De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Iam uero si diligentius quaeramus quid sit \'foris\', maxime quia ipse commemorationem fecit Petri super quem aedificatur ecclesia, nonne illi sunt in ecclesia qui sunt in petra, qui autem in petra non sunt nec in ecclesia sunt? iam ergo uideamus, utrum super petram aedificium suum constituant qui audiunt Christi uerba et non faciunt. contradicit eis ipse dominus dicens: qui audit uerba mea haec et facit ea, similabo illum uiro prudenti, qui aedificat domum suam super petram, et paulo post: qui audit uerba mea haec et non facit ea, similabo eum uiro stulto, qui aedificat domum suam super harenam. si ergo in petra est ecclesia, illi qui super harenam sunt, quia extra petram sunt, profecto extra ecclesiam sunt. recordemur itaque quam multos commemoret Cyprianus ueluti intus positos qui aedificant super harenam, id est audiunt uerba Christi et non faciunt, et ideo quia in harena sunt extra petram esse conuincuntur, quod est extra ecclesiam: tamen et quamdiu ita sunt et nondum uel numquam in melius [*]( 12 cf. Matth. 16, 18 17 Matth. 7, 24 19 Matth. 7, 26 ) [*]( 1 ad om. N integritate N 2 quando Vflv 4 aliut C; 6 ad 8. I. K 7 dare ppr. non om. N 9 est Mmlp.ç 12 petrae MNm2v quam Mm2Nm2v 13 pr. ecclesiam Ntnl 18 illum] eum Mil- uero {j.ml 21 arenam Mqv 22 harenam (m s. I. sed del.) K arenam M 24 commemorat LNml uelut Kpv, cf. index 26 in arena M super arenam v 27 est a. I. L 28 nonquam J umquam S pr. ) [*]( LI. August. c. Don. I. ) [*]( 21 )

322
commutantur, baptizant et baptizantur et baptismus quem habent illis ad damnationem destinatis integer manet.

Neque hoc loco dici potest: \'quis enim facit omnia uerba domini quae in ipso euangelico sermone conscripta sunt, quem concludens ait aedificare super petram qui eadem uerba audirent et facerent, super harenam autem qui audirent et non facerent?\' quia, etsi a quibusdam non implentur omnia, in eodem tamen sermone posuit medicinam dicens: dimittite et dimittetur uobis. et post orationem dominicam in eodem ipso sermone commemoratam adque conscriptam: dico enim uobis, inquit: si dimiseritis peccata hominibus, dimittet uobis et pater uester peccata uestra; si autem n ö n dimiseritis hominibus, neque pater uester dimittet uobis. hinc et Iohannes ait: quia caritas cooperit multitudinem peccatorum, quam utique non habebant illi ac per hoc super harenam aedificabant, de quibus idem Cyprianus dicit quod intus in maliuola inuidia etiam temporibus apostolicis sine caritate conuersabantur. et ideo intus quidem esse uidebantur, sed foris erant, quia in illa petra per quam significatur ecclesia non erant.

Sedatus a Tuburbo dixit: In quantum aqua sacerdotis prece in ecclesia sanctificata abluit delicta, in tantum haeretico sermone uelut canccre infecta cumulat peccata. quare omnibus pacificis quidem uiribus nitendum est, ne quis haeretico errore infectus et tinctus singularem et uerum[*](8 Luc. 6, 37 10 Matth. 6, 14-15 14 I Petro 4, 8 17 cf. Cypr. ep. 73, 14 21 Cypr. sentent. episc. 18 )[*]( 2 destinantis fxg 4 dei L euangelio Kml 5 concludens (con s. I.) L eandem ppr. 6 et om. Jml arenam LM 8 sermonem Vm/fi;, om. J 11 inquid Vç 12 dimittetur LV et nobis v 13 nec V 14 Johannes) Petrus v 16 habeant Kml$pr. arenam Mç 21 tuborbo MNpq Thuburbo Cypr. 23 uelud L cancro Nm2 cancer Cypr. comulat Xml 24 pacis L ne qui Cypr. 25 singulare v Cypr. )

323
ecclesiae baptismum retractet accipere, quo quisque non fuerit baptixatus regno caelorum fiet alienus.