De Natura et Origine Animae

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Post mortem uero quam uim cognitionis corruptibilibus exoneratae corporibus animae accipiant etiam non bonae, ut uel pariter malas uel etiam bonas ualeant interioribus sensibus intueri et agnoscere siue in ipsis non corporibus, sed similitudinibus corporum siue in bonis aut malis affectionibus mentis, in quibus nulla sunt quasi liniamenta membrorum, quis ualeat indagare? unde est et illud, quod patrem Abraham diues ille, cum in tormentis esset, agnouit, cui figura corporis eius non erat nota, cuius corporis similitudinem quamuis incorpoream potuit anima retinere. quis autem recte dicat se aliquem hominem cognouisse, nisi in quantum potuit eius uitam uoluntatemque cognoscere, quae utique moles non habet uel colores? sic enim et nos ipsos certius quam ceteros nouimus, quia nobis conscientia nostra nota est et uoluntas. quam [*]( 4 Vinc. Victor; cf. pag. 341, 25 5 cf. Luc. 16, 24 Vinc. Victor cf. I Regn. 28, 14 21 cf. Luc. 16, 23. 24 ) [*]( 1 siue] sicut 11 2 dilectatio C in fin. om.H 3 duxisti H uereque dixisti om.E 4 corpore necassaria C 5 aqua | ē illā A sā uel A samuel CEHT 6 ipso A indumento] uestimento b 7 uestus C aparuit AB nunquid A sianimacC shumoris HCEHlT deficere BI 9 cruciebatur CE 10 in anima b sicut potuit appamitfe 13 et Qm.A porriit A 14 formetur (tn mg. al. t informetur) J 1G exonore C exhoneratae BOIT accipiam B 17 bonas] malas.4 interiopus A 18 cognoscero b 19 siue bis pCln. C in malis Ib 21 et om. BD habraham C diuies B 22 non erit bis pon. C 23 incnrporea BCITbd corpoream 11 25 uoluntatcm A molets A 26 uel] nec C coleres Dml et] ut A certius quam om. Iml 27 nolimus A scientia A contientia C )

410
plane uidemus et in ea tamen aliquam corporis similitudinem non uidemus, hanc in alio quamuis praesente non cernimus, etiam cuius absentis faciem nouimus, recolimus, cogitamus. nostram uero faeiem eo modo nosse, recolere, cogitare non possumus et tamen nos ipsos nobis magis quam illum cognitum uerissime dicimus. ita clarum est, ubi sit potior hominis ueriorque notitia.

Cum ergo aliud sit in anima, quo corpora uera sentimus — quod facimus quinque sensibus corporis —, aliud, quo praeter ipsos similia corporibus non corpora cernimus — ubi et nos ipsos non aliter quam similes corporibus contuemur —, aliud, quo nec corpora nec similitudines corporum, sicut fidem, spem, caritatem, sine ullis coloribus et tumoribus eorumque similibus certius sane firmiusque conspicimus, ubi magis esse et quodammodo familiarius habitare debemus, ubi renouari in agnitione dei secundum imaginem eius qui creauit nos? nonne in hoc quod tertio loco posui? ibi enim certe neque ullum sexum neque ullam sexus similitudinem gerimus.