De Baptismo
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.
Item Felix a Buslacceni dixit: In haereticis sine ecclesiae baptismo admittendis nemo consuetudinem rationi et , ueritati praeponat, quia consuetudinem ratio et ueritas semper excludit. si ratio, si ueritas, optime. sed hoc mox uidebimus; interim aliam fuisse consuetudinem etiam uerbis huius apparet.
Item Honoratus a Tucca dixit: Cum Christus ueritas sit, magis ueritatem quam consuetudinem sequi debemus . his omnibus sententiis declaratur non extra ecclesiae communionem nos esse constitutos, donec ueritas quam dicunt huic consuetudini esse praeponendam liquide luxerit. si autem ueritas id aperuerit esse retinendum quod illa consuetudo praescripserat, manifestum erit nec illam frustra fuisse institutam , adque roboratam et uigilantius etiam post istas disputationes tanti sacramenti saluberrimam obseruationem in ecclesia catholica non potuisse mutari, sed conciliorum etiam maiore robore confirmatam religiosissime custodiri.
Scribit ergo ad Iubaianum Cyprianus de haereticorum baptismo, qui uidentur ei foris positi et extra ecclesiam [*]( 6 cf. Gal. 2, 11-14 7 Cypr. sentent. episc. 63 12 ibid. 77 ) [*]( 1 solebat fieri M 2 admonet LMNm2 4 quae] et add. JLml 5 siJ sicut M sic VmlJLç quod ueritas non] quam ueritas v 6 dicimus L 7 felix s. 1. L Buslaceni v Buslacenis Cypr. 8 nemo] nono L 9 preponat qui consuetudinem rationi et ueritati preponat qui consue-tudinem ratio et ueritas excludit semper (tr. semper excludit). Saratio (sic) L 10 obtime Vq 11 apparet huius N 12 Thucca Cypr. 16 liquidae JmlKNp. liquida Vml liquido v eluxerit Vm2v 17 aperuit v perscripserat ppr. 21 putari J sed ad Nml maiori v 22 relegiosissime p. 23 scripsit β 24 baptismo usque ad p. 207, 22 ut eum pro aucto- desunt in V, uno folio deperdito eij eis Kml )