De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Quid autem agunt isti, cum docetur sanctus Cyprianus, etiamsi non admisit in haeresi uel in schismate baptizatos, tamen communicasse admittentibus, quod apertissime declarauit dicens: neminem iudicantes aut a iure communicationis aliquem si diuersum senserit amouentes? si talium communione maculatus est, cur in iterando baptismo eius auctoritatem sectantur? si autem talium communione [*]( .2 Cypr. ep. 73, 23 24 Cypr. sentent. episc. praef. ) [*]( 1 iubanianum Jml 2 memoratur v 3 decit Nml iis v praeterito Nm2 6 post eo ipso L repetit uerba quid fieri aoleret—et eo ipso 7 fuisse aliam Vv 8 consilio Jml 11 dicernedum Nml 14 seruenda Nml 16 gaudebant Lml 17 et ut se] ut esse Nml conpage L 18 admonebat LNm2 20 iure optimo c 22 alt. in om. NVv 24 communionis Lm2Nm2v 25 alique Jml 26 in tractando KmlMmlNVp,çv, cf. p. 186, 24. 197, 2 27 maculatos Lml )

191
maculatus non est, cur in unitate retinenda exemplum eius non imitantur? num quid hic restat nisi ut dicant: \'sic uolumus\'? quid aliud sermoni ueritatis iustitiaeque respondent omnes flagitiosi et facinerosi homines, luxuriosi ebriosi adulteri et modis omnibus inpudici, fures raptores homicidae latrones malefici idololatrae? quid aliud respondent, cum eos ueritas arguit, nisi: \'hoc uolo, hoc me delectat\'? et si christiano tincti sunt nomine, dicunt etiam: tu quis es qui iudices alienum seruum? uerumtamen eo sunt isti modestiores, quia, cum legibus diuinis et humanis aliquid poenarum pro suis perditis moribus factisque patiuntur, non se martyres dicunt. isti autem simul habere uolunt et sacrilegorum uitam et innocentium famam et in sceleratis factis nullam poenam et in poenis iustis martyrum gloriam, quasi non tanto sit erga illos maior misericordia et patientia dei, quanto magis eos partibus corripiens dat locum paenitentiae et in hac uita flagella ingeminare non cessat, ut considerantes quae patiantur et quare patiantur aliquando resipiscant et, qui iam pro unitate Donati Maximianistarum baptismum receperunt, pro pace Christi orbis terrarum baptismum potius amplectantur, reddantur radici, reconcilientur unitati, uideant nihil sibi remansisse quod dicant, sed tamen remansisse quod faciant, ut pro factis eorum praeteritis sacrificium dilectionis offeratur placabili deo, cuius unitatem nefario scelere dirruperunt, cuius sacramentis tam diuturnas iniurias inrogarunt. misericors est enim et miserator dominus, longanimis et multum misericors et uerax. amplectantur in praesenti uita misericordem et longanimem et timeant in futura ueracem. non uult enim mortem impii quantum ut reuertatur et uiuat, quia sententiam flectit aduersus iniurias inrogatas. haec est nostra exhortatio. [*]( 4 cf. I Cor. 6, 9-10 8 Rom. 14, 4 15 cf. Sap. 12, 10 25 cf. Ex. 34, 6. Ps. 102, 8 28 cf. Ezech. 18, 23. 33, 11 1 unitate* N 2 hinc Nml$pr. 3 omnes om. L 4 facinorosi LMNv 6 idolatresiiolattaeJm2LMNy.qG squis] quip 9 istis Mm2 13fama Kml 15 eos] es L 16 poenitentiae <7»n2 patientiae p 20 reconciliantur L 24 disruperunt Jm2 27 futuro L 28 uul qml 30 exortatio LNVpq )
192

Propter hoc eos habemus inimicos, quia uera dicimus, quia tacere metuimus, quia cessare ab instantia quanta possumus formidamus, quia obtemperamus apostolo dicenti: praedica uerbum, insta opportune inportune, argue hortare increpa. sed, sicut euangelium loquitur, diligunt gloriam hominum magis quam dei et reprehendi ad tempus timent, damnari in sempiternum non timent. uident etiam ipsi quid mali faciant, uident non esse quid omnino respondeant, sed nebulas imperitis offundunt, cum ipsi uiui sorbeantur, id est scientes et agnoscentes intereant. uiderunt horrere homines et grauiter detestari, quod etiam se ipsi in multa schismata diuiserunt et maxime in Africae capite et notissima ciuitate Karthagine. conati sunt resarcire dedecus pannorum suorum; putantes quod possent Maximianistas auferre magno conatu per Optatum Gildonianum fortiter institerunt, multa illis mala et persecutiones saeuissimas intulerunt, receperunt inde aliquos, putantes quod possent omnes eodem terrore conuerti, his autem quos receperunt noluerunt facere iniuriam, ut ab eis in schismate baptizatos denuo baptizarent uel potius ab his ipsis rebaptizari eos facerent intus a quibus baptizati erant foris, adque hoc modo suae nefariae consuetudini praescripserunt. sentiunt quam scelerate iam faciant recepto baptismo Maximianistarum uiolare baptismum orbis terrarum, sed timent rebaptizatos suos, ne forte non eis parcant, si ipsi pepercerint ceteris, ne de illis exigant animas suas, si animas aliorum trucidare cessauerint.

Quid de receptis Maximianistis respondeant non inueniunt. si dixerint: (innocentes recepimus,\' respondetur eis: \'ergo innocentes damnaueratis.\' si dixerint: \'nesciebamus,\' [*]( 3 IL Tim. 4, 2 5 Ioh. 12, 43 9 cf. Num. 16, 31-33 2 quanto M 4 oportune JLMNILG hortare] obsecra J 5 diligant ppr. 6 et] add. dum v 8 alt. quid] quod Mp. 10 horrore L 13 kartagine LN carthagine JJfp 20 baptizati] rebaptizati Lml 21 consuetudine L 22 sentiunt.. L faciunt Lml 23 uiolareterrarum mg. Nm2 28 recipimus p pro ergo eis L 29 damnaretis Kml damnaueritis Lml )

193
\'ergo temere iudicastis — sic etiam de traditoribus sententiam temerariam protulistis — falsumque dixistis: plenarii concilii ore ueridico damnatos esse cognoscite\'; neque enim ore ueridico innocentes damnari potuerunt. si dixerint: \'non eos damnauimus\', recitatur concilium, recitantur nomina et episcoporum et ciuitatum. si dixerint: \'non est ipsum concilium nostrum\', recitantur gesta proconsularia, ubi non semel idem concilium allegauerunt, ut eosdem Maximianistas de basilicis excluderent et iudiciorum strepitu adque auxiliorum impetu proturbarent. si dixerint Felicianum Mustitanum et Praetextatum Assuritanum, quos postea receperunt, cum Maximiano non fuisse, recitantur gesta quibus eos de basilicis excludendos ex concilio suo, quod aduersus Maximianistas fecerunt, de iudiciis publicis postularunt. si dixerint: \'pro pace suscepti sunt,\' respondetur: \'cur ergo ueram et plenam non agnoscitis pacem? quis uos inpulit, quis coegit pro pace Donati schismaticum recipere damnatum et contra pacem Christi orbem damnare inauditum?\' urget eos utique ueritas, uident se non habere quid respondeant et putant se non habere quid faciant. quid loquantur non inueniunt, tacere non permittuntur: malunt peruersis uocibus ueritati reluctari quam confessis erroribus paci restitui.