De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Poterat enim, si uoluisset, dominus Iesus baptismi sui potestatem dare alicui uel aliquibus praecipuis seruis suis quos iam fecisset amicos suos, qualibus ait: iam non uos dicam seruos sed amicos, ut, quemadmodum per uirgam florentem demonstratus est Aaron sacerdos, ita in eius ecclesia, ubi plura et maiora miracula facta sunt, per aliquod signum demonstrarentur excellentioris sanctitatis ministri et dispensatores mysteriorum, qui soli baptizare deberent. sed si hoc fieret, quamuis eis a domino adtributus tamen ipsorum iam baptismus diceretur, sicut baptismus Iohannis fuit. ideo Paulus gratias agit deo, quod neminem ipsorum baptizauerat, qui tamquam obliti in cuius nomine baptizati essent per hominum se nomina diuidebant. cum enim tantum ualet baptismus per [*]( 8. 10. 14 Ioh. 1, 33 13 cf. Ioh. 3, 29 18 Ioh. 15, 15 20 cf. Num. 17, 8 26 cf. I Cor. 1, 14 27 cf. I Cor. 1, 13 ) [*]( 2 baptizari J alt. non om. N 3 fuerant v 4 putauit JKm2L$ 5 qui$pr. 11 iteratur Lml baptizatus L 13 eo om. pv 16 soluisset Vml 18 qualibus-amicos om. L 19 quemammodum Mf\'- 20 ecclesiam Vmlp.mlç 21 miracula maiora M 23 ministeriorum L baptizari N 24 eis 8. I. K atributus L baptismus iam v 26 egit L 28 ualent Lml ) [*]( 18* )

276
hominem contemptibilem quantum per apostolum datus, ita nec illius nec illius, sed Christi esse cognoscitur; quod in ipso domino Iohannes per illam columbae speciem se didicisse testatur. nam secundum quid aliud dixerit: et ego nesciebam eum, non plane uideo. si enim eum omnino nesciret, non uenienti ad baptismum suum diceret: ego a te debeo baptizari. quid est ergo quod ait: quoniam uidi spiritum uelut columbam descendentem de caelo, et mansit super eum. et ego nesciebam eum, sed qui me misit baptizare in aqua, ipse mihi dixit: super quem uideris spiritum descendentem de caelo et manentem super eum, ipse est qui baptizat in spiritu sancto? columba utique super baptizatum descenderat. adhuc autem uenienti ut baptizaretur dixerat: ego a te debeo baptizari. iam ergo sciebat eum. quid sibi itaque uult: ego nesciebam eum, sed qui me misit baptizare in aqua, ipsemihidixit:super quem uideris spiritum descendentem de caelo et manentem super eumipse est qui baptizatin spirtu sancto, cum hoc posteaquam baptizatus est factum sit, nisi quia secundum aliquid eum sciebat, secundum aliquid adhuc nesciebat? sciebat uidelicet sponsum filium dei de cuius plenitudine omnes acciperent, sed quia sic ex eius plenitudine ipse acceperat baptizandi potestatem, ut Iohannis baptismus diceretur, nesciebat, utrum sic esset daturus et ceteris an uero proprium baptismum sic habiturus, ut, per quemlibet daretur siue excellentioris gratiae ministrum siue inferioris siue per centeni fructus hominem siue sexageni siue triceni siue per frumentum siue per paleam, non nisi illius unius esse cognosceretur; et hoc per spiritum didicit uelut columbam descendentem et manentem super eum. [*]( 4 Ioh. 1, 33 6. 14 Matth. 3, 14 7 Ioh. 1, 32-33 15 loh. 1, 33 21 cf. Ioh. 1, 16 ) [*]( 1 contemtibilem K.Vml\\k$ita] add. ut (s. Z,), L 2 esse cognosoitur sed Christi v 3 se] si Lml dedisse J 5 eum om. JL 7 ergo est v quod s. l. K 13 itaque L 16 misit me L 22 sic post ipse habet v 26 centem Nml fructum N 27 sexagenus Nml treceni ppr. frumentum] fractum Nml 28 unicus L spiritum] christum J )
277

Itaque inuenimus dictum ab apostolis et gloriam meam, quamuis utique in domino, et ministerium meum et prudentiam meam et euangelium meum, quamuis utique a domino inpertitum adque donatum, (baptismus) autem (meus) nemo eorum dixit omnino. neque enim omnium aequalis est gloria nec ministrant omnes aequaliter nec aequali prudentia \' sunt omnes praediti et in euangelizando alius alio melius operatur et ideo dici potest alius alio doctior et ipsa doctrina salutari: alius autem alio magis minusue baptizatus dici non potest, siue ab inferiore siue a maiore baptizetur. proinde cum manifesta sint opera carnis, quae sunt fornicationes, inmunditiae, luxuriae, idolorum seruitus, ueneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, inuidiae, ebrietates, comisationes et his similia, si mirabiliter dicitur: \'post Iohannem baptizati sunt homines et post haereticos non baptizantur,> cur non mirabiliter dicitur: \'post Iohannem baptizati sunt homines et post inuidos non baptizantur,\' cum ex parte diaboli esse inuidos ipse Cyprianus in epistula de zelo et liuore testetur et in ecclesia Christi fuisse inuidos Christi adnuntiatores ipsis apostolicis temporibus ipse Cyprianus ex apostolo Paulo, sicut iam docuimus, manifestet?

Quia ergo Iohannis baptismus non erat idem qui baptismus Christi, satis arbitror esse declaratum. et propterea nihil ex illo documenti adferri potest, cur propterea post haereticos baptizandum sit, quia baptizatum est post Iohannem, cum Iohannes haereticus non fuerit et potuerit habere baptismum quamuis a Christo concessum non tamen Christi proprium, cum Christi [*]( 1 I Cor. 9, 15 2 Rom. 11, 13 3 Eph. 3, 4 II Tim. 2, 8 11 cf. Gal. 5, 19-21 18 cf. Cypr. de zelo et liuore cap. 1-4 20 cf. Cypr. ep. 73, 14 21 cf. lib. IIIl 7, 10 ) [*]( 1 scriptum Lml ab om. Vml 5 eorum] autem pml dixit eorum v dixit om. L 6 ministrat Jml 8 alt. et] in v 9 maius JLMNpq minus uel Nç 11 sunt] sint Lml 12 luxoriae MmJp.ç benefitia Nml inimitiae Nml 14 eomesationes Jm2\\t.ml commessationes LM conmissationes N commissationes (pr. m m2) q 17 inuidios Lml 19 libore Kmlpq 24 documenti ex illov 26 quamuis-278, 1 baptismum om. ç 27 cum] sedJ )

278
habuerit caritatem, et possit haereticus habere baptismum Christi et peruersitatem diaboli, sicut intus alius potest habere baptismum Christi et inuidiam diaboli.