De Baptismo
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.
Non itaque de sola consuetudine, sed etiam de ueritatis ratione praesumit, qui nullorum hominum peruersitate peruersum fieri dicit sacramentum dei quod etiam in peruersis esse declaratur. certe Iohannes apostolus apertissime dicit: qui [*](30 I Ioh. 2, 9 ) [*](1 fuerant priue J 3 baptizare Cypr. 4 exiebat p 5 et om. β 8 attentius KLMm2N 9 cos s. I. K 11 illut Lml quod Jml 13 incideret Mmlp. 15 et non factis om. J 16 accipit Mf1; 18 pro ouie**** N pabtizatus L 20 illos] eos $v 23 possunt M 29 dei sacramentum v in om. Jml peruersi L )
Quomodo aquam mundat et sanctificat homicida? quomodo benedicunt oleum tenebrae? si autem deus adest sacramentis et uerbis suis, per qualeslibet administrentur, et sacramenta dei ubique recta sunt et mali homines quibus nihil prosunt ubique peruersi sunt.
Illud autem quale est, ut ideo putetur haereticus non habere baptismum, quia non habet ecclesiam? et utique cum baptizatur etiam d-e sancta ecclesia interrogatur. quasi uero ille, qui intus non factis sed uerbis saeculo renuntiat, non hoc in baptismo interrogatur. sicut ergo huius falsa responsio non efficit, ut baptismus non sit quem percipit, sic et illius de ecclesia sancta falsa responsio non efficit, ut baptismus non sit quem percipit, et sicut ille si postea quod fallaciter responderat ueraciter impleat, non ei baptismus repetitur sed uita corrigitur, sic et ille si postea ueniat ad ecclesiam de qua interrogatus falsum responderat, quia eam se habere dum non haberet putabat, ipsa quam non habebat ei datur, non quod acceperat iteratur, cur autem ad uerba quae procedunt ex ore homicidae possit tamen deus oleum sanctificare et in altari quod haeretici posuerunt non «possit nescio, nisi forte quem cor hominis fallaciter conuersum intus non inpedit, lignum fallaciter positum inpedit foris, quominus sacramentis suis adesse dignetur nullis hominum falsitatibus- inpeditus. si ergo ad hoc ualet quod dictum est in euangelio: deus [*]( 2 I Ioh. 3, 15 4 cf. Cypr. ep. 73,, 14 5 cap. 20-22] cf. Cypr. ep. 70 28 Ioh. 9, 31 ) [*]( 3 intus tales v inuidia om. p 5 aqua p.ç mundam Lml 7 amministrentur p pr. 10 illut Lml 13 non factis intus v 14 interrogetur v 15 percepit LmlNml 17 responderet Nml 18 ei om. Nml 23 altare Nml 25 impedit EL impe#dit N lingua N 27 impeditus KLNq 28 adhuc L )
Quod uero ait: baptizandus est et innouandus qui ad ecclesiam uenit, ut intus per sanctos sanctificetur, quid faciet, si et intus in non sanctos incurrerit? an forte sanctus est homicida? et si propterea baptizatur in ecclesia, ut etiam hoc ipsum deponat, quod homo ad deum ueniens, dum sacerdotem quaerit, in sacrilegum fraude erroris incurrit, ubi postea depositurus est, si forte in ipsa intus ecclesia, dum hominem dei quaerit, in homicidam fraude erroris incurrit? si non potest in homine aliquid inane esse et aliquid praeualere, quare potest in homicida sacramentum sanctum esse et cor sanctum non esse? si, quisquis sanctum spiritum dare non potest, nec baptizare potest, cur intus baptizat homicida? aut quomodo spiritum sanctum habet homicida, cum omnis qui spiritum sanctum habet inluminatus sit, qui autem odit fratrem suum in tenebris sit usque adhuc? si, quia unus est baptismus et unus spiritus, ideo non possunt habere unum baptisma qui non habent unum spiritum, cur intus innocens et homicida baptisma unum habent et eundem spiritum non [*]( 10 Cypr. ep. 70, 2 23 cf. I Ioh. 2, 9 ) [*]( . 4 quae] qua Vmlp.ç omnia tamen Kv 5 finiunt ppr. eos] eo K 7 quomo N 8 ipse intus etiam v 10 est om. K et innouandus est v 11 rudis uenit Cypr. 12 occurrerit VmlĮ1ç 14 etiam om. (3 16 ubi postea—18 incurrit om. V in ipsa om. L 17 incurrit erroris Lml 20 sanctum spiritum LNVq Cypr. c. 3: spiritum sanctum cet. v 24 suum del. JK, om. NVpsv 26 haberent Nml 27 baptiamum Kv )