De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Potest et mea esse sententia; sic enim librata est, ut nihil habeat contra ueritatem. nam et nos unum baptismum quod est in ecclesia sancta credimus. si autem dixisset: \'quod est in sola ecclesia sancta credimus,\' respondendum erat sicut ceteris. nunc uero quia sic dictum est: unum baptisma quod est in ecclesia sancta credimus, ut esse quidem in ecclesia [*]( 2 I Cor. 15, 32 8 Rora. 8, 6 13 Cypr. seutent. episc. 13 18. 25 ibid. 14 ) [*]( 3 moriemur Lv moriamur N non] add. enim v mortuorum 8.1. m2 L 4 malis om. M 12 haberent-iniquitatibna) dant (m2) hanc (hinc m2), tunc spat. circ. 19 litt. uac. J uel darent eorum om. L in iniquitatibus L 13 Polianus v Cypr. Mileo Nv Cypr. milea J mileu cet. 16 exsuflari KN insufflari v -18 TheosgeNes (pr. s del.) N ippone codd. regione L 19 gratia Mmlpq 20 credidimus JKN 21 liberata L Vml\\iq 22 nos.. N baptisma v 23 est] esse Lml 24 sola om. Vmlqml 26 sancta om. N )

318
sancta diceretur, sed et alibi esse non negaretur, quodlibet ille senserit, contra haec uerba disputare non opus est. si enim de me singula quaererentur, utrum unum esset baptisma, responderem unum esse. deinde si interrogarer, utrum hoc esset in ecclesia sancta, responderem hoc esse. tertio si quaereretur, utrum hoc baptisma crederem, responderem ita me credere, ac per hoc unum baptisma quod est in ecclesia sancta me credere responderem. si autem quaereretur, utrum in sola sancta esset ecclesia et aput haereticos uel schismaticos non esset, non me ita credere cum tota ecclesia responderem. sed quia hoc ille in sententia sua non posuit, puto esse inprobum ut ego illi addam uerba contra quae disputem, quae ibi non inueni. ita enim si diceret: \'una est aqua Eufratae fluminis quae est in paradiso,\' uerum utique diceret. sed si interrogaretur, utrum in solo paradiso esset ista aqua et ita esse diceret, falsum diceret. est enim et praeter paradisum in his terris in quas ab illo fonte permanat. sed quis est tam temerarius qui dicat hoc eum responsurum fuisse quod falsum est, cum posset fortasse hoc respondere quod uerum est? quapropter uerba huius sententiae non debent habere contradictionem, quia nihil inpediunt ueritatem.

Datiuns a Uadis dixit: Nos quantum in nobis est haeretico non communicamus, nisi baptizatus in ecclesia fuerit et remissionem peccatorum acceperit.

Si propterea uis eum baptizari, quia non accepit remissionem peccatorum, si intus aliquem inueneris qui tenens odium aduersus fratrem sic baptizatus sit, cum dominus [*]( 22 Cypr. sentent. episc. 15 ) [*]( 3 quaerentur L esset unum v esse Mmlp..; 6 esse crederem Nml 9 esset (del.) sancta esset N 10 me s. I. p. 11 sua sententia N 13 aquae Jml eufrate ZjJ 14 interrogetur (ipr. 17 permanet Nml 18 eum om. L 21 impediunt KLNp. 22 datibua Kml uadis JKm2L Cypr. badis cet. v 24 remissam Cypr. acceperat Nml 25 ante Si add. v: Respondetur baptizari non accepit quia non accepit L )

319
mentiri non possit qui ait: si non dimiseritis, non uobis dimittetur, iubebis correctum denuo baptizari? non utique. sic ergo nec haereticum. sane iste cur non breuiter dixerit: nos haeretico non communicamus, sed addidit: quantum in nobis est, non est praetereundum. uidit enim plures huic sententiae consentire, a quorum tamen consortio, ne uiolaretur unitas, se isti separare non possent, et addidit: quantum iit. nobis est, utique demonstrans non uoluntate se communicare his quos arbitrabatur baptismum non habere, sed tamen omnia bono pacis et unitatis esse toleranda. quod et illi faciebant, qui istos non recte facere sentiebant et illud tenebant, quod postea melius declarata ueritas docuit et antiquior consuetudo concilio posteriore firmata robustius persuasit, inuicem se tamen, cum salua caritate diuersa sentirent, sollicita pietate tolerauerunt, studentes seruare unitatem spiritus in uinculo pacis, donec alteris eorum, si quid aliter saperent, id quoque illis deus reuelaret. hoc isti audiant a quibus per hoc con* cilium unitas obpugnatur, per quod concilium quantum amanda sit unitas declaratur.