De Baptismo
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.
Proinde consentimus Cypriano haereticos remissionem dare non posse, baptismum autem dare posse, quod quidem illis et dantibus et accipientibus ualeat ad perniciem tamquam tanto dei munere male utentibus, sicut etiam maligni et inuidi, quos et intus esse ipse testatur, remissionem peccatorum dare non possunt, cum eos baptismum dare posse omnes fatemur. si enim de his qui in nos peccauerant dictum est: si non dimiseritis peccata hominibus, nec pater uester dimittet uobis peccata uestra, quanto magis fieri non potest ut eis peccata dimittantur, qui fratres a quibus diliguntur oderunt et in ipso odio baptizantur, quibus tamen postea correctis non rursum baptismus datur, sed ipsa uenia quam tunc accipere non meruerunt in uera conuersione praestatur! ideoque etiam illa, quae ad Quintum scripsit Cyprianus, et illa, quae cum collegis suis Liberali Caldonio Iunio et ceteris ad Saturninum Maximum et alios, bene considerata nullo modo proferenda sunt aduersus totius ecclesiae catholicae consensionem, cuius se illi membra esse gaudebant et unde se neque ipsi praeciderunt neque diuersa sentientes praecidi passi sunt, donec aliquando in domini uoluntate per [*]( 15 Matth. 6, 15 21 Cypr. ep. 71 22 Cypr. ep. 70 ) [*]( 1 etiam homicidas posse v 3 si] siue N in melius mutato v 4 et per v 6 nulla eorum v uiolare Lml 9 baptismum-poese om. JLN3 10 pernetiem L 11 munere dei Kv 12 alt. et] ei J et s. 1, K peccatorem L 13 baptismua VmJp.ç 14 fateamur Mm2v peccauerint v 17 dimittant Kml 19 sursum Kml rursus Lmlpo 20 conuersatione MNp.ç 21 scribit pr 23 et maximum et β.24 perferenda L praeferenda p 26 praeciderent Jml )
Ad Pompeium etiam scripsit Cyprianus de hac eadem re, ubi aperte indicat Stephanum, quem Romanae ecclesiae episcopum tunc fuisse didicimus, non solum sibi ad ista non consensisse, uerum etiam contra scripsisse adque praecepisse. qui utique Stephanus non propterea communicauit haereticis, quia baptisma Christi, quod in eorum peruersitate integrum mansisse cognouit, inprobare non ausus est. nam si non habent baptismum qui de deo praua sentiunt, hoc posse et intus accidere iam satis ut arbitror disputatum est. apostoli autem nihil quidem exinde praeceperunt, sed consuetudo illa quae opponebatur Cypriano ab eorum traditione exordium sumpsisse credenda est, sicut sunt multa quae uniuersa tenet ecclesia et ob hoc ab apostolis praecepta bene creduntur, quamquam scripta non repperiantur.
\'At enim scriptum est de haereticis quod a semet ipsis damnati sunt.\' quid ergo? et illi non a semet ipsis damnati sunt quibus dictum est: in quo enim alterum iudicas temet ipsum condemnas? his autem dicit apostolus: qui praedicas non furandum furaris et cetera. et tales profecto erant illi, qui, cum essent episcopi et cum ipso Cypriano in unitate catholica constituti, fundos insidiosis fraudibus rapiebant, praedicantes utique populo apostoli uerba dicentis: neque rapaces regnum dei possidebunt.