Non ergo inuenimus ab apostolis aliquem, cum aput haereticos baptizatus esset, in eodem baptismo admissum esse et communicasse. sed neque hoc inuenimus, ab haereticis aliquem uenientem, qui aput illos fuerit baptizatus, ab apostolis denuo baptizatum. sed illa consuetudo, quam etiam tunc homines sursum uersus respicientes non uidebant a posterioribus institutam, recte ab apostolis tradita creditur, et talia multa sunt, quae longum est repetere. quapropter si non nihil dicebant, quibus id quod ei uisum est uolens persuadere Cyprianus ait: nec quisquam dicat: \'quod accepimus ab apostolis hoc sequimur\', quanto robustius nunc dicimus: \'quod ecclesiae consuetudo semper tenuit et quod haec disputatio dissuadere non potuit et quod plenarium concilium confirmauit, hoc sequimur\'! huc accedit, quia bene perspectis ex utroque latere disputationis rationibus et scripturarum testimoniis potest etiam dici: \'quod ueritas declarauit, hoc sequimur.\'
Nam reuera illud, quod quidam Cypriani disputationibus opponebant, quod ait apostolus: uerumtamen omni modo siue per occasionem siue per ueritatem Christus adnuntietur, recte Cyprianus refellit ostendens ad causam haereticorum non pertinere, quoniam de his dicebat apostolus, qui cum maliuola inuidia sua quaerentes interius uersabantur. Christum quidem adnuntiabant, sicut se habet ueritas qua Christo credimus, sed non eo animo quo a bonis euangelistis illius columbae filiis adnuntiabatur. neque enim de haereticis, inquit, aut de eorum baptismo [*]( 2 cf. Gal. 2, 14 12 Cypr. ep. 73, 13 21 Phil. 1, 18 28 Cypr. ep. 73, 14 ) [*]( 2 petrus apostolus L 4 esset et in Nml esse et] esset Kml 9 creditor Nml talia JKVm2v alia cet. 12 nec] ne KVv 13 sequitur L 14 et om. p pr. v 16 huc] hoc Nml quia] quod Vv 17 utraque Nml et s. l. L testimoniis scripturarum L 18 potes $pr. 20 quidem LV 21 apostolus ait v 22 occa.sionem N 25 maleuola Vv 29 inquid Nmlg )
233
loquebatur in epistula sua Paulus, ut aliquid quod ad hanc rem pertineat posuisse ostendatur. loquebatur de fratribus siue inordinate et contra ecclesiasticam disciplinam ambulantibus siue euangelicam ueritatem de dei timore seruantibus. et quosdam ex eis posuit uerbum dei constanter adque intrepide locutos, quosdam uero in inuidia et dissensione uersatos, quosdam seruasse circa se beniuolam caritatem, alios uero habuisse maliuolam dissensionem, se tamen patienter omnia sustinere, dummodo siue in ueritate siue per occasionem nomen Christi quod Paulus praedicabat ad plurimorum notitiam perueniret et noua adhuc ac rudis sermonis seminatio loquentium praedicatione crebresceret. porro aliud est eos qui intus in ecclesia sunt in nomine Christi loqui, aliud eos qui foris sunt et contra ecclesiam faciunt in nomine Christi baptizare. haec uerba Cypriani ammonere nos uidentur, ut distinguamus inter eos qui foris mali sunt et eos qui intus mali sunt. et illos de quibus dicit apostolus, quod euangelium non caste, sed per inuidiam adnuntiarent, intus fuisse dicit et uerum dicit. hoc tamen puto me non temere dicere: si foris nemo potest aliquid habere quod Christi est, nec intus quisquam potest aliquid habere quod diaboli est. si enim hortus ille clausus potuit habere spinas diaboli, cur non et extra hortum potuit manare fons Christi? si autem
[*]( 21 cf. Phil. 1, 17. 15 25 cf. Cant. 4, 12 ) [*]( 1 loquebantur L 2 potuisse p pr. uerum (s. I.) loquebantur (n del.) N 3 ecclesiae M 6 domini Cypr, 7 in om. Km] 9 ali- . quos Cypr. maleuolam Vv 10 se] sed JKm2LNVml sed tamen omnia se patienter v 15 crebesceret LVml creberesceret Vm2q 16 pr. in om. Vml alt. in om. JLNmlp de nomine Cypr. aliud est eos Cypr. 18 baptizare Mv Cypr. baptizari cet. et Cypr. codd. CLN admonere LMNm2v 19 ut s. 1. N qui-eos om. J mali- foris v 20 sint Vg alt. et] ut p 21 set Jm2 et cet. v, cf. p. 25, 7 22 utrumque dicit] dicat Mm2 23 habere aliquid Mp.<; 26 et s. 1, L manere LmlNmlVjj.? ) 234
non potuit, unde in his qui intus erant etiam ipsius apostoli Pauli temporibus tantum malum inuidiae et maliuolae dissensionis? haec enim uerba Cypriani sunt. an forte inuidia et maliuola dissensio paruum malum est? quomodo ergo isti erant in unitate qui non erant in pace? uox enim non mea. nec cuiusquam hominis, sed ipsius domini, nec per homines, sed per angelos sonuit Christo nato: gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae uoluntatis. quod utique nato in terris Christo non sonaret ore angelico, nisi deus hoc uellet intellegi, eos esse in unitate corporis Christi qui sunt in pace Christi, eos autem esse in pace Christi qui sunt bonae uoluntatis. porro sicut in beniuolentia bona uoluntas, sic in maliuolentia mala uoluntas est..
Iam uero ipsa inuidia, quae non potest esse nisi maliuola, quantum malum est! non- quaeramus alios testes. sufficit nobis ipse Cyprianus, per quem tam multa de zelo et liuore dominus ueracissima intonuit et salubria praecepit. legamus ergo epistulam Cypriani de zelo et liuore et uideamus quantum malum sit inuidere melioribus, cuius mali originem ab ipso diabolo extitisse memoriter docet. zelare, inquit, quod bonum uideas et inuidere melioribus leue aput quosdam et modicum crimen uidetur, fratres dilectissimi. deinde paulo post, cum eius mali caput adque originem quaereret: hinc diabolus, inquit, inter initia statim mundi et periit primus et perdidit. et paulo post: quale malum est, inquit, fratres dilectissimi, quo angelus cecidit, quo circumueniri et subuerti [*]( .. 7 Luc. 2, 14 20 Cypr. de zelo et liuore c. 1 24. 26 ibid. c. 4 ) [*]( . l in om. L,\' pauli apostoli L 2 discensionis Lml 3 inuidiae Mpmlq inuida (om.. et) Vml 4 discensio Ltml 5 quia$pr. 6 nec cuiusquam] aut alicuius (iv 7 nato Christo v 9 sonarent L 10 nisi.. p. corpus L 12 beneuolentia ppr. v 15 alios om. L 16 quam Nml 17 libore V,J. 18 libore Yp.ç 20 memorabiliter v iuquid Vmlz 22 ff dd Jfji? 23 delectissimi Nml postpaul-o J 24 inquid q 25 perit Cypr. 26 post om. L inquid Ve; ff Me; dd Mp.e; 27 in quo Ktnl)
235
alta illa et praeclara sublimitas potuit, quo deoeptus est ipse qui decepit. exinde inuidia grassatur in terris, dum liuore periturus magistro perditionis obsequitur, dum diabolum qui zelat imitatur, sicut scriptum est, inuidia autem diaboli mors intrauit in orbem terrarum. imitantur ergo \'illum qui sunt ex parte eius\'. haec uerba Cypriani in epistula populis nota quam uera quam fortia recognoscimus. uere decuit Cyprianum de zelo et liuore et arguere grauiter et monere, a quo tam mortifero malo cor eius penitus alienum tanta caritatis abundantia conprobauit. qua uigilantissime custodita cum collegis suis non maliuole de baptismo diuersa sentientibus nec ipse maliuola contentione, sed humana temptatione aliter sapiens, quod illi deus in caritate perseueranti cum uellet postea reuelaret, in communionis unitate permansit aperte dicens: neminem iudicantes nec a iure communionis aliquem si diuersum senserit amouentes. neque enim quisquam nostrum episcopum se episcoporum constituit aut tyrannico terrore ad obsequendi necessitatem collegas suos adigit. et in fine huius epistulae: haec tibi breuibus, inquit, pro nostra mediocritate rescripsimus, frater carissime, nemini praescribentes aut praeiudicantes quominus unusquisque episcoporum quod putat faciat, habens arbitrii sui liberam potestatem. nos, quantum in nobis est, propter haereticos cum collegis et coepiscopis nostris non contendimus,
[*](5 Sap. 2, 24—25 14 cf. Phil. 3, 15 16 Cypr. sentent. episc. praef. 20 Cypr. ep. 73, 26. ) [*]( 1 quod Lq 3 magistrum Nm2 .4 subsequitur N 5 autem om. KVv 6 introiuit Cypr. 8 fortia sint v 9 docuit Nmlsnt2 10 mouere J alienatum MVp. 11 comprobauit K conprobabit Nm.l {}uia Minlp. custodit N 13 maliuolea Nml 16 neque KVo aut Cypr. 17 ammouėntes L 19 ab Nml suas N 20 breuiter Kv inquid Kml 22 nemine jaml praedicantes L 23 unus- om. Nml 24 liberam] libertatem L. ) 236
cum quibus diuinam concordiam et dominicam pacem tenemus\', maxime cum et apostolus dicat: \'si quis autem putauerit contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus neque ecclesia dei.\' seruatur a nobis patienter et leniter caritas animi, collegii honor, uinculum fidei, concordia sacerdotii. propter hoc etiam libellum nunc de bono patientiae quantum ualuit nostra mediocritas permittente domino et inspirante conscripsimus, quem ad te pro mutua dilectione transmisimus.
Hac ille caritatis patientia tolerauit non solum in obscura quaestione bonos collegas non maliuole aliud sentientes, sicut et ipse toleratus est, donec processu temporis saluberrima consuetudo, quando deus uoluit, etiam declarata ueritate plenario concilio firmaretur, sed etiam malos manifestos sibique notissimos, qui non obscuritate quaestionis aliter sapiebant, sed perditae uitae moribus contra quam praedicabant faciebant, sicut de illis apostolus dicit: qui praedicas non furandum furaris. de talibus enim et iste sui temporis episcopis collegis suis et secum in communione manentibus in epistula sua dicit: esurientibus in ecclesia fratribus habere argentum largiter uelle, fundos insidiosis fraudibus rapere, usuris multiplicantibus faenus augere. hic enim nulla est quaestionis obscuritas. aperte scriptura clamat: neque auari neque rapaces regnum dei possidebunt et: qui pecuniam suam non dedit in usuram et: omnis fornicator et [*]( 3 I Cor. 11, 16 19 Rom. 2, 21 22 Cypr. de lapsis c. 6 26 I Cor. 6, 10 27 Ps. 14, 5 28 Eph. 5, 5 ) [*]( 5 lentiter Mmlpmlq 6 honor om. J 7 nunc] hunc Mm2 8 bona. Jml 9 et inspirante domino v 10 ad te] ante J promisimus Kml 13 in] non L aliut ç 14 praecessu Fp. 15 quando (n s. I.) K 17 obsecuritate Mmlp.c; 19 faciebant om. jipr. dicit de illis apostolus v 21 suis collegis v 25 foenus Nm2 fenus Mv 28 non om. KL. del. Nm2 in] ad S aut immundus aut ç )
237
inmundus et auarus, quod est idolorum seruitus, non habet hereditatem in regno Christi et dei. tales ergo auaros ille, ut non solum sua cupide thensaurizarent, sed et aliena fraudulenter eriperent, tales idololatas, sicut et ipse intellegit adque conuincit, non utique argueret, nisi nosset; neque enim aduersus coepiscopos suos falsum testimonium diceret. et tamen eos propter Christum, qui pro infirmis mortuus est, ne ante tempus eradicatis zizaniis simul eradicaretur et triticum, paternae et maternae caritatis uisceribus tolerauit, imitatus utique apostolum Paulum, qui maliuolos et inuidos sibi eadem circa ecclesiam caritate sustinuit.
Sed tamen quia inuidia diaboli mors intrauit in orbem terrarum et imitantur illum qui sunt ex parte ipsius, non per illud quod a deo creati sunt, sed per illud quod a se ipsis peruersi sunt, sicut commemorat ipse Cyprianus, quia et diabolus antequam esset diabolus angelus fuit et bonus fuit, unde. sunt in unitate Christi qui sunt ex parte diaboli? procul dubio, sicut ipse dominus ait, inimicus homo hoc fecit, qui superseminauit zizania. sicut ergo et intus quod diaboli est arguendum est, sic et foris quod Christi est agnoscendum est. an extra unitatem ecclesiae non habet sua Christus et in unitate ecclesiae habet sua diabolus? hoc fortasse de hominibus dici potest, ut sic extra ecclesiae communionem non habeat deus aliquem suorum. sicut inter angelos sanctos non habet diabolus aliquem suorum, ecclesiae uero huic quae adhuc carnis mortalitatem portat, quamdiu peregrinatur a domino, licuerit diabolo miscere [*]( 7 cf. I Cor. 9, 22 8 cf. Matth. 13, 29 10 cf. Phil. 1, 15-18 12 cf. Sap. 2, 24--25 18 Mattb. 13, 28. 25 19 uerba sicut ergo- p. 238, 20 inprobnndum = Eug. cap. 210 27 cf. II Cor. 5, 6 ) [*]( 3 non ut β cupiditate Mml thesaurizarent LMNV 4 idolatras Lpq 8 eradicetur .lLMmlNmlp.ç 9 tritticum JK 10 Paulum apostolum Kv maleuolos Kv 12 inuidia] inmundi L 13 ipsius] illius fto 16 antequam esset diabolus om. J 22 in om. Ntnl 24 communionem ecclesiae v non habeat-sanctos om. Lml 25 habuit Lml )
238
zizania, hoc est malos homines, et permissus sit propter ipsius ecclesiae peregrinationem, ut requies illius patriae qua sancti angeli perfruuntur desideraretur ardentius; de sacramentis autem hoc dici non potest. sicut enim ea possunt habere adque tractare non ad salutem, sed ad perniciem suam in qua igni destinata sunt interiora zizania, sic et exteriora zizania, quae ab interioribus recedentibus acceperunt, quia recedentia non amiserunt. quod sine dubio manifestatur cum redeuntibus non restituitur, quando forte aliqui ex eis ipsis qui recesserant reuertuntur. nec quisquam dixerit: quid enim frumenti habent zizania? si enim hoc ita est, et intus et foris ad hoc dumtaxat par condicio est. neque enim in zizaniis exterioribus non inueniuntur grana frumenti et in interioribus inueniuntur. de sacramento autem cum quaeritur, non utrum habeant aliquid frumenti zizania quaeritur, sed utrum habeant aliquid caeli. et exterioribus enim et interioribus zizaniis cum ipso tritico est pluuia communis, quae caelestis et dulcis est ipsa, etiamsi ex ea zizania steriliter crescunt. sic et euangelicum Christi sacramentum diuinum et suaue est neque propter eorum sterilitatem quos etiam foris conpluit inprobandum.
Dixerit aliquis interiora zizania facilius in frumentum conuerti. concedo ita esse, sed quid hoc pertinet ad baptismum iterandum? numquid, si forte aliquis ab haereticis conuersus conuersionis suae tempore ac facilitate praeuenerit eum, qui tardius intus a malitia corrigitur et mutatur, ei non est iterandum baptisma, et illi qui praeuentus est ab eo qui ex haereticis uenit, quia tardius correctus est, iterandum est? nihil ergo ad rem pertinet de qua nunc quaestio est, quis serius se tardiusue conuertat a propria peruersitate ad [*]( 3 desideretur Mm2 6 interiore Mmlp.ç 7 ammiserunt Lml 8 recedentibus J 9 aliquis KLMmlN\\ui Eug. qui om. Lml reuertentur Jml reuertitur jxm2 10 ne Mpq habet JLMmlNVm2\\i.zEugom. Vml 11 conditio NRv 13 grana] gratia L 14 cum] non Lml 16 trittico JK 17 etiam sicut J 19 sterelitatem FJJU; 20 compluit KLN 25 a om. Nml 28 de qua in ras. L quis] qui JLMm2N(; quae MmlVp. 29 se om. L dardiusue J )
239
rectitudinem fidei uel spei uel caritatis. etsi enim interiores mali facilius possunt boni fieri, aliquando tamen et de numero exteriorum quidam quosdam interiores conuersione praeueniunt et illis in sterilitate manentibus unitati reconciliati fructum adferunt cum tolerantia siue tricenum siue sexagenum siue centenum. aut si zizania ea sola dicenda sunt quae usque in finem in maligno errore perdurant, et foris multa frumenta sunt et intus multa zizania.
At enim peiores sunt exteriores quam interiores mali. magna quidem quaestio est, utrum peior fuerit Nicolaus iam exterior quam Simon adhuc interior, quia ille haereticus, iste magus. quodsi ipsa diuisio, quia uiolatae caritatis certissimum indicium est, grauius habetur malum, concedo ita esse. sed multi amissa caritate propterea non exeunt foras, quia saecularibus emolumentis tenentur et sua quaerentes, non quae Iesu Christi, non a Christi unitate, sed a suis commodis nolunt recedere. unde dictum est in laude caritatis: non quaerit quae sua sunt.
Nunc ergo quaeritur quomodo poterunt homines ex parte diaboli pertinere ad ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi, de qua etiam dictum est: una est columba mea. quodsi non possunt, manifestum est eam inter alienos gemere et intrinsecus insidiantes et extrinsecus oblatrantes. tales tamen etiam intus et accipiunt baptismum et habent et tradunt sanctum per se ipsum nec ulla ex parte illorum malignitate uiolatur, in qua in finem [*]( 5 cf. Matth. 13, 23. Luc. 8, 15 10 cf. Apoc. 2, 6 11 cf. Act. 8, 9-24 15 cf. Phil. 2, 21 17 I Cor. 13, 5 20 cf. Eph. 5, 27 22 Cant. 6, 8. ) [*]( 2 ficilius Jml 3 quidem L conuersatione LVml 4 sterelitate Vp., unitate Nml 5 trigenum Nm2 6 si om. p zizaniae (zizania M) sola p 7 in] im Nml 10 iam] aut J exterior iam v * 11 Simon] bi non L 12 certissimum s. l. K 13 iudicium p.ç 15 emulumentis L 16 uolunt L 19 poterunt Kml poterant cet. p 23 insidiantes et extrinsecus s. l. K 26 alt. in s. l. K fine Vmlp.,)
240
usque perdurant. quocirca idem nos beatus Cyprianus docet per se ipsum esse considerandum baptismum uerbis euangelicis, sicut accepit ecclesia, consecratum, non adiuncta neque permixta ulla peruersitate adque malitia siue accipientium siue tradentium, quandoquidem ipse utrumque nos ammonet, et intus fuisse quosdam non seruantes beniuolam caritatem, sed in inuidia et maliuola dissensione uersatos, de quibus Paulus apostolus locutus est, et ex parte diaboli esse inuidos, sicut in epistula quam de zelo et liuore scripsit apertissima uoce testatur. quamobrem cum manifestum sit fieri posse, ut in eis qui sunt ex parte diaboli sanctum tamen sit sacramentum Christi non ad salutem, sed ad iudicium eorum, non solum si post acceptum baptismum peruertantur, sed etiam si tales accipiant, sicut idem Cyprianus ostendit, saeculo uerbis solis et non factis renuntiantes, nec ideo, si correcti postea fuerint, illud quod peruersi acceperant iterandum est, quantum arbitror, iam claret et liquet in ista quaestione de baptismo non esse cogitandum quis det sed quid det, aut quis accipiat sed quid accipiat, aut quis habeat sed quid habeat. si enim homines ex parte diaboli et ideo nequaquam ad columbam unicam pertinentes possunt tamen et accipere et habere et dare baptismi sanctitatem nullo modo sua peruersitate uiolatam, sicut ex ipsius Cypriani litteris ammonemur, ut quid tribuimus haereticis aliena? ut quid dicimus eorum esse quod Christi est, ac non potius in eis et imperatoris nostri signa cognoscimus et desertorum facta emendamus? quapropter aliud est quidem, sicut dicit sanctus Cyprianus, eos qui intus in ecclesia sunt in nomine Christi loqui,
[*](14 Cypr. ep. 11, 1 27 Cypr. ep. 73, 14 ) [*]( 1 nos idem v 2 considerandum esse v 5 utrumque nos ipse v admonet MNm2 6 beneuolam Kmlv 7 in om. Pp)*. inuidiam L 8 sicut] et add. Kml 9 libore Vp.ç 14 accipiunt v 16 fierint Nml persi Jml acciperant Nml 19 pr. quid] qui Kml 21 pr. et om. w 23 admonemur KMNm2 admouemur L 25 signato Kml 28 all. in] de Cypr. ) 241
aliud eos quiforissunt et contra ecclesiam faciunt in nomine Christi baptizare. sed et multi qui intus sunt . contra ecclesiam faciunt male uiuendo et in suam uitam infirmas animas traducendo, et nonnulli qui foris sunt in Christi nomine loquuntur nec operari quae Christi sunt sed foris esse prohibentur, quando eos ut sanentur uel corripimus uel arguimus uel hortamur. nam et ille foris erat qui cum discipulis non sequebatur et in nomine Christi expellebat daemonia, quod dominus ne prohiberetur ammonuit, quamuis utique in quo saucius erat curandus esset illis uerbis domini ubi ait:quinon est mecum aduersus me est, et qui mecum non colligit spargit. et foris ergo fiunt aliqua in nomine Christi non contra ecclesiam et intus ex parte diaboli contra ecclesiam.