De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Arbitror iam manifestum esse omnibus posse auctoritatem beati Cypriani ad retinendum uinculum pacis nulloque modo uiolandam unitatis ecclesiae saluberrimam caritatem [*]( 14 Cypr. sentent. episc. praef. ) [*]( 2 rebaptizabantur Nm2 rebaptizantur KNmlv baptizabantur JLpG 3 adiuuat ppr. 4 diuinam Lml 7 diuersas Nml manserunt in unitate Lm1 8 praecedente p 14 a om. Vmlz 15 istis Mp.ç 17 si] sit MmIp.mls habundantia Vml habundantiam p.ç 19 obr*erunt (u eras.) L 20 fincxerunt JK add. AMEN CONTULI K EX- PLICIT LIBER SECUNDUS. INCIPIT LIBER TERTIUS (DEO GRA- TIAS add. K) JKLM EXPLICIT LIB SECUNDUS SCI AGUSTINI DE BAPTISMO. INCIPIT EIUSDE TERTIUS N AMEN. EXPLICIT DE BAPTISMO (BABT. c) LIBER SECUNDUS. INCIPIT LIBER TERTIUS (inc. lib. tert. om. V) Vp.ç 23 nullo (om. que) Mp.s )

197
magis pro nobis quam pro Donatistis esse proponendam. si enim Cypriani exemplo uti uoluerint ad rebaptizandos catholicos, quia ille censuit in catholica baptizandos haereticos, nos potius exemplo eius utimur, quo apertissime statuit a catholica communione id est a christianis toto terrarum orbe diffusis etiam malis et sacrilegis admissis nullo modo per separationem communionis esse recedendum, quandoquidem nec eos qui, ut eidem uidebatur, non baptizatos sacrilegos in communionem catholicam recipiebant, a iure communionis uoluit amouere dicens: neminem iudicantes aut a iure communionis aliquem si diuersum senserit amouentes.

Uideo tamen quid adhuc a me possit inquiri, uidelicet ut respondeam uerisimilibus illis rationibus, quibus uel ante Agrippinus uel ipse Cyprianus uel illi, qui eis in Africa consenserunt, uel si forte aliqui ex transmarinis terris longeque discretis nullo quidem siue plenario siue saltem regionali concilio, sed epistulari conloquio commoti sunt, ut hoc esse faciendum putarent, quod et consuetudo ecclesiae pristina non habebat et postea catholicus orbis terrarum robustissima firmitate consensionis exclusit, ut, quod per disputationes eiusmodi in aliquorum mentes inrepere coeperat, de salute ueniens unitatis \'potentior ueritas et uniuersalis medicina sanaret. hunc itaque sermonem uideant quam securus adgrediar. si adsequi et ostendere non potuero, quomodo refellantur ea, quae de concilio Cypriani uel epistulis eius adfirmant, Christi baptismum per haereticos dari non posse, in ea ecclesia manebo securus, [*](10 Cypr. sentent. episc. praef... ) [*]( 1 donatis L 3 quia-haereticos om. J 4 eius exemplo v statuit . a] statuta Mm2 5 orbe terrarum KNv, cf. toto terrarum orbe diffusam p. 19, 13 et saepe alibi 8 idem Mmlqml catholicam communionem v 9 recibiebant L amoueri Nm2 13 uirisimilibus Nm1 14 eis] ei Mp. 15 consenserint Km2 si abundat 16 nulli L saltim Jm2Mqm2 17 epistolarum Lm1 colloquio LNm2 19 habebant Lm1 22 hanc Nm1 23 uideant (nt in ras.) K 24 eostendere Nm1 refallantur L 25 epistolas L 26 super Kml ea JL Vm2, om. cet. v, cr. p. 198, 21 ut dicere coeperam, in eius ecclesiae communione securi sumus )

198
in cuius communione cum eis qui sibi non consenserant mansit ipse Cyprianus.

Quodsi dicunt. propterea tunc illam catholicam ecclesiam fuisse, quia erant ibi pauci uel, si hoc putant, etiam multi, qui baptismum datum aput haereticos inprobabant et baptizabant eos qui inde ueniebant, quid ergo? ante Agrippinum, a quo ista coepit quasi noua ratio aduersus consuetudinem dimicans, numquid non erat ecclesia? quid denique? post Agrippinum, quando, nisi ad pristinam consuetudinem reditum esset, alterum moliri concilium non esset necesse Cypriano, numquid non erat ecclesia, quia talis per omnia consuetudo tenebatur, ut baptismus Christi non nisi Christi baptismus haberetur, etiamsi aput haereticos uel schismaticos datus fuisse probaretur? quodsi erat etiam tunc ecclesia et hereditas Christi non interrupta perierat, sed per omnes gentes augmenta capiens permanebat, tutissima ratio est in eadem consuetudine permanere, quae tunc bonos et malos una conplexione portabat. si autem non erat tunc ecclesia, quia sacrilegi haeretici sine baptismo recipiebantur et hoc uniuersali consuetudine tenebatur, unde Donatus apparuit, de qua terra germinauit, de quo mari emersit, de quo caelo cecidit? nos itaque, ut dicere coeperam, in eius ecclesiae communione securi sumus, per cuius uniuersitatem nunc id agitur, quod et ante Agrippinum et inter Agrippinum et Cyprianum per eius uniuersitatem similiter agebatur, et cuius uniuersitatem neque Agrippinus deseruit neque Cyprianus neque illi qui eis consenserant, quamuis aliter quam ceteri saperent, sed cum eis ipsis a quibus diuersa senserunt in eadem unitatis communione manserunt. ipsi autem considerent ubi sint, qui neque unde propagati sint possunt dicere, [*](4 potant Nml 5 qui] add. per J et-ueniebant om. Nml 10 moliri] meliori S pr. 12 pr. baptismum ppr. 14 ecclesia et] ecclesiae Kml 15 cupiensNml 16 perl quae (manere om.) N 18 tunc non erat v erant L 20 mare L 22 eius om. ppr. 23 id nunc v agryppinum (et inter Agrippinum ont.) J 27 ceteris aparent J 29 alt. sint] sunt JNVv )

199
si iam tunc ecclesiam recepti sine baptismo haeretici et schismatici communionis contagione perdiderant, neque ipsi Cypriano consentiunt. ille enim cum receptoribus haereticorum et schismaticorum ac per hoc cum etiam ipsis receptis manere se in communione professus est, isti autem propter nomen traditorum,. quos in Africa infamauerunt et in transmarino iudicio non conuicerunt, se ab orbis terrarum communione separarunt, cum etiam si uera crimina obicerent multo sunt maiora scelera haeresum et schismatum. unde sine baptismo sicut sensit ipse uenientes et in catholicam communionem non per baptismum recepti non potuerunt maculare Cyprianum. neque in eo ipso, in quo se dicunt imitari Cyprianum, inueniunt quid respondeant de - recepto baptismo Maximianistarum cum eis, quos ex eo numero, quos concilio suo plenario damnatos etiam terrenarum potestatum iudicio persecuti (sunt), in suam communionem in eodem ipso episcopatu in quo damnauerant reuocauerunt. quapropter si temporibus Cypriani perdidit ecclesiam malorum communio, non habent isti suae communionis originem. si autem non perdidit, non habent suae praecisionis aliquam defensionem, insuper nec exemplum Cypriani sectantes, quia unitatis uinculum dirruperunt, nec ipsum concilium, quia Maximianistarum baptismum receperunt.

Nunc ergo nos manentes in exemplo Cypriani consideremus etiam concilium Cypriani. quid ait Cyprianus? Audistis, inquit, collegae dilectissimi, quid mihi lubaianus coepi. scopus noster scripserit consulens mediocritatem nostram de [*]( 24 Cypr. sentent. episc. praef. ) [*]( 2 nec Nm1 4 ac] hac $pr. etiam cum Mv ipsos Lml se om. N 6 affrica L 7 non s. l, N conuincerunt JSml 8 multa KmlNml sunt] sint JVv 9 ipse sensit v 12 seducunt Nml 13 percepto Nml eo] eorum Vv 14 quod Nml terrarum Nml 15 postestatum L sunt om. codd. sunt persecuti v 16 damnauerunt p 17 ecclesia p.ç 19 suae om. p pro 20 sectantur v 21 disruperunt JmHLNv 23 in om. N 24 quod Mp.ç 25 inquid •LNml V «olligae Nml episcopus Nml )

200
inlicito et profano haereticorum baptismo quidque ego ei rescripserim, censens scilicet quod semel adque iterum et saepe censuimus haereticos ad ecclesiam uenientes ecclesiae baptismo baptizari et sanctificari oportere. item lectae sunt uobis et aliae Iubaiani litterae quibus pro sua sincera et religiosa dcuotione ad epistulam nostram rescribens non tantum consensit, sed et instructum se esse gratias egit. his uerbis beati Cypriani accepimus eum a Iubaiano esse consultum et quod responderit consulenti et quod ille instructum se esse gratias egit. numquid iam pertinaces existimari debemus, si considerare uoluerimus eandem ipsam epistulam qua hoc Iubaiano persuasum est? donec enim persuadeatur et nobis, si hoc persuaderi ueris rationibus potest, securos nos de iure catholicae communionis facit ipse Cyprianus.