De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

\'At enim multo magis post haereticum baptizandum est, quia Iohannes haereticus non erat et tamen post eum baptizatum est\'. \'sic\', dicit aliquis, \'multo magis post ebriosum baptizandum est, quia Iohannes sobrius erat et tamen post eum baptizatum est\', et quid ei respondeamus non habebimus nisi baptizatis a Iohanne baptismum Christi non habentibus esse traditum, in quibus autem est baptismus Christi, quibuslibet peruersitatibus eorum nullo modo fieri, ut non sit in eis baptismus Christi.

Non itaque idcirco haereticus ius baptismi optinere potuit quia prior baptizauit, sed quia non suo baptismo baptizauit, et si ius baptizandi non habuit, tamen Christi est quod dedit et ille Christi est quod accepit. multa enim contra ius dantur nec tamen ideo uel nulla uel non data dicuntur. neque enim et ille, qui saeculo uerbis solis et non factis renuntiat, iure accipit baptismum et tamen accipit. nam tales in ecclesia et Cyprianus suis temporibus fuisse commemorat et nos experimur et gemimus.

Mirum est autem, quomodo dicatur separari a se et diuidi omnino non posse baptismum et ecclesiam. si enim baptisma in baptizato inseparabiliter manet, quomodo baptizatus separari ab ecclesia potest et baptisma non potest? in baptizato autem inseparabiliter baptisma permanere manifestum est, quia, in quemlibet profundum malorum et in quamlibet horribilem uoraginem peccatorum inruat baptizatus usque ad apostaticam [*](13 cf. Cypr. ep. 73, 25 18 cf. Cypr. ep. 11, 1 22 cf. Cypr. ep. 73, 25 ) [*]( 2 post L 3 et om. L 4 at] ait Nml ad V 8 respondeamus ei v 11 eorum peruersitatibus v 13 obtinere β non potuit Jml 14 qui prior Nml baptismo om. L 16 quod] qui JMv iunge: et quod ille accepit Christi est 18 illi N 19 alt. accepit Vp.ç nam] Nec L 22 autem est v 25 baptismus v 27 quemlibet] quodlibet v 28 apostolicam (sic) J )

279
ruinam, non caret baptismo et ideo per paenitentiam redeunti non redditur, quia eo non potuisse carere iudicatur. baptizatum autem posse separari ab ecclesia quis dubitauerit? inde quippe omnes haereses exierunt quae uocabulo christiano decipiunt.

Quamobrem quia manifestum est in baptizato esse baptismum, cum baptizatus de ecclesia separatur, baptismus qui in illo est cum illo utique separatur. et ideo non omnes qui tenent baptismum tenent et ecclesiam, sicut non omnes qui tenent ecclesiam tenent et uitam aeternam. aut si ecclesiam tenere non dicimus nisi eos, qui diuina mandata custodiunt, multos iam esse concedimus baptismum tenentes et ecclesiam non tenentes.