De Baptismo
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.
Successus ab Abbir Germaniciana dixit: Haereticis aut nihil licet aut totum licet. si possunt baptizare, possunt et spiritum sanctum dare; si autem spiritum sanctum dare non possunt, quia non habent spiritum sanctum, necbaptizare spiritaliter possunt. propterea censemus haereticos baptizatos.
Huic prope totidem uerbis ita responderi potest: (Homicidis aut nihil licet aut totum licet. si possunt baptizare, [*](1 Matth. 6, 15 15 cf. Eph. 4, 2-3 16 cf. Phil. 3, 15 20 Cypr. sentent. episc. 16 ) [*]( 1 tert. non] nec Mq 2 dimittitur N 4 addit L 10 bona J 12 an- tiquor J IH rubustiu9 Nml 14 sollicite Lml 19 unitas] ueritas S pr. 20 ab abir germaniana J ab abgermaniciana (postr. a ex e) L maniciana Vml 21 pr. aut] autem N 22 pr. sanctum spiritum K Cypr.; repugnat Augustini responsio 25 baptizandos esse Cypr. 26 tottidem Nml homicidas p )
Fortunatus a Tuccabori dixit: Iesus Christus dominus et deus noster dei patris et creatoris filius super Petrum aedificauit ecclesiam, uoce super haeresim, et potestatem baptizandi episcopis dedit, non haereticis. quire qui extra ecclesiam sunt et contra Christum stantes oues eius et gregem spargunt baptizanre foris non possunt