De Baptismo
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.
Dicit etiam in ipso concilio Castus Siccensis: Qui contempta ueritate praesumit consuetudinem sequi, aut circa fratres inuidus est et malignus quibus ueritas reuelatur aut circa deum ingratus est cuius inspiratione ecclesia eius instruitur . utrum ueritas reuelata sit, mox quaeremus; tamen aliam fuisse ecclesiae consuetudinem etiam iste confessus est.
Dicit et Libosus Uagensis: In euangelio dominus ego sum, inquit, ueritas. non dixit: ego sum consuetudo. itaque ueritate manifestata cedat consuetudo ueritati. plane quis dubitet ueritati manifestatae debere consuetudinem cedere? sed de manifestata ueritate uidebimus; nunc tamen et iste aliam fuisse consuetudinem manifestat.
Item Zosimus a Tarassa dixit: Reuelatione facta ueritatis cedat error ueritati, quia et Petrus qui prius circumcidebat cessit Paulo ueritatem praedicanti. noluit quidem iste dicere consuetudinem, sed errorem; uerumtamen cum dicit: quia et Petrus qui prius circumcidebat cessit Paulo ueritatem [*](1 Cypr. ep. 73, 23 10 Cypr. acntent. episc. 28 16 ibid. 30 17 Ioh. 14, 6 22. 26 Cypr. sentent. episc. 56 ) [*]( 1 ipse om. N dicet Vm2 2 de his fiet N iis v 3 ad ecclesiam uenientes Cypr., cf. lin. 8 4 ammissi-baptismo mg. K reuera sine baptismo isti v 5 quia] qui Nml qui om. Y 6 considerauimus NmlVmlp.ç 7 esse om. L 10 in ipso om. Nml contemta JL 13 est om. Cypr, 17 inquid Nmlç 18 manifestata ueritate N 19 cedere] desinit G 20 manifestatam ueritatem Jml mox uidebimus v 21 consuetudinem fuisse v 22 tarasse Vmli Tharassa v Cypr. 23 error] ergo Nml prius s. I. p. prius N )