De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Quia ergo Iohannis baptismus non erat idem qui baptismus Christi, satis arbitror esse declaratum. et propterea nihil ex illo documenti adferri potest, cur propterea post haereticos baptizandum sit, quia baptizatum est post Iohannem, cum Iohannes haereticus non fuerit et potuerit habere baptismum quamuis a Christo concessum non tamen Christi proprium, cum Christi [*]( 1 I Cor. 9, 15 2 Rom. 11, 13 3 Eph. 3, 4 II Tim. 2, 8 11 cf. Gal. 5, 19-21 18 cf. Cypr. de zelo et liuore cap. 1-4 20 cf. Cypr. ep. 73, 14 21 cf. lib. IIIl 7, 10 ) [*]( 1 scriptum Lml ab om. Vml 5 eorum] autem pml dixit eorum v dixit om. L 6 ministrat Jml 8 alt. et] in v 9 maius JLMNpq minus uel Nç 11 sunt] sint Lml 12 luxoriae MmJp.ç benefitia Nml inimitiae Nml 14 eomesationes Jm2\\t.ml commessationes LM conmissationes N commissationes (pr. m m2) q 17 inuidios Lml 19 libore Kmlpq 24 documenti ex illov 26 quamuis-278, 1 baptismum om. ç 27 cum] sedJ )

278
habuerit caritatem, et possit haereticus habere baptismum Christi et peruersitatem diaboli, sicut intus alius potest habere baptismum Christi et inuidiam diaboli.

\'At enim multo magis post haereticum baptizandum est, quia Iohannes haereticus non erat et tamen post eum baptizatum est\'. \'sic\', dicit aliquis, \'multo magis post ebriosum baptizandum est, quia Iohannes sobrius erat et tamen post eum baptizatum est\', et quid ei respondeamus non habebimus nisi baptizatis a Iohanne baptismum Christi non habentibus esse traditum, in quibus autem est baptismus Christi, quibuslibet peruersitatibus eorum nullo modo fieri, ut non sit in eis baptismus Christi.

Non itaque idcirco haereticus ius baptismi optinere potuit quia prior baptizauit, sed quia non suo baptismo baptizauit, et si ius baptizandi non habuit, tamen Christi est quod dedit et ille Christi est quod accepit. multa enim contra ius dantur nec tamen ideo uel nulla uel non data dicuntur. neque enim et ille, qui saeculo uerbis solis et non factis renuntiat, iure accipit baptismum et tamen accipit. nam tales in ecclesia et Cyprianus suis temporibus fuisse commemorat et nos experimur et gemimus.

Mirum est autem, quomodo dicatur separari a se et diuidi omnino non posse baptismum et ecclesiam. si enim baptisma in baptizato inseparabiliter manet, quomodo baptizatus separari ab ecclesia potest et baptisma non potest? in baptizato autem inseparabiliter baptisma permanere manifestum est, quia, in quemlibet profundum malorum et in quamlibet horribilem uoraginem peccatorum inruat baptizatus usque ad apostaticam [*](13 cf. Cypr. ep. 73, 25 18 cf. Cypr. ep. 11, 1 22 cf. Cypr. ep. 73, 25 ) [*]( 2 post L 3 et om. L 4 at] ait Nml ad V 8 respondeamus ei v 11 eorum peruersitatibus v 13 obtinere β non potuit Jml 14 qui prior Nml baptismo om. L 16 quod] qui JMv iunge: et quod ille accepit Christi est 18 illi N 19 alt. accepit Vp.ç nam] Nec L 22 autem est v 25 baptismus v 27 quemlibet] quodlibet v 28 apostolicam (sic) J )

279
ruinam, non caret baptismo et ideo per paenitentiam redeunti non redditur, quia eo non potuisse carere iudicatur. baptizatum autem posse separari ab ecclesia quis dubitauerit? inde quippe omnes haereses exierunt quae uocabulo christiano decipiunt.

Quamobrem quia manifestum est in baptizato esse baptismum, cum baptizatus de ecclesia separatur, baptismus qui in illo est cum illo utique separatur. et ideo non omnes qui tenent baptismum tenent et ecclesiam, sicut non omnes qui tenent ecclesiam tenent et uitam aeternam. aut si ecclesiam tenere non dicimus nisi eos, qui diuina mandata custodiunt, multos iam esse concedimus baptismum tenentes et ecclesiam non tenentes.

Quamobrem non praeoccupat haereticus baptismum, cum eum ab ecclesia sumpserit, nec potuit amittere cum recederet, quem iam non habere ecclesiam dicimus et tamen baptismum habere concedimus. nec primatum quisque sibi derogat et haeretico tribuit, quia eum dicit secum abstulisse quod non legitime daret sed tamen legitimum daret, nec iam legitime haberet sed legitimum haberet. primatus autem non est nisi in sancta conuersatione et uita bona, quo pertinent omnes, ex quibus tamquam membris constat illa sponsa non habens maculam neque rugam et illa columba inter multorum coruorum inprobitatem gemens; nisi forte, cum Esau propter lenticulae concupiscentiam primatum perdiderit, tenere primatum arbitrandi sunt fraudatores raptores faeneratores inuidi ebriosi et ceteri huiusmodi, quales in ecclesia sui temporis etiam per litteras Cyprianus ingemuit. quapropter aut quod est tenere ecclesiam non hoc est, in diuinis tenere primatum, aut si omnis qui tenet ecclesiam etiam primatum tenet, omnes [*]( 13 cf. Cypr. ep. 73, 25 21- cf. Eph. 5, 27 22 cf. Cant. 6, 8 23 cf. Gen. 25, 29-34 ) [*]( 6 de] ab Vv 8 et om. JmlNw 11 multos-concedimus om. J et om. N 13 praeoccupauit Mm2 14 sumserit JKp. recederit L 16 habere baptismum v quisquam Vv 24 perdiderit om. J, perderet suppl. m2 25 feneratores KN$v foeneratores L )

280
illi iniqui ecclesiam non tenent, qui tamen intus uidentur et baptismum dare et habere a nullo nostrum negantur. nam eos primatum in diuinis habere quis dicat, nisi qui nihil diuinum sapit?