Nolite ergo nobis auctoritatem obicere Cypriani ad baptismi repetitionem, sed tenete nobiscum exemplum Cypriani ad unitatis conseruationem. nondum enim erat diligenter illa quaestio baptismi pertractata, sed tamen saluberrimam consuetudinem tenebat ecclesia in ipsis quoque schismaticis et [*](8 cf. Matth. 7, 15 ) [*]( 1 facti sunt martyres v 7 quod L 9 ergo uos v 11 grauius omnibus Lml 12 uel in scismaticos L 13 communione L in s. I. K 14 haeresi Jm2Mv hesese N 15 anathematizando Jm2Mm2Nm2 19 uenerint L anathemate Nml anathematizato Jm2Mm2Nm2 21 adque] et Kv quia Nml 22 pr. et om. p alt. ad om. ç 25 nolno.;. biscum (cum add. m2) N 27 baptismi quaestio v )
187
haereticis corrigere quod prauum est, non iterare quod datum est, sanare quod uulneratum est, non curare quod sanum est. quam consuetudinem — credo ex apostolica traditione uenientem, sicut multa non inueniuntur in litteris eorum neque in conciliis posterorum et tamen, quia per uniuersam custodiuntur ecclesiam, non nisi ab ipsis tradita et conmendata creduntur — hanc ergo saluberrimam consuetudinem per Agrippinum prodecessorem suum dicit sanctus Cyprianus quasi coepisse corrigi; sed sicut diligentius inquisita ueritas docuit, quae post magnos dubitationis fluctus ad plenarii concilii confirmationem perducta est, uerius creditur per Agrippinum corrumpi coepisse, non corrigi. inruente itaque tam magna quaestione cum de remissione peccatorum et de spiritali hominis regeneratione, utrum posset aput schismaticos uel haereticos fieri, difficile ratio redderetur et praecederet auctoritas Agrippini et nonnullorum qui ei consenserant hominum in hac quaestione deficientium, qui maluerant aliquid nouum moliri quam tenere consuetudinem cuius defensionem non intellegebant, inruerunt in oculos animae uerisimiles rationes et intercluserunt iter peruestigandae ueritatis.
Nec arbitror beatum Cyprianum propter aliud contra consuetudinem quid sentiret liberius exprompsisse prioremque dixisse, nisi ut alium, si forte existeret cui esset melius reuelatum, gratissime acciperet et ostenderet imitandam non solum docendi diligentiam sed etiam discendi modestiam, si autem nullus existeret qui tale aliquid adferret, unde illae omnes uerisimiles rationes quibus mouebatur refellerentur, in [*](8 cf. Cypr. ep. 71, 4 ) [*]( 4 multa] add. quae Nm2v nec N 5 posteriorum KVv, cf. p. 190,18 concilia posteriora prioribus aput posteros praeponuntur. VII 25, 49 init. non pertinent ad posteros facinora priorum 7 agrippinnum Nml praedecessorem Mm2Nv 8 quasi] quisi Jml 9 diligitis L post 8. I. L 12 quaestionem Jml 14 apud haereticos uel apud schismaticos v 17 maluerunt L 18 intuerunt Nml induxerunt Nm2 19 intercleserunt Jml 21 contra 8. I. m2 N expromsisse KLMps prioremque] add. qui Mmlp.ç 22 talium N si] nisi ppr. 23 accipere Vmlp.ç imitanda p.ç 25 exsisteret V )
188
eadem sententia permaneret, bene sibi conscius et non occultatae quae putabatur ueritatis et retentae quae amabatur unitatis. nam et illud sic intellexit quod ait apostolus: prophetae autem duo aut tres loquantur et ceteri examinent. si alii reuelatum sedenti fuerit, ille prior taceat. qua in parte, inquit, docuit et ostendit multa singulis in melius reuelari et debere unumquemque non pro eo quod semel inbiberat et tenebat pertinaciter congredi, sed si quid melius et utilius extiterit libenter amplecti. his utique uerbis non solum eos ammonuit sibi consentire qui melius aliquid non uidebant, sed etiam eos hortatus est, si qui possent adferre aliquid quo prior consuetudo seruanda potius firmaretur, ut, si tale esset quod refelli non posset, etiam ipse ostenderet quam ueraciter dixerit: debere unumquemque non pro eo quod semel inbiberat et tenebat pertinaciter congredi, sed si quid melius et utilius extiterit libenter amplecti. sed quia tunc non extiterant nisi qui ei consuetudinem opponerent, defensiones autem ipsius consuetudinis non tales adferrent quibus illa talis anima moueretur, noluit uir grauissimus rationes suas etsi non ueras, quod eum latebat, sed tamen non uictas ueraci quidem sed tamen nondum assertae consuetudini cedere. quam tamen consuetudinem nisi prior ante Agrippinus et nonnulli per Africam coepiscopi eius etiam per concilii sententias deserere temptauissent, non auderet iste saltem ratiocinari aduersus eam, sed in tam obscura quaestione turbatus et ubique intuens uniuersalem robustamque
[*](3 Cypr. ep. 71, 3. I Cor. 14, 29—30 ) [*]( 1 sententiam Kml sententia. N conscius sibi L occultae J 3 sic] si L profetae N 4 tres s. I. m2 N exaniment L 5 fuerit sedenti v prior ille L 6 inquid V 8 inbeberat Lml 11 admonuit Nm2 12 eos om. v qui] quid L quo] quod ppr. 14 repelli N possit Lml 15 debere om. codd, praeter V 19 offerrent p 20 gratissimus Mp,ç 24 agrippiuam (sic) J 25 disserere Nm2 temtauissent Kmlr;, temptauisset Lml 26 saltim JmSLM obscuram Vml\\m,H ) 189
consuetudinem coartaret se potius et prece et intentione mentis ad deum, ut quod postea plenario concilio uisum est id uerum esse perspiceret et doceret. sed cum fatigatum praecedentis concilii quod per Agrippinum factum est excepisset auctoritas, maluit prodecessorum suorum tamquam inuentum defendere quam in quaerendo amplius laborare. nam in fine epistulae ad Quintum ita ostendit, in quo tamquam lectulo auctoritatis quasi fessus adquieuerit.
Quod quidem, inquit, et Agrippinus bonae memoriae uir cum ceteris coepiscopis suis qui illo in tempore in prouincia Africa et Numidia ecclesiam domini gubernabant statuit et librata consilii communis examinatione firmauit. quorum sententiam religiosam et legitimam, salutarem fidei, ecclesiae catholicae congruentem nos etiam secuti sumus. hac adtestatione satis ostendit multo magis se fuisse commemoraturum, si quod de hac re transmarinum uel uniuersale concilium factum esset. nondum autem factum erat, quia consuetudinis robore tenebatur orbis terrarum, et haec sola opponebatur inducere uolentibus nouitatem, quia non poterant adprehendere ueritatem. postea tamen dum inter multos ex utraque parte tractatur et quaeritur, non solum inuenta est sed etiam ad plenarii concilii auctoritatem roburque perducta, post Cypriani quidem passionem sed antequam nos nati essemus. hanc autem fuisse consuetudinem ecclesiae, quae postea multis discussis ambagibus perspecta ueritate plenario concilio confirmata est, satis [*](9 Cypr. ep. 71, 4 ) [*]( 4 autoritaa N 5 praedecessorum Jm2Mm2Nv defendere inuentum M 6 in qaaerendo] inquirendo LNm2Vmlv 7 autoritatis Nml 10 qui] quo $pr. 11 pr. in om. Nmlv Cypr. et om. L 12 dei gubernabat L 13 concilii Mv 14 relegioaam NmlVmlp. 15 fidei) add. et jto Cypr. 16 attestante L 17 Be om. N commemoratum $pr. 18 uniuersalem Nmlfypr. 21 poterat S pr, dum om. \'TTmls 26 ambagibus discussis J ambagimus Nml perfecta p.ml )
190
ostenditur et ipsius beati Cypriani uerbis in eadem ad Iubaianum epistula quae in concilio lecta commemoratur. ait enim: sed dicit aliquis: quid ergo fiet de his qui in praeteritum de haeresi ad ecclesiam uenientes sine baptismo admissi sunt? ubi certe quid fieri soleret, etsi non fieri uellet, satis ostendit et eo ipso, quod concilium Agrippini commemorat, aperte indicat aliam fuisse consuetudinem ecclesiae. neque enim opus erat hoc concilio uelle statuere, si iam consuetudine tenebatur, et in ipso concilio nonnullae sententiae omnino declarant eos contra ecclesiae consuetudinem decreuisse quod decernendum esse arbitrati sunt. quapropter. illud unum isti considerent quod omnibus patet, si auctoritas Cypriani sequenda est, magis eam sequendam esse in unitate seruanda quam in ecclesiae consuetudine commutanda, si autem concilium eius adtenditur, huic esse uniuersae ecclesiae posterius concilium praeponendum, cuius se membrum esse gaudebat et, ut se in totius corporis compage retinenda ceteri imitarentur, saepius ammonebat. nam et concilia posteriora prioribus aput posteros praeponuntur et uniuersum partibus semper optimo iure praeponitur.