De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Ad Pompeium etiam scripsit Cyprianus de hac eadem re, ubi aperte indicat Stephanum, quem Romanae ecclesiae episcopum tunc fuisse didicimus, non solum sibi ad ista non consensisse, uerum etiam contra scripsisse adque praecepisse. qui utique Stephanus non propterea communicauit haereticis, quia baptisma Christi, quod in eorum peruersitate integrum mansisse cognouit, inprobare non ausus est. nam si non habent baptismum qui de deo praua sentiunt, hoc posse et intus accidere iam satis ut arbitror disputatum est. apostoli autem nihil quidem exinde praeceperunt, sed consuetudo illa quae opponebatur Cypriano ab eorum traditione exordium sumpsisse credenda est, sicut sunt multa quae uniuersa tenet ecclesia et ob hoc ab apostolis praecepta bene creduntur, quamquam scripta non repperiantur.

\'At enim scriptum est de haereticis quod a semet ipsis damnati sunt.\' quid ergo? et illi non a semet ipsis damnati sunt quibus dictum est: in quo enim alterum iudicas temet ipsum condemnas? his autem dicit apostolus: qui praedicas non furandum furaris et cetera. et tales profecto erant illi, qui, cum essent episcopi et cum ipso Cypriano in unitate catholica constituti, fundos insidiosis fraudibus rapiebant, praedicantes utique populo apostoli uerba dicentis: neque rapaces regnum dei possidebunt.

Quapropter ipsius etiam epistulae quae ad Pompeium scripta est ceteras sententias ex eisdem regulis breuiter percurrere non morabor. contra mandatum dei esse, quod uenientes [*](3 cf. Cypr. ep. 74, quae in sequentibus refellitur 17 cf. Tit. 3, 11. Cypr. ep. 74, 2 19 Rom. 2, 1 20 Rom. 2, 21 25 I Cor. 6, 10 ) [*]( 1 licet om. Nml 3 ipse scripsit Nml scribit (iv 4 romano Lml 5 istam N 6 contra] con L 10 habet p pr. parua Nml 13 obponebatur Nml apponebatur Mmlp.ç 14 sumsisse Kp. 15 ab s. l, L 16 reperiantur LNv 17 scripta sunt L 18 quid ergo-damnati sunt mg. K 22 illi erant L 24 ubique in ras. J populis Fv, om. Mp.ç dicentes Nmlç 27 isdem LNml ) [*]( LI. August. c. Don. I. ) [*]( 10 )

290
ab haereticis, si iam illic baptismum Christi acceperunt, non baptizantur, qua scripturarum sanctarum ostenditur? sed plane ostenditur multos pseudochristianos, quamuis non habeant eandem caritatem cum sanctis, sine qua nihil prosunt quaecumque sancta haberi potuerint, baptismum tamen commune habere cum sanctis, quod iam satis adque uberrime demonstratum est. ecclesiam et spiritum et baptismum dixit ab inuicem non posse separari et ideo, qui ab ecclesia separati sunt et a sancto spiritu, etiam a baptismo uult intellegi separatos. quod si ita est, cum quisque in ecclesia catholica baptismum acceperit, tamdiu in eo manet, quamdiu et ipse in ecclesia manet, si autem inde discesserit, discedit a baptismo. quod non ita est. nam ideo redeunti non redditur, quia cum discederet non amisit. quemadmodum autem spiritum sanctum, sicut habent filii dilecti, non habent filii maligni et tamen baptismum habent, sic et ecclesiam, sicut habent catholici, non habent haeretici et tamen baptismum habent. nam sanctus spiritus disciplinae fugiet fictum nec tamen eum fugiet baptismus. itaque sicut potest baptisma esse et unde se aufert spiritus sanctus, ita potest esse baptisma ubi non est ecclesia. manus autem inpositio si non adhiberetur ab haeresi uenienti, tamquam extra omnem culpam esse iudicaretur. propter caritatis autem copulationem, quod est maximum donum spiritus sancti, sine quo non ualent ad salutem quaecumque alia sancta in homine fuerint, manus haereticis correctis inponitur.