Nunc ergo nos manentes in exemplo Cypriani consideremus etiam concilium Cypriani. quid ait Cyprianus? Audistis, inquit, collegae dilectissimi, quid mihi lubaianus coepi. scopus noster scripserit consulens mediocritatem nostram de [*]( 24 Cypr. sentent. episc. praef. ) [*]( 2 nec Nm1 4 ac] hac $pr. etiam cum Mv ipsos Lml se om. N 6 affrica L 7 non s. l, N conuincerunt JSml 8 multa KmlNml sunt] sint JVv 9 ipse sensit v 12 seducunt Nml 13 percepto Nml eo] eorum Vv 14 quod Nml terrarum Nml 15 postestatum L sunt om. codd. sunt persecuti v 16 damnauerunt p 17 ecclesia p.ç 19 suae om. p pro 20 sectantur v 21 disruperunt JmHLNv 23 in om. N 24 quod Mp.ç 25 inquid •LNml V «olligae Nml episcopus Nml )
200
inlicito et profano haereticorum baptismo quidque ego ei rescripserim, censens scilicet quod semel adque iterum et saepe censuimus haereticos ad ecclesiam uenientes ecclesiae baptismo baptizari et sanctificari oportere. item lectae sunt uobis et aliae Iubaiani litterae quibus pro sua sincera et religiosa dcuotione ad epistulam nostram rescribens non tantum consensit, sed et instructum se esse gratias egit. his uerbis beati Cypriani accepimus eum a Iubaiano esse consultum et quod responderit consulenti et quod ille instructum se esse gratias egit. numquid iam pertinaces existimari debemus, si considerare uoluerimus eandem ipsam epistulam qua hoc Iubaiano persuasum est? donec enim persuadeatur et nobis, si hoc persuaderi ueris rationibus potest, securos nos de iure catholicae communionis facit ipse Cyprianus.
Sequitur enim et dicit: superest ut de hac ipsa re singuli quid sentiamus proferamus, neminem iudicantes aut a iure communionis aliquem si diuersum senserit amouentes. non solum ergo mihi saluo iure communionis adhuc uerum quaerere sed etiam diuersum sentire concedit. neque enim quisquam nostrum, inquit, episcopum se episcoporum constituit aut tyrannico terrore ad obsequendi necessitatem collegas suos adigit. quid mansuetius, quid humilius? nulla nos certe deterret auctoritas a quaerendo quid uerum sit. quando habeat, inquit, omnis episcopus pro licentia libertatis et potestatis suae arbitrium proprium tamque iudicari ab alio non possit quam nec ipse potest alterum iudicare, opinor utique in his quaestionibus quae nondum eliquatissima perspectione discussae sunt. nouerat [*]( 15. 19. 23 Cypr. sentent. episc. praef. ) [*]( 1 ei om. M rescripserim ei v 5 iuuaiani K iubiani Nml 6 adeuotione Vp.çml 7 et] etiam Cypr. esse om. Nml esse confessus Cypr. 8 a] ad Nml iuuaiano JK (passim per u) 10 agit Nml egerit v existimare Mml 14 commotionis J 15 hac om. Nml ipse Lml quid singuli v 16 aut om. $pr. 17 aliquem-communionis om. Nml 20 inquid Nml se om. J spatio relicto 23 inquid Nml omnes L 25 ab alio om. Nml qua L 26 potestj possit Cypr. 27 perfectione Nmlv )
201
enim, quantam sacramenti profunditatem tunc omnis ecclesia uaria disputatione uersabat, liberumque faciebat quaerendi arbitrium, ut examinata ueritas panderetur. neque enim mentiebatur et simpliciores collegas suos in uerbo capere cogitabat, ut, cum se diuersum sentire prodidissent, tunc contra quam promiserat excommunicandos esse censeret. absit ab anima tam sancta ista scelerata perfidia. qui hoc de tali uiro quasi cum eius laude sentiunt, nihil aliud quam se ipsos tales esse profitentur. ego Cyprianum, catholicum episcopum, catholicum martyrem et quanto magis magnus erat tanto se in omnibus humilantem, ut coram deo inueniret gratiam, nullo prorsus modo crediderim in sancto praesertim concilio collegarum aliud ore protulisse quam corde gestabat, praesertim cum addat et dicat: sed expectemus uniuersi iudicium domini nostri Iesu Christi qui unus et solus habet potestatem et praeponendi nos in ecclesiae suae gubernatione et de actu nostro iudicandi. sub tanti ergo commemoratione iudicii uerum expectans audire a collegis prior eis mentiendi praeberet exemplum? auerterit deus hanc dementiam a quolibet christiano, quanto magis a Cypriano! habemus ergo quaerendi liberum arbitrium ipsius Cypriani nobis mitissimo et ueracissimo sermone concessum.
Iam quidem incipiunt eius collegae proprias proferre sententias, sed ad Iubaianum datas litteras audierunt; recitatae sunt enim, sicut in exordio commemoratum est. et nobis ergo recitentur, ut nos. quoque inde, quid sentiri oporteat, quantum dominus adiuuat indagemus. dicit forsitan quispiam: quid ergo? tu modo discis quid ad Iubaianum scripserit Cyprianus?\' iam [*]( 10 cf. Eccli. 3, 20 14 Cypr. sentent. episc. praef. ) [*]( 2 -que del. N quaerendi faciebat N 4 suos om. Vv cogitabat} cupiebat N 5 prodidisset M 6 excommucandos L censerat L anime Nml 11 humiliantem Jm2LNm2$v 12 concilio praesertim p 14 exspectemus LNp, 16 gubernationtm Jffxe 17 exspectans Lp, 19 deus om. Nml 26 quod J sentire Kv 28 tua modo Jml tu amodo Jm2 discis KmlVm2G dicis cet. v tam J )
202
legi, fateor, et profecto issem in eandem sententiam, nisi me ad diligentiorem considerationem reuocaret tanta auctoritas aliorum, quos uel pares gratia doctrinae uel etiam fortasse doctiores per tot gentes Latinas Graecas barbaras et ipsam Hebraeam ecclesia toto orbe diffusa parere potuit, quae ipsum quoque pepererat, qui mihi nullo modo uideri potuerunt frustra noluisse istam tenere sententiam, non quia fieri non potuit ut in obscurissima quaestione uerius pluribus unus pauciue sentirent, sed quia non facile pro uno uel paucis aduersus innumerabiles eiusdem religionis et unitatis uiros et magno ingenio et uberi doctrina praeditos nisi pertractatis pro uiribus adque perspectis rebus ferenda sententia est. itaque sollicitius inquirenti quanta mihi etiam ipsius Cypriani litterae suggesserint pro hac sententia quam nunc ecclesia catholica tenet, ut Christi baptismus non ex merito eorum per quos datur, sed ex ipsius de quo dictum est: hic est qui baptizat agnoscendus et adprobandus sit, in progressu sermonis nostri res ipsa indicabit. arbitremur itaque iam illam epistulam quae ad lubaianum ab eodem data est recitatam nobis, sicut in concilio recitata est. legat eam primo qui lecturus est haec quae dicturus sum, ne quid forte necessarium me subtraxisse arbitretur. nimis enim longum est nec ad explicationem susceptae rei pertinet, ut omnia uerba huius epistulae nunc commemorentur a nobis.