De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Si quis autem quaerit, quid interim teneam dum ista pertracto, respondeo primum mihi Cypriani litteras suggessisse quod teneam, donec perspiciam quale sit quod coepit [*]( 16 Ioh. 1, 33 ) [*]( 1 hissem Vml$inj ad M eadem Nml sententia jn; 3 partes L 4 dictiores Nml 5 ebream Nz digfusa Nml 7 tenere om. β 11 uberiori JKm3L, cf. p. 19, 6 et acri ingenio praeditum et uberi eloquio 12 sollicitus ppr. 13 suggerint Nml suggesserunt p.mlc;ml 14 sen I tia M catholica om. Nml 17 progressus Nml nostri om. Nml 18 iudicabit NVm2cml 20 alt. est om. Krnl haec est Lml 21 substraxisse Kml 23 huis Jml 26 pertractato Mp.c; mihi om. N littera L )

203
postea disputari. ait quippe ipse Cyprianus: sed dicit aliquis: quid ergo fiet de his qui in praeteritum de haeresi uenientes ad ecclesiam sine baptismo admissi sunt? utrum isti reuera sine baptismo fuerint an ideo sint admissi, quia illi qui admittebant eos habere baptismum intellegebant, mox considerabimus. uerumtamen quae soleret esse ecclesiae consuetudo, satis idem Cyprianus ostendit, qui ait in praeteritum de haeresi ad ecclesiam uenientes sine baptismo admissos.

Dicit etiam in ipso concilio Castus Siccensis: Qui contempta ueritate praesumit consuetudinem sequi, aut circa fratres inuidus est et malignus quibus ueritas reuelatur aut circa deum ingratus est cuius inspiratione ecclesia eius instruitur . utrum ueritas reuelata sit, mox quaeremus; tamen aliam fuisse ecclesiae consuetudinem etiam iste confessus est.

Dicit et Libosus Uagensis: In euangelio dominus ego sum, inquit, ueritas. non dixit: ego sum consuetudo. itaque ueritate manifestata cedat consuetudo ueritati. plane quis dubitet ueritati manifestatae debere consuetudinem cedere? sed de manifestata ueritate uidebimus; nunc tamen et iste aliam fuisse consuetudinem manifestat.