De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Quid quod etiam mirum est, quod accidere posse inuenit qui diligenter aduertit, quosdam salua caritate docere aliquid inutile, sicut Petrus gentes iudaizare cogebat, sicut ipse Cyprianus haereticos denuo baptizari — unde talibus bonis membris in caritate radicatis et in aliquo non recte ingredientibus dicit apostolus: si quid aliter sapitis, id quoque deus uobis reuelabit —, et quosdam rursus sine caritate docere aliquid salubre, de qualibus dominus ait: cathedram Moysi sedent. quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite. dicunt enim et non faciunt. unde et apostolus de illis inuidis et maliuolis, christianam tamen salutem adnuntiantibus: siue occasione, inquit, siue ueritate Christus adnuntietur. quapropter et intus et foris peruersitas hominum corrigenda est, diuina [*]( 8 cf. Luc. 9, 49-50 10 Matth. 12, 30 16 cf. Gal. 2, 14 19 Phil. 3, 15 22 Matth. 23, 2-3 25 Phil. 1, 18 2 baptizare Mv Cypr. baptizari cet., cf, p. 233, 18 molti Jml 4 in om. JLNmlfy 5 locantur V 6 corripiamus pFf. 7 sequebatur Christum NVv 9 ammonunt Nml admonuit MNm2 10 illius L 11 aduersum (iv 14 etiam om. L 16 cogebat iudaizare Kmlv 20 nobis deus v reuelauit j) 21 qualibus] libus Jml ait] dicit v 22 cathedra p 23 nolite facere v 24 maleuolis Kv 25 occassione Nml 26 inquid q ) [*]( LI. August. c. Don. I. ) [*]( 16 )

242
uero sacramenta et eloquia non hominibus tribuenda. non itaque patrocinatur haereticis, qui non eis tribuit quod etsi aput eos, non tamen ipsorum esse cognoscit. non nos concedimus haeretico baptismum, sed illius baptismum, de quo dictum est: hic est qui baptizat, ubicumque inuenerimus agnoscimus. perfidus autem et blasphemus si in perfidia et blasphemia permanserit, nec extra ecclesiam nec intra ecclesiam remissionem accipit peccatorum, aut si propter uim sacramenti ad punctum temporis accipit, et foris et intus eadem uis operatur, sicut uis nominis Christi expulsionem daemoniorum etiam foris operabatur.

At enim inuenimus apostolos in omnibus epistulis suis execrari et detestari haereticorum sacrilegam prauitatem, ita ut dicant sermonem eorum sicut cancer serpere. quid enim? et illos, qui dicebant: manducemus et bibamus, cras enim morimur, nonne corruptores morum bonorum per mala conloquia Paulus esse manifestat, continuo subiungens: corrumpunt mores bonos conloquia mala? et tamen eos intus fuisse significauit cum ait: quomodo dicunt quidam in uobis quia resurrectio mortuorum non est? auaros autem ubi non detestatur? aut uero potuit quicquam dici uehementius, quam ut idolorum seruitus auaritia diceretur, sicut idem apostolus posuit nec Cyprianus aliter intellexit et litteris suis ubi opus erat inseruit? qui tamen confitetur temporibus suis in ecclesia fuisse non qualescumque auaros, sed raptores et faeneratores, nec quoslibet homines, sed episcopos. quamquam et istos, de quibus ait apostolus: sermo eorum sicut cancer serpit, uellem intellegere foris fuisse; sed me [*]( 5 Ioh. 1, 33 12 cf. Cypr. ep. 73, 15 15 I Cor. 15, 32 17 I Cor. 15, 33 19 I Cor. 15, 12 22 cf. Eph. 5, 5 27 II Tim. 2, 17 ) [*]( 2 haereticus Jml etsi] si et Nv 4 haereticis L 8 accepit L, om. q 11 foris etiam v 13 exsecrari Vv 16 moriemur Nm2$v mores Nml 19 quidam in nobis s. l. K 21 quidquam dici potuit v 24 suis temporibus v 26 feneratores pv 28 sed] se V me ipse (del.) cyprianus ipse V Cyprianus ipse me v )

243
Cyprianus ipse non sinit. cum enim ad Antonianum scribens ostenderet ante tempus ultimae separationis iustorum et iniquorum nullo modo esse propter commixtionem malorum ab unitate ecclesiae recedendum, ubi declarat quam sit sanctus et illa quam meruit martyrii claritate dignissimus, ait: quantus arrogantiae tumor est, quanta humilitatis et lenitatis obliuio et arrogantiae suae quanta iactatio, ut quis audeat aut facere posse se credat, quod nec apostolis concessit dominus, ut zizania a frumento putet se posse discernere aut, quasi ipsi palam ferre et aream purgare concessum sit, paleas conetura tritico separare, cumque apostolus dicat: \'in domo autem magna non solum uasa aurea sunt et argentea, sed et lignea et fictilia\', (aurea et argentea uasa uideatur eligere, lignea uero et fictilia) contemnere et abicere et damnare, quando non nisi in die domini uasa lignea diuini ardoris incendio concrementur et fictilia ab eo cui data est ferrea uirga frangantur. sic igitur arguens Cyprianus eos, qui tamquam malorum consortium deuitantes se ab unitate dirruperant, ostendit magnam domum quam dixit apostolus, ubi essent non solum aurea uasa et argentea, sed et lignea et fictilia, non se intellexisse nisi ecclesiam, ubi essent boni et mali, donec in fine sicut area uentilata purgetur. quod si ita est, in ipsa ecclesia, id est in ipsa domo magna erant uasa in contumeliam, quorum sermo ut cancer serpebat. nam cum de illis apostolus loqueretur, hoc docuit: et sermo, [*]( 5 Cypr. ep. 55, 25 13 II Tim. 2, 20 19 cf. Ps. 2, 9 27 II Tim. 2, 17-20 ) [*]( 1 scribens om. J, cf. p. 252,25 3 ecclesiae unitate v 6 arrogantia et umor (humor {t)$pr. lenitas Vmlpc, 7 et om. Cypr. 8 quis] add. aut Cypr. se posse v 9 a 8. I. K 11 ferre] facere p 12 trittico J 13 sunt uasa aurea [Jw 14 aurea-fictilia om. codd. 16 utrumque et om. Cypr. 17 in om. Cypr. 19 frangatur Nml 20 diuitantes MmlNml 21 diaruperant LNqv diruperant lifm2 22 uasa aurea v ) [*]( 16* )
244
inquit, eorum sicut cancer serpit. ex quibus est Hymenaeus et Filetus, qui circa ueritatem aberrauerunt, dicentes resurretionemiam factam esse, et fidem quorundam subuertunt. firmum autem fundamentum dei stat, habens signaculum hoc: nouit dominus qui sunt eius, et recedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen domini. in magna autemdomononsolum uasa aurea sunt et argentea, sed et lignea et fictilia. si ergo et isti, quorum sermo ut cancer serpebat, tamquam uasa in contumeliam in domo magna erant, quam domum magnam ecclesiae ipsius unitatem Cyprianus intellegit, numquid istorum cancer baptismum Christi uiolabat? ita ergo nec foris sicut nec intus quisquam, - qui ex parte diaboli est, potest uel in se uel in quoquam maculare sacramentum quod Christi est. non itaque dat remissam peccatorum sermo qui ut cancer serpit ad aures audientium, sed cum baptisma uerbis euangelicis datur, qualibet ea peruersitate intellegat ille per quem datur uel ille cui datur, ipsum per se sanctum est propter illum cuius est. et si quisque per hominem peruersum id accipiens non accipiat tamen ministri peruersitatem, sed solam mysterii sanctitatem, in bona fide et spe et caritate unitati conpaginatus ecclesiae remissionem accipit peccatorum non per uerba sicut cancer serpentia, sed per euangelica sacramenta de caelesti fonte manantia. si autem ipse qui accipit peruersus est, nec peruerso ad salutem prodest quod datur, et sanctum tamen in eo permanet quod accipitur nec ei si correctus fuerit iteratur.

Nulla itaque participatio est iustitiae et iniquitati, non solum quae foris, sed etiam quae intus est. nouit [*]( 15 cf. Cypr. ep. 73, 15 28 II Cor. 6, 14 29 II Tim. 2, 19 ) [*]( 1 inquid ç 2 hymeneus JKLN himeneua p 4 autem om. p 7 inuocat Mml 10 contumelia p 12 intellexit J 15 remissam Mm2Nv remissa cet. 19 quisque] quia qmlv 21 ministerii JLMm2N ministri$pr. 22 unitate YC 23 accipiat Nml sicut om. Vmlq 24 per om. N 25 accepit L 28 iustitia Pjpr. iniquitate Nml )

245
enim dominus qui sunt eius, et recedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen domini. nulla etiam communio est luci et tenebris, non solum quae foris, sed etiam quae intus sunt. qui enim odit fratrem suum, ait Iohannes, in tenebris est usque adhuc. et utique illi oderant Paulum, qui in inuidia et maliuolentia et dissensione Christum adnuntiantes arbitrabantur se tribulationem excitare uinculis eius, quos tamen intus fuisse idem Cyprianus intellegit. cum ergo non possint tenebrae inluminare aut iniquitas iustificare, sicut idem dicit, quaero quemadmodum poterunt isti in ipsa intus ecclesia baptizare, quaero quemadmodum uasa illa, quae non in honore sed in contumelia domus magna continet, intra ipsam domum magnam possint sanctificandis hominibus ministrare quod sanctum est, nisi quia illa sanctitas sacramenti nec ab inmundis pollui potest, siue cum per eos datur siue cum ab eis qui\'corde et uita in melius non commutantur accipitur. de quibus intus positis ipse dicit: saeculo uerbis solis et non factis renuntiantes.

Sunt ergo et intus hostes dei et quorum pectora obsederit spiritus antichristi, et tamen gerunt spiritalia et diuina, quae nec ipsis possunt quamdiu tales sunt ad salutem prodesse nec ipsi ea possunt sua inmunditia maculare. quod itaque dicit: nihil eis ad gratiam ecclesiasticam et ad salutarem licere qui spargentes adque inpugnantes ecclesiam Christi a Christo ipso aduersarii, ab apostolis eius antichristi nominentur, sic [*](3 II Cor. 6, 14 4 1 Ioh. 2, 9 6 cf. Phil. 1, 15. 17 8 cf. Cypr. ep. 73, 15 17 Cypr. ep. 11, 1 23 Cypr. ep. 73, 15 ) [*]( 2 nominat] nomenat Jml inuocat w 6 in .lKp.r;, om, cet. v inuidia et] inuidiae j3 maliuolentia et] maleuola v 8 eidem Nml 10 poterunt Lml poterant cet. v, cf. p. 239, 19 11 quemammodum MNml 12 honorem et contumeliam v 14 qui ppr. 15 inmundus Nml per eos] eis Vml per eis (sic) Vm2p.ç 17 accipitur post ab eis lin. 16 exhibet M 18 solis 8. Z. K 19 sunt] sicut N pectora] peccata J 23 ad alt. om. MVv Cypr. 24 licerem Nml 25 ab om. Ppr. 26 nominetur Nml nominantur Vml )

246
accipiendum est, quia et foris et intus inueniuntur tales, separationem tamen eorum qui intus sunt ab illius columbae perfectione adque unitate non solum deus nouit in quibusdam, sed etiam homines in quibusdam. quorum in manifesto pessimam uitam confirmatamque nequitiam intuentes et eam praeceptorum diuinorum regulis conparantes intellegunt, quam multis zizaniis et paleis siue foris siue intus positis, sed tamen in fine apertissime separandis dicturus est dominus: recedite a me qui operamini iniquitatem et: ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius.

De conuersione autem nullius desperandum est siue foris siue intus constituti, quamdiu patientia dei ad paenitentiam eum adducit et uisitat in uirga facinora eorum et in flagellis peccata eorum. hoc modo enim misericordiam suam non dispergit ab eis, si et ipsi aliquando misereantur animae suae placentes deo. sicut enim bonus qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit, sic et malus siue foris siue intus qui perseuerauerit usque in finem saluus non erit. neque nos dicimus: \'ubicumque et quomodocumque baptizati gratiam baptismi consequuntur,\' si gratia baptismi in ipsa salute intellegitur quae per sacramenti celebrationem confertur, sed hanc salutem multi nec intus consequuntur, quamuis sacramentum quod per se sanctum est eos habere manifestum sit. recte itaque nos dominus ammonet in euangelio, ne consentiamus male suadentibus et sub Christi nomine ambulantibus, sed hi et intus et foris inueniuntur, quia nec foras exeunt nisi prius [*]( 8 Matth. 7, 23 9 Matth. 25, 41 12 cf. Rom. 2, 4 13 cf. Ps. 88, 33-34 15 cf. Eccli. 30, 24 16 cf. Matth. 24, 13 19 cf. Cypr. ep. 73, 16 24 cf. Marc. 13, 21 ) [*]( 2 perfectionem atque unitatem L 10 paratus v 11 disperandum MfJ-ç 12 constitutis Nml$pr. 13 eum om. Fjis 14 enim modo v 15 dispargit MmlfJ-ç 17 hic s. I. K 18 non om. Jml 19 dicimus] add. quod KVv 20 consecuntur NV gratiam LNmlqml 21 celebrationem sacramenti v 22 consecuntur V 24 dominus nos v admonet MNm2 nec L 25 et] sed v hii KmlNmlVml\\i.<; 26 foras] foris MfJ-ç )

247
intus mali fuerint, et utique de uasis in domo magna positis dicebat apostolus: si quis autem emundauerit semet ipsum ab istiusmodi, erit uas in honore sanctificatum, utile domino, ad omne opus bonum semper paratum. quomodo autem se ab eiusmodi quisque mundare debeat, paulo superius ostendit dicens: recedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen domini, ne audiat in fine cum palea, siue quae ante de area uolauit siue quae in ultimo separanda est: recedite a me qui operamini iniquitatem. unde apparet quidem, sicut dicit Cyprianus, non ea statim suscipienda et adsumenda quae iactantur in Christi nomine, sed quae geruntur in Christi ueritate. sed non utique in Christi ueritate geritur fundos insidiosis fraudibus rapere, usuris multiplicantibus faenus augere, saeculo uerbis solis renuntiare. quae omnia etiam intus geri satis idoneus testis ipse declarat.

[am uero quod multis uerbis prosequitur non posse in Christo baptizari eos qui patrem Christi blasphemant, cum eos errore blasphemare manifestum sit — non enim qui accedit ad baptismum Christi aperte blasphemat patrem Christi, sed aliud quam ueritas docet de patre Christi sentiendo blasphemare conuincitur —, iam satis ostendimus ad baptismum qui uerbis euangelicis consecratur non pertinere cuiusquam uel dantis uel accipientis errorem, siue de patre siue de filio siue de spiritu sancto aliter sentiat quam doctrina caelestis insinuat. multi enim carnales et animales etiam intus baptizantur, cum aperte dicat apostolus: animalis autem homo non percipit quae sunt spiritus dei, et percepto iam [*]( 2 II Tim. 2, 21 6 II Tim. 2, 19 9 Matth. 7, 23 10 Cypr. ep. 73, 16 14 cf. Cypr. de lapsia c. 6 15 cf. Cypr. ep. 11, 1 17 cf. Cypr. ep. 73, 17 sqq. 22 uerba iam satis ostendimus-p. 250, 11 ammonere — Eug. c. 211 27 I Cor. 2, 14 ) [*]( 2 mundauerit jto semed Kml 5 quisque ab eiusmodi v 8 finem N 9 qui] omnes qui NVv 14 repere Nml 15 foenus Nm2 fenus Rv solis uerbis Lv 25 coelestis doctrina v 26 et animales s. l, Nm2 28 ea quae Eug. )

248
baptismo dicit eos adhuc animales esse. secundum sensum autem carnalem non potest nisi carnaliter de deo sapere anima corporeis sensibus dedita. unde multi post baptismum proficientes et maxime qui infantes uel pueri baptizati sunt, quanto magis eorum intellectus serenatur et inluminatur, dum interior homo renouatur de die in diem, priores suas opiniones, quas de deo habebant cum suis phantasmatis ludificarentur, inridentes et detestantes adque confitentes abiciunt, nec tamen ideo non accepisse baptismum existimantur aut tale baptismum accepisse dicuntur qualis fuit error ipsorum, sed in eis et sacramenti integritas honoratur et mentis uanitas emendatur, etiamsi confirmata et fortasse multis contentionibus defensa calluerat. quapropter etiam haereticus qui perspicue foris est baptismum illic euangelicum accepit, non talem utique baptismum accepit quali errore caecatur. et propterea si resipiscens uiderit relinquendum esse quod male tenuerat, non simul ei relinquendum est bonum quod acceperat, nec quia error illius inprobandus est, propterea in illo Christi baptismus exsufflandus est. iam enim ex his, quos intus contingit de deo falsa opinantes baptizari, satis elucet discernendam esse sacramenti ueritatem a male credentis errore, quamuis utrumque in homine uno ualeat inueniri, et ideo cum etiam foris in errore aliquo constitutus uero tamen sacramento fuerit baptizatus, cum ecclesiae redditur unitati, sicut falsae fidei uera succedit, non sic potest etiam uero baptismo uerus baptismus succedere, quia idem ipse sibi succedere non potest, quia nec decedere [*]( 1 cf. I Cor. 3, 2 5 cf. II Cor. 4, 16 ) [*]( 1 adhuc s. 1. K adhoc Jml autem sensum Kml Eug. cod. V 2 de deo carnaliter v 5 intellectus eorum v 6 nouatur Nml oppiniones L 7 cum] in Nml fantasmatis .lKLmlMmlNmlp.r; fantasmatibus Lm2Mm2Nm2 phantasmatibus Vv inrident (3 Eug. 8 confidentes Lml confutantes Lm2 9 talem KMVm2v 13 caluerat Lp.ml estf add. si Vm2v 15 respiciens p Eug. 16 non simul-acceperat om. L 18 baptismus Christi in illo v exsuflandus JKNml exufflandus Nm2 19 iis v contigit$Eug. 21 malis Mml 23 fuerit] foris Vmlpc 24 uera] ueritas N )
249
potest. ad hoc ergo haeretici ad catholicam ueniunt, ut quod eorum malum est corrigatur, non quod dei bonum est repetatur.

Dicit aliquis: \'nihilne ergo interest, si duo in errore pari adque malitia constituti sint nec uita et corde mutato alius eorum foris alius intus baptizetur?\' fateor interesse. ille enim peior est qui etiam foris baptizatur, non eo quod baptizatur sed eo quod foris est — est enim etiam ipsius diuisionis nec nullum nec paruum malum —, si tamen ille qui intus baptizatur non propter aliquod terrenum aut temporale commodum intus esse uoluit, sed quod unitatem ecclesiae toto orbe diffusae schismatum concisionibus praetulit; alioquin etiam ipse inter illos qui foris sunt deputandus est. constituamus ergo duos aliquos isto modo: unum eorum uerbi gratia id sentire de Christo quod Fotinus opinatus est et in eius haeresi baptizari extra ecclesiae catholicae communionem, alium uero hoc idem sentire sed in catholica baptizari, existimantem ipsam esse catholicam fidem. istum nondum haereticum dico, nisi manifestata sibi doctrina catholicae fidei resistere maluerit et illud quod tenebat elegerit. quod antequam fiat, manifestum est illum qui foris est esse peiorem. itaque in hoc sola falsa \'opinio, in illo autem etiam ipsa diuisio corrigenda est, sed in neutro ipsorum sacramenti ueritas repetenda. quodsi quisquam idem sentiat quod illi et esse haeresem nouerit ab unitate catholica separatam ubi hoc docetur et discitur, sed alicuius saecularis emolumenti causa in catholica unitate baptizari uoluerit uel in ea baptizatus propter hoc inde exire noluerit, non solum separatus habendus est, uerum etiam tanto sceleratius, quanto magis errori haeresis et diuisioni unitatis [*]( 1 adhuc Kml 2 dei om. L bonum dei Kv 5 sunt J et} nec NVv 7 non eo quod baptizatur om. L 8 enim om. Eug. codd. VA etiam om. L 9 nullam Nml 10 temporalem Mmlp.ç 12 concisioni ex concisionis J 16 communionem] unitatem Eug. cod. V 19 manifesta JXj3 catholicae om. M 21 foris baptizatus est v est om. Mp.mlç 22 ne in utro fiml 24 haeresim Jm2MXm2 nouerit haeresim v 27 exire inde v 28 separandus gjpr. )

250
fallaciam simulationis adiungit. quamobrem cuiusque hominis prauitas quanto periculosior est et tortuosior, tanto instantius et operosius corrigenda est. nec ideo tamen si quid habet integrum praesertim non suum sed dei, propter eius prauitatem uel nullum putandum est uel eodem modo uituperandum uel eius prauitati tribuendum ac non illius largitati, qui etiam fornicanti a se animae et eunti post amatores suos dedit panem suum et uinum suum et oleum suum et alia uel alimenta uel ornamenta, quae nec a se ipsa nec ab eius amatoribus ei sunt, sed ab illo qui eam miserans ubique uoluit ad quem redeat ammonere.

Numquid potest, inquit, uis baptismi esse maior aut potior quam confessio, quam passio, ut quis coram hominibus Christum confiteatur et sanguine suo baptizetur? et tamen, inquit, neque hoc baptisma haeretico prodest, si quamuis Christum confessus extra ecclesiam fuerit occisus. hoc uerissimum est. extra ecclesiam quippe occisus caritatem non habuisse conuincitur, de qua apostolus dicit: et si tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest. quodsi propter hoc quia caritas deest passio nihil prodest, nec illis prodest, quos intus in inuidia et maliuolentia sine caritate uiuere Paulus dicit, Cyprianus exponit, et tamen uerum baptisma possunt et accipere et tradere. salus extra ecclesiam non est. quis negat? et ideo quaecumque ipsius ecclesiae habentur, extra ecclesiam non ualent ad salutem. sed aliud est non habere, aliud non utiliter habere. qui non habet, ut habeat baptizandus [*]( 6 cf. Os. 2, 5-7 12 Cypr. ep. 73, 21 19 I Cor. 13, 3 25 Cypr. ep. 73, 21 ) [*]( 2 et tortuosior est v 4 prauitatem eius v 11 admonere MNm2 12 maior esse v 1-t fateatur N et] ut Cypr. 15 inquid Vç neque] nec Cypr. 16 si] sic KmlN, om. Vv Cypr. 17 hoc-occisus om, ppr. 22 nihilj add. mihi L illius L in inuidia intus v 23 in om. p 24 uerbuni Vmlp.mlç baptismum L 25 Saulus Lml salus, inquit v 28 est baptizandus ut habeat v )

251
est, qui autem non utiliter habet, ut utiliter habeat corrigendus. nec adultera est aqua in baptismo haereticorum, quia nec ipsa creatura quam deus condidit mala est nec uerba euangelica in quibuslibet errantibus reprehendenda sunt, sed error illorum in quo adultera est anima, etsi a legitimo uiro sacramenti habeat ornamentum. potest igitur nobis et haereticis baptisma esse commune, cum quibus potest et euangelium esse commune, quamuis a fide nostra error distet illorum, siue aliud de patre uel de filio uel de spiritu sancto sentiant quam ueritas habet siue ab unitate praecisi non colligant cum Christo sed spargant, quia potest nobis, si frumenta dominica sumus, etiam intus cum auaris, cum raptoribus, cum ebriosis et ceteris eiusmodi pestibus, de quibus dicitur: regnum dei non possidebunt, et baptismatis sacramentum esse commune et tamen uitia quibus a regno dei separantur non esse communia.