Quid de receptis Maximianistis respondeant non inueniunt. si dixerint: (innocentes recepimus,\' respondetur eis: \'ergo innocentes damnaueratis.\' si dixerint: \'nesciebamus,\' [*]( 3 IL Tim. 4, 2 5 Ioh. 12, 43 9 cf. Num. 16, 31-33 2 quanto M 4 oportune JLMNILG hortare] obsecra J 5 diligant ppr. 6 et] add. dum v 8 alt. quid] quod Mp. 10 horrore L 13 kartagine LN carthagine JJfp 20 baptizati] rebaptizati Lml 21 consuetudine L 22 sentiunt.. L faciunt Lml 23 uiolareterrarum mg. Nm2 28 recipimus p pro ergo eis L 29 damnaretis Kml damnaueritis Lml )
193
\'ergo temere iudicastis — sic etiam de traditoribus sententiam temerariam protulistis — falsumque dixistis: plenarii concilii ore ueridico damnatos esse cognoscite\'; neque enim ore ueridico innocentes damnari potuerunt. si dixerint: \'non eos damnauimus\', recitatur concilium, recitantur nomina et episcoporum et ciuitatum. si dixerint: \'non est ipsum concilium nostrum\', recitantur gesta proconsularia, ubi non semel idem concilium allegauerunt, ut eosdem Maximianistas de basilicis excluderent et iudiciorum strepitu adque auxiliorum impetu proturbarent. si dixerint Felicianum Mustitanum et Praetextatum Assuritanum, quos postea receperunt, cum Maximiano non fuisse, recitantur gesta quibus eos de basilicis excludendos ex concilio suo, quod aduersus Maximianistas fecerunt, de iudiciis publicis postularunt. si dixerint: \'pro pace suscepti sunt,\' respondetur: \'cur ergo ueram et plenam non agnoscitis pacem? quis uos inpulit, quis coegit pro pace Donati schismaticum recipere damnatum et contra pacem Christi orbem damnare inauditum?\' urget eos utique ueritas, uident se non habere quid respondeant et putant se non habere quid faciant. quid loquantur non inueniunt, tacere non permittuntur: malunt peruersis uocibus ueritati reluctari quam confessis erroribus paci restitui.
Quis autem non intellegat quid in corde suo possint dicere? \'quid ergo facimus\', inquiunt, \'de his quos iam rebaptizauimus?\' respondetur: \'redite cum eis ad ecclesiam, medicamento pacis offerte curandos quos uulnerastis, uitae caritatis offerte suscitandos quos occidistis. multum ualet ad [*]( 2 cf. Cresc. III 19, 22 12 cf. Cresc. III 56, 62. IIII 39, 46. 40, 47 i ) [*]( 1 si Nml 2 temeriam L plenari Vml\\i.c, uniucrsalis sententia Bagaitana concili Ntnl 3 ueredico Nm2, item lin. 4 damnatosueridico om. L 4 more $pr. 6 ciuitatium N§ nostrum concilium ipsum (tr. ipsum concilium) L 8 alligauerunt L Vp.ç 12 balicis excluendos Lml 18 urguet p utique (tique in ras.) L undique v 20 illoquantur Nml 22 pace LM 26 curandas Nml uulneratis Nmlqml 27 karitatis (ka in ras. m2) N ) [*]( LI. August. c. Don. I. ) [*]( 13 )
194
propitiandum deum fraterna concordia. si duobus ex uobis, ait dominus, conuenerit in terra, quidquid petieritis fiet uobis. si duobus hominibus, quanto magis duobus populis! simul nos domino prosternamus, participamini nobiscum unitatem. participemur uobiscum dolorem et caritas cooperiat multitudinem peccatorum. ab ipso beato Cypriano consilium quaerite, adtendite quantum de unitatis bono praesumpserit. unde se non dirrupit a diuersa sentientibus, et cum arbitraretur eos qui extra ecclesiae communionem baptizarentur baptismum non habere, credidit tamen eos in ecclesiam simpliciter admissos propter ipsius unitatis uinculum posse ad ueniam pertinere. sic enim soluit quaestionem quam sibi ipse proposuit, ad Iubaianum ita scribens: sed dicit aliquis: quid ergo fiet de his qui in praeteritum de haeresi ad ecclesiam uenientes sine baptismo admissi sunt? potens est dominus misericordia sua indulgentiam dare et eos qui ad ecclesiam simpliciter admissi in ecclesia dormierunt ab ecclesiae suae muneribus non separare.\'
Quid sit autem pernieiosius, utrum omnino non baptizari an rebaptizari, iudicare difficile est. uideo quidem quid amplius homines detestentur adque horreant, uerumtamen recurrens ad illam stateram dominicam, ubi non ex humano sensu sed ex auctoritate diuina rerum momenta penduntur, inuenio de utraque re domini sententiam. nam et Petro dixit: qui lotus est non habet necessitatem iterum lauandi et Nicodemo: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum caelorum. quid [*]( 1 Matth. 18, 19 5 cf. { Petr. 4, 8 13 Cypr. ep. 78, 23 26 Ioh. . 13, 10 27 Ioh. 3, 5 ) [*]( 1 concordia fraterna Lna1 2 terram p.ç 4 prostenamus L 5 participemus N 7 praesumserit JKq 8 disrupit LMNv dirupit p.m2 a diuersa] aduersa Nmlç 10 eos tamen v ecclesia N 12 peruenire p 21 an] aut Nml iudicari Nv 22 detestantur Nml uerum (tamen om.) N 23 domicam L 26 locutus Ntnl 27 nichodemo LMNm2p.m2 28 intrauit Nml )
195
habeat secretior diiudicatio dei, hominibus quales nos sumus difficile est fortasse cognoscere. quantum tamen ad ipsa uerba adtinet, cuilibet homini manifestum est quantum distet inter \'non habet necessitatem lauandi et \'non intrabit in regnum caelorum\'. ipsa denique ecclesia sic traditum tenet, ut hominem sine baptismo ad altare prorsus non possit admittere; rebaptizatum autem cum post paenitentiam liceat admitti, quid aliud ostenditur nisi eum baptismo non carere? si ergo Cyprianus, quos esse sine baptismo arbitrabatur, tamen propter unitatis uinculum ad ueniam pertinere praesumebat, potens est dominus per ipsum uinculum unitatis et pacis etiam rebaptizatis placari et eis, a quibus rebaptizati sunt, ex ipsa pacis conpensatione mitescere et omnia quae in errore commiserant delicta donare, offerentibus sacrificium caritatis quae cooperit multitudinem peccatorum, ut non adtendat quam multi eorum discessu uulnerati sint, sed quam plures eorum reditu liberati. in quo enim uinculo pacis credidit Cyprianus posse per misericordiam dei ab ecclesiae muneribus non separari eos, quos in ecclesiam sine baptismo existimabat admissos, in eodem uinculo pacis credimus per eandem misericordiam dei mereri ueniam posse rebaptizatos.
Ecclesia quippe catholica temporibus beati Cypriani et ante ipsum praeterito tempore aut rebaptizatos aut baptismum non habentes unitatis gremio continebat: aut illi aut illi salutem non nisi unitatis ipsius merito consecuti sunt. si enim non habebant baptismum qui ab haereticis ueniebant, sicut asserit Cyprianus, non recte admittebantur; et tamen eisdem ipse indulgentiam de domini misericordia propter unitatem [*]( 4 Ioh. 13, 10. 3, 5 14 cf. I Petr. 4, 8 ) [*]( 7 cum om. Kml 10 unitatem Vmlpmb; uinculum in ras. m2 N 11 dominus] add. inquid Jm2 unitatis uinculum v 12 ex] ea Kv 15 peccatorem Lml adtendit Lml attendit MNll multi (i in ras.) L 16 sunt JLmlM 20 credimus pacis Lml 21 posse ueniam M 22 et temporibus v 24 aut illi semel Mp. 27 ammittebantur JmlKLNmlfi eis idem L ) [*]( 13* )
196
ecclesiae non desperauit. ita ergo, si habebant baptismum, non recte rebaptizabantur. quid itaque illos nisi eadem unitatis caritas adiuuabat, ut, quod in sacramento tractando latebat humanam infirmitatem, diuina misericordia non reputaret amantibus pacem? cur ergo, cum uestros rebaptizatos timetis, et illis et uobis salutis aditus inuidetis? fuit aliquando de baptismo dubitatio: qui diuersa senserunt in unitate manserunt. ea dubitatio procedente tempore perspecta ueritate sublata est: quaestio, quae nondum finita Cyprianum non deterruit ut recederet, uos finita ut redeatis inuitat. uenite ad catholicam concordantem, quam Cyprianus non deseruit fluctuantem. aut si uobis exemplum Cypriani iam displicet, qui communicauit eis, qui cum baptismate haereticorum recipiebantur, aperte dicens: neminem iudicantes aut a iure communionis aliquem si diuersum senserit amouentes, quo itis, miseri, quid agitis? et uos ipsos fugite, quia inde processistis ubi ille permansit. si uero ei propter abundantiam caritatis et amorem fraternitatis et uinculum pacis nec sua peccata nec aliena obesse potuerunt, huc redite, ubi et nobis et uobis multo minus oberunt quae uestri finxerunt.