De Baptismo
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.
Si autem dixerint in illo qui fictus accessit per sanctam uim tanti sacramenti dimissa quidem illi esse peccata in ipso temporis puncto, sed per fictionem ipsius redisse continuo, ut spiritus sanctus et adfuerit baptizato ut peccata recederent et perseuerantiam fictionis fugerit ut redirent, ut et illud uerum sit: quotquot in Christo baptizati estis Christum induistis et illud: sanctus enim spiritus disciplinae effugiet fictum, id est ut et induat eum Christo sanctitas baptismi et exuat eum Christo pernicies fictionis, sicut fit, cum quisque a tenebris per lucem transit ad tenebras — oculi quidem eius in tenebras perpetuo diriguntur, sed non potest eum lux nisi perfundere transeuntem —, si hoc ergo dixerint, hoc etiam in eis intellegant fieri qui extra ecclesiae communionem sed tamen baptismate ecclesiae baptizantur. quod ubicumque fuerit sanctum est per se ipsum et ideo non est eorum qui se separant sed eius unde se separant, ualet tamen et aput eos hactenus, ut per eius lucem transeant ad dissensionis suae tenebras, continuo redeuntibus peccatis quae [*](16 Gal. 3, 27 17 Sap. 1, 5 ) [*]( 4 inimicos L **heresi N 5 quod {3 P1\', sacrilegio L 6 et om. L 7 ipsa] add. ei v 8 eis N 11 dixerit Lm1 12 peccata esse Lm1 13 perfcctionem JNm1 ipsius] eius Mv 14 pecca L 15 finctionis JKLmlG 16 quotquod JmlNVml 17 spiritus enim sanctus v 19 et] ut J 22 eum om. Ppf. v si] Qui Mps 23 intellegat L 26 pr. se om. Kml 27 et om. β Eug. actenus codd. praeter JKm2 ) [*](11* )
Nam redire dimissa peccata, ubi fraterna caritas non est, apertissime dominus in euangelio docet de illo seruo, quem cum inuenisset debitorem decem milium talentorum deprecanti omnia dimisit, ille autem conseruum suum qui ei debebat centum denarios cum miseratus non fuisset, iussit eum dominus reddere quae ei dimiserat. tempus ergo quo accipitur indulgentia per baptismum tamquam tempus est reddendae rationis, ut omnia debita quae inuenta fuerint dimittantur. non tamen ille seruus postea dedit conseruo suo mutuam pecuniam, quam cum ille non posset reddere non eius misertus est, sed iam ei debebat conseruus eius, cum ipse rationem domino suo reddens tanti numeri debito solueretur, nec dimiserat conseruo suo quod ei debebat et sic accesserat, ut ei dominus dimitteret. hoc indicant uerba conserui dicentis: patientiam habe in me et reddam tibi. alioquin diceret: (iam mihi hoc dimiseras; cur iterum repetis?\' hoc et ipsius domini uerba manifestius aperiunt. ait enim: egressusus autem seruus ille inuenit unum de conseruis suis qui debebat ei centum denarios. non dixit: ccui debitum iam centum denariorum dimiserat\'; si enim dimiserat, non ei debebat. quia ergo dixit: debebat ei, manifestum est quod non dimiserat. et melius quidem fuerat adque hoc potius congruebat tanto debitori reddituro rationem et expectanti misericordiam domini sui, ut prior ipse conseruo dimitteret quod ei debebatur et sic ad rationem reddendam, ubi misericordia domini imploranda erat, accederet. nec tamen illud quod nondum conseruo dimiserat impediuit domino eius, quominus in [*]( 4 cf. Matth. 18, 23-34 17 Matth. 18, 26 19 Matth. 18, 28 ) [*]( 2 redeunde te Nml 4 in euangelio om. v 8 ei quae Kml 16 dimitteret dominus Km2N$v dicentes Nml 17 et omnia (s. l.) red- dam N 18 et] est del. J 19 egressus est J 21 iam debitum v 22 si enim dimiserat om. Kml 26 ipse om. V 27 misericordiam Nml 29 seruo Nm1 dominum Mv )
Nam plerumque fit ut homo habeat inimicum quem iniquissime oderit, quamquam etiam iniquos inimicos diligere iubeamur et orare pro eis. subito autem periculo mortis incipit perturbari et poscit baptismum, quem tanta festinatione accipit, ut necessariam interrogationem paucorum uerborum uix periculi tempus admittat, quanto minus sermonem longissimum, ut illud odium corde pellatur, etiamsi baptizanti sit cognitum. certe ista non solum aput nos sed etiam aput illos euenire non cessant. quid ergo dicimus? dimittuntur peccata huic homini an non dimittuntur? prorsus quod uolunt eligant. si enim dimittuntur, continuo redeunt; euangelium loquitur, ueritas clamat. siue ergo dimittantur siue non dimittantur, necessaria est postea medicina. nec tamen si uixerit adque id corrigendum esse didicerit adque correxerit, denuo baptizatur siue aput illos siue aput nos. sic et illa, quae schismatici uel haeretici non aliter habent nec aliter agunt quam uera ecclesia, cum ad nos ueniunt non emendamus, sed potius [*]( 13 cf. Luc. 6, 27 ) [*]( 1 quae] quia L 2 capud Lmh; 6 aesternus N 8 reus esse continuo v 10 momentarum J demissa J 11 haec saepe v ista om. $pr. contingunt ista N 13 quemquam Nm1 iniquos] inicos V (del. m2), om. Eug. 17 amittat Nm1 18 etiam ipsi si v baptizant Nm1 20 euenere Nml 26 siue apud nos siue apud illos L 27 hae j tici N )