mm2 dici cet. v 23 maius Vmlp.ç )