De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

His ita resistimus secundum scripturas eos interrogantes, ut quod a nobis quaerunt sibi ipsi respondeant. quaero enim ut dicant, utrum dimittantur peccata ubi caritas non est. peccata enim tenebrae animarum sunt. audimus quippe lohannem dicentem: qui odit fratrem suum, in tenebris est usque adhuc. nulli autem schismata facerent, si fraterno odio non excaecarentur. si ergo dicimus non ibi dimitti peccata, quomodo renascitur qui aput eos baptizatur? quid est enim renasci per baptismum nisi a uetustate renouari? quomodo autem renouatur a uetustate cui peccata praeterita non dimittuntur? quodsi renatus non est, nec Christum induit, ex quo conficitur ut denuo baptizandus uideatur, quia dicit apostolus: quotquot enim in Christo baptizati estis Christum induistis; quem ille si non induit, nec in Christo baptizatus habendus est. porro quia in Christo dicimus baptizatum, fatemur eum Christum induisse, et si hoc fatemur, regeneratum fatemur. quod si ita est, et peccata dimissa sunt. quomodo ergo dicit Iohannes: qui odit fratrem suum, in tenebris manet usque adhuc, si iam facta est remissio peccatorum? an non est in schismate odium fraternum? quis hoc dixerit, cum et origo et pertinacia schismatis nulla sit alia nisi odium fratris?

Hanc illi quaestionem soluere sibi uidentur, cum dicunt: (non est ergo in schismate remissio peccatorum et ideo nec [*]( 10. 23 I Ioh. 2, 11 18 Gal. 3, 27 ) [*]( 1 quod JmlKNmlq 9 audiuimus LN 11 null*a J nulla Km2L autem om. L schiamate Nm1 16 renouatus Vm2 18 quotquod JmlVml quodquod N 19 induit] duit Lm1 baptizandus $pr. 26 pertinantia Lm1 ) [*]( LI. August. o. Don. I. ) [*]( 11 )

162
regeneratio noui hominis et propterea nec baptismum Christi.\' nos autem quia fatemur ibi esse baptismum Christi, hanc eis quaestionem soluendam proponimus, magus ille Simon utrum uero Christi baptismate tinctus sit. respondebunt \'ita\', quia sanctae scripturae auctoritate coguntur. quaero ergo utrum fateantur ei dimissa peccata. profecto fatebuntur. item quaero cur ei dixerit Petrus non eum habere partem in sorte sanctorum. \'quia,\' inquiunt, *postea peccauit pecunia uolens emere donum dei, cuius uenditores esse apostolos credidit.\'

Quid, si ad ipsum baptismum fictus accessit, dimissa sunt ei peccata an non sunt dimissa? eligant quod uolunt; utrumlibet elegerint, sufficit nobis. si dimissa dixerint, quomodo ergo sanctus spiritus disciplinae effugiet fictum, si in isto ficto remissionem operatus est peccatorum? si dixerint non esse dimissa, quaero, si postea fictionem suam corde concusso et uero dolore fateretur, denuo baptizandus iudicaretur? quod si dementissimum est dicere, fateantur uero baptismo Christi baptizari posse hominem et tamen cor eius in malitia uel sacrilegio perseuerans peccatorum abolitionem non sinere fieri, adque ita intellegant in communionibus ab ecclesia separatis posse homines baptizari, ubi Christi baptismus eadem sacramenti celebratione datur et sumitur, qui tamen tunc prosit ad remissionem peccatorum, cum quisque reconciliatus unitati sacrilegio dissensionis exuitur, quo eius peccata tenebantur et dimitti non sinebantur. sicut enim in illo qui fictus accesserat fit ut non denuo baptizetur, sed ipsa pia correctione et ueraci confessione purgetur, quod non posset sine baptismo, sed ut [*]( 7 cf. Act. 8, 21 13 Sap. 1, 5 ) [*]( 1 generatio Nml baptismum-2 esse om. J baptismus Vv 2 christi baptismum esse Lml christi om. Nml 3 magnus NmlVmlp.r; 4 auctoritate sanctae scripturae Lm1 6 di*missa N 7 sortem N 9 esse om.. Eug. 10 sij nisi Jml finctus JKLmlNG 11 di*missa N 12 sufficiat Mp.r; Eug. 13 spiritus sanctus w Eug. codd. AP sp. sanctae Eug. cod. Y in om. L 14 missionem Nml 16 s. baptizandus del. iudicandus L 19 sacrilegium Nml perseuerante N 23 quisque] quis v 26 uera P 27 possit Lml potest r; sed om. v )

163
quod ante datum est tunc ualere incipiat ad salutem, cum illa fictio ueraci confessione recesserit, sic etiam iste qui baptisma Christi, quod non amiserunt qui se separauerunt, inimicus caritatis et pacis Christi in aliqua haeresi aut schismate accepit, quo sacrilego scelere peccata eius non dimittebantur, cum se correxerit et ad ecclesiae societatem unitatemque uenerit, non iterum baptizandus est, quia ipsa reconciliatione ac pace praestatur, ut ad remissionem peccatorum eius in unitate iam prodesse incipiat sacramentum, quod acceptum in schismate prodesse non poterat.