De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Iam de templo dei et quomodo accipiendum sit: quotquot in Christo baptizati estrs Christum [*]( 7 cf. Cypr. ep. 74, 4 17 cf. Sap. 1, 5 27 Gal. 3, 27. Cypr. ep. 74, 5 ) [*]( 2 scripturarum] add. auctoritate Jm2Nm2Vv 3 pseudo- s. I. K speudochristianos L 4 quia Nml 5 habere w putuerint Nml communem Mm2NVv 7 baptisma Mv dicit v 8 saparati L 9 a (ab Mp.ç) spiritu sancto Lfiv alt. a om. L paptismo Jm2 10 cum 8. I. K 11 in ecclesia et ipse v 13 nam] non Nml 14 quemammodum Mp. 16 ecclesia Mml 17 spiritus sanctus KLNVqv 19 aufert se L aufert bis Kml 21 adhibetur Nmlqml 27 quodquod JmlKNml quotquod Vmlq )

291
induistis, satis disseruisse me memini. neque enim auari templum dei sunt, cum scriptum sit: quae societas templo dei cum idolis? et auaritiam idolatriam esse testimonium Pauli Cyprianus adsumpserit. induunt autem homines Christum aliquando usque ad sacramenti perceptionem, aliquando et usque ad uitae sanctificationem. adque illud primum et bonis et malis potest esse commune, hoc autem alterum proprium est bonorum et piorum. quapropter si baptisma esse sine spiritu non potest, habent et spiritum haeretici, sed ad perniciem, non ad salutem, sicut habuit Saul — nam per nomen Christi in spiritu sancto eiciuntur daemonia, quod et ille poterat qui erat extra ecclesiam, de quo discipuli domino suggesserunt —, sicut habent auari, qui tamen non sunt templum dei, quoniam quae societas templo dei cum idolis? si autem non habent auari spiritum dei et tamen habent baptisma, potest esse sine spiritu baptisma.

Si propterea filios deo generare non potest haeresis per Christum, quia Christi sponsa non est, nec turba illa malorum intus constitutorum potest, quia et ipsa Christi sponsa non est. designatur enim Christi sponsa sine macula et ruga. ergo aut non omnes baptizati filii sunt dei aut potest et non sponsa generare filios dei. sicut autem quaeritur, utrum spiritaliter natus sit qui baptismum Christi aput haereticos accepit, ita quaeri potest, utrum spiritaliter natus sit qui baptismum Christi non ad deum ueraci corde conuersus in catholica accepit, nec tamen ideo baptismum non accepit.

Iam illa quae in Stephanum inritatus effudit retractare nolo, quia et non opus est. eadem quippe ipsa dicuntur [*]( 2. 13 II Cor. 6, 16 10 cf. I Reg. 19, 23 cf. Matth. 12, 28 12 cf. Marc. 9, 37 17 cf. Cypr. ep. 74, 6 20 cf. Eph. 5, 27 22 cf. Cypr. ep. 74, 7 ) [*]( 1 me om. KmlNVml 3 dei] sit L auaritia p.<; idololatriam Vv (non JK) 4 adsumserit K. 5 sacramenti** J 9 pernetiem L 10 nam] non Nml per s. l. p. 15 spiritu] add. dei (s. I.) N 17 dei Js 18 illa malorum] illorum Nml 22 sicut] si NmlVmlqml 23 haereticus Nml 28 eadem (dem s. l.) K ) [*]( 19* )

292
quae iam satis discussa sunt et ea praeterire melius est, quae periculum perniciosae dissensionis habuerunt. Stephanus enim etiam abstinendos putauerat qui de suscipiendis haereticis priscam consuetudinem conuellere conarentur, iste autem quaestionis ipsius difficultate permotus et sanctis caritatis uisceribus largissime praeditus in unitate cum eis manendum qui diuersa sentirent. ita quamuis commotius sed tamen fraterne indignetur, uicit tamen pax Christi in cordibus eorum, ut in tali disceptatione nullum inter eos malum schismatis oreretur. non autem hinc uberius excreuerunt haereses et schismata, quia id quod in eis Christi est adprobatur, quod autem ipsorum est inprobatur. magis enim qui hanc legem rebaptizandi tenuerunt in plura frusta concisi sunt.