De Baptismo
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.
Sed iam ad illa eloquia pacifica Cypriani, hoc est ad epistulae finem omnibus consideratis pertractatisque peruentum est, quae me legentem et saepe repetentem non satiant. tanta ex eis iucunditas fraterni amoris exhalat, tanta dulcedo caritatis exuberat. haec tibi, inquit, breuissime nostra mediocritate rescripsimus, frater carissime, nemini praescribentes aut praeiudicantes quominusunusquisqueepiscoporumquodputatfaciat, habens arbitrii sui liberam potestatem. nos, quantum in nobis est, propter haereticos cum collegis et coepiscopis nostris non contendimus, cum quibus (diuinam) concordiam et dominicam pacem tenemus, maxime cum et apostolus dicat: \'si quis autem putauerit contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus neque ecclesia dei.\' seruatur a nobis patienter et leniter caritas animi, collegii honor, uinculum fidei, concordia sacerdotii. propter hoc etiam libellum de bono patien-tiae quantum ualuit nostra mediocritas permittente domino et inspirante conscripsimus, quem ad te pro mutua dilectione transmisimus.
In his uerbis multa consideranda sunt, quibus in hoc uiro, qui dilexit decorem domus domini et locum tabernaculi habitationis eius, christianae caritatis fulgor elucet: primo quia [*]( 9 Cypr. ep. 73, 26 17 I Cor. 11, 16 27 cf. Ps. 25, 8 ) [*]( 7 quem elegentem Nml$pr. quem legentem Nm2 non satiant] consatiant Nml 8 iocunditas LMNq exalat MVm2p. exaltat Vmlç 9 exhuberat Jml inquid V breuibus Cypr. 10 karissime Mp. 11 perscribentes NVp. 13 in (del.) quantum in fi 15 condimus Nml 16 diuinam inserui, cf. p. 281, 6 17 et om. LVml 19 reseruatur N 21 collegi Mmlp.ç honor collegii v 22 nunc de Cypr. 25 mutua] tua JLNa 28 ueritatis N fulgura lucent L )
Unde nos idem ipse copiosissime ammonet multos in delictis et peccatis suis mortuos, quamuis ad Christi societatem et ad illius columbae unicae innocentis et simplicis membra non pertinentes, quae si sola baptizaret illi utique non baptizarent, specie tamen intus uideri et baptizari et baptizare, et in eis quamuis mortuis illius tamen baptismum uiuere, qui non moritur et mors ei ultra non dominabitur. cum ergo et intus sint mortui neque latentes — nam non de illis tanta diceret Cyprianus —, qui uel non pertineant ad illam uiuam columbam uel nondum pertineant, et foris sint mortui qui manifestius ad eam uel non pertineant uel nondum pertineant, uerumque sit non posse ab eo uiuificari alterum qui ipse non uiuit, manifestum est eos, qui intus a talibus baptizantur, si uera conuersione cordis accedunt, ab eo uiuificari cuius est baptismus, si autem saeculo uerbis et non factis renuntiant, quales Cyprianus et intus esse testatur, nec ipsos uiuificari nisi conuertantur et uerum tamen habere baptismum, etiamsi non conuertantur; unde etiam exteriores mortuos, quamuis neque uiuant neque uiuificent, habere tamen baptismum uiuum qui eis tunc prosit ad uitam, si conuertantur ad pacem, similiter manifestum est.
Quapropter qui tunc ab haeresibus uenientes in eodem Christi baptismo quem foris acceperant suscipiebant et dicebant se ueterem consuetudinem sequi, sicut etiam nunc ecclesia suscipit, frustra contra eos dicebatur aput ueteres haereses et schismata prima adhuc fuisse initia, ut hi illic [*]( 3 cap. 18 et 19] cf. Cypr. ep. 71 5 cf. Cant. 6, 8 9 cf. Rom. 6, 9 17 cf. Cypr. ep. 11, 1 ) [*]( 3 moltos Jml 4 et om. ppr. suis et peccatis v a christo §pr. 5 in innocentis p pr. 9 quia L illi non ultra v 10 sunt Mml non om. L 11 ad illam-12 nondum pertineant om. MVp. ad illam-13 non pertineant om. <; 12 sunt Mml 15 eos s. I. L 16 conuersatione NVml 18 quale Nml 19 tamen uerum v 24 uenientem Kml 25 quem] quo Vml quam p.ç 26 se] si Nml 27 suscipit ecclesia v 28 haereseos et schismatum Cypr. )
Illud autem quid habeat rationis non uideo, ut nondum dicatur ouis errans, cui quaerenti salutem ohristianam in haereticorum incidere errorem et aput eos contingit baptizari, et ouis iam facta dicatur in ipsa intus catholica, qui saeculo uerbis solis et non factis renuntiauit et in ea cordis falsitate baptismum accepit. aut si et talis non fit ouis nisi cum se ad deum ueraci corde conuerterit, sicut iste non quando fit ouis baptizatur, si iam baptizatus erat, sed ouis nondum erat, sic et ille qui uenit ab haereticis ut ouis fiat non tunc baptizandus est, si aput illos iam eodem baptismo baptizatus erat, quamuis adhuc ouis non erat. quapropter cum omnes etiam intus mali auari inuidi ebriosi et contra disciplinam christianam uiuentes merito dici possint et mendaces et tenebrosi et mortui et antichristi, numquid tamen propterea non baptizant, quia nihil potest esse commune mendacio et ueritati, tenebris et luci, morti et inmortalitati, antichristo et Christo?