De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Huic prope totidem uerbis ita responderi potest: (Homicidis aut nihil licet aut totum licet. si possunt baptizare, [*](1 Matth. 6, 15 15 cf. Eph. 4, 2-3 16 cf. Phil. 3, 15 20 Cypr. sentent. episc. 16 ) [*]( 1 tert. non] nec Mq 2 dimittitur N 4 addit L 10 bona J 12 an- tiquor J IH rubustiu9 Nml 14 sollicite Lml 19 unitas] ueritas S pr. 20 ab abir germaniana J ab abgermaniciana (postr. a ex e) L maniciana Vml 21 pr. aut] autem N 22 pr. sanctum spiritum K Cypr.; repugnat Augustini responsio 25 baptizandos esse Cypr. 26 tottidem Nml homicidas p )

320
possunt et spiritum sanctum dare; si autem spiritum sanctum dare non possunt, quia non habent spiritum sanctum, nec baptizare spiritaliter possunt. propterea censemus ab homicidis baptizatos uel homicidas baptizatos adque in melius non mutatos, cum se correxerint, baptizari.\' at hoc non est uerum. qui enim odit fratrem suum homicida est, et tales nouerat intus Cyprianus, qui utique baptizabant. frustra ergo talia de baptizandis haereticis dicta sunt.

Fortunatus a Tuccabori dixit: Iesus Christus dominus et deus noster dei patris et creatoris filius super Petrum aedificauit ecclesiam, uoce super haeresim, et potestatem baptizandi episcopis dedit, non haereticis. quire qui extra ecclesiam sunt et contra Christum stantes oues eius et gregem spargunt baptizanre foris non possunt

Ad hoc addidit \'foris\', ut ei tam breuiter responderi non possit. nam et huic totidem paene uerbis ita responderetur: Iesus Christus dominus et deus noster dei patris et creatoris filius super Petrum fundauit ecclesiam, non super iniquitatem, et potestatem baptizandi episcopis dedit, non iniquis. quare qui non pertinent ad petram, super quam aedificant qui uerba dei audiunt et faciunt, sed contra Christum uiuentes audiendo uerba eius et non faciendo ac per hoc super harenam aedificando oues eius et gregem perditorum morum exemplo corrumpunt, baptizare non possunt.\' numquid non posset hoc uerisimiliter dici? et tamen falsum est. baptizant quippe iniqui, quoniam iniqui sunt illi raptores quos in unitate secum positos Cyprianus arguebat. \'sed ideo,\' inquit, \'addidit "foris cur ergo foris isti baptizare non possunt? an quia peiores [*]( 6 cf. I Ioh. 3, 15 9 Cypr. sentent. epiac. 17 10 cf. Matth. 16, 18 27 cf. Cypr. de lapsis c. 6 ) [*](.\'5 censuimus qml censumus (sto) 4 adque om. Nml non mutatosj . comrautatos Vmlqtnl 5 ad Vmh 9 thuccabori MFfxv Cypr. dhuccabori ç 11 petram Mv he(he-F)resem Ffj-s 12 dedit episcopis M quare? quia Lβ 15 ei iam Vv etiam JIp,; 18 petram Kmg" lJ-Ip.m2v aediScauit v 20 pr. qui Mv quia cet. supra L 22 arenam Rv 26 illis Jml 27 positus Vm Ip.ç inquid Vl\'.ml; 28 isti foris Xrnlv priores Mmlp.; )

321
sunt eo ipso quo foris sunt? sed nihil interest ad integritatem baptismi, quanto peior id tradat. neque enim tantum interest inter malum et peiorem quantum interest inter bonum et malum, et tamen cum baptizat malus non aliud dat quam bonus; ergo et cum baptizat peior non aliud dat quam ille qui minus est malus. an forte non ad hominis meritum, sed ad ipsius baptismi sacramentum pertinet ut foris dari non possit? si hoc ita esset, nec haberi foris posset et totiens necesse esset baptizari, quotiens recedens quisque ab ecclesia rursus ad ecclesiam remeasset.