De Natura et Origine Animae

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Iam illud quale est dicere, quod \'anima formam de corpore accipiat et cum incremento corporis protendatur et crescat, et non [*]( 17 ef. Mattli. 10, 28 2G Vinc. Victor ) [*]( 1 ab ictu] obictus C abicctis eis E densando ABllTbd desecando E collegitC neque E 2 atquo se nescienti II 3 praecidaturm1 ex praedicatur B tamquam A tantum C 4 tribuisti BClTbd tribuens E somnioniorum A 8 set A 9 praecidatur E 11 denocraten C dinocraten ACHT quareiusC se non H 12 uulnero II uestabatur BC 13 in om.A faci∗e H appcreret C 14 iam] etiam BCITbd corpore e credamus C 16 unlnas ita] uuln\' sit a C 17 nihil B n̄nihil H (n̄ s. l. m1) 18 occidunt corpus BClTbd 19 ne B donocratisC 20 eius corpusE uulueraE 21 est] suntE 22 in similitudinSE 23 in non] innQ T cGrporis B 24 uulncre corporis T 26 diceres C (s s. I) anima*C 27 all. et] ut C )

408
adtendere quam monstrosa euadat anima iuuenis siue senis, si eius brachium praecidatur infanti. contrahit enim se, ut dicis, animae manus, ne ipsa etiam cum manu corporis amputetur, et in alias se partes corporis densendo concludit. ac per hoc illud animae brachium quam breue corporis fuit, unde acceperat formam, tam breue seruabitur ubicumque seruetur, quia perdidit formam, cuius incremento posset pariter crescere. exit ergo anima iuuenis aut senis, qui manum cum esset paruus amisit, habens quidem duas manus, quia una refugiens non est amputata cum corpore, sed alteram iuuenalem uel senilem, alteram uero sicut primum fuerat infantilem. tales animas, crede mihi, non forma corporis facit, sed erroris deformitas fingit. non mihi uideris ab isto errore posse erui, nisi deo adiuuante diligenter consideraueris uisa somniantium et inde cognoueris esse quasdam quae non sint corpora, sed similitudines corporum. quamuis enim et ea quae similia corporibus cogitamus ex eo genere sint, tamen, quod ad mortuos adtinet, aptior coniectura de dormientibus ducitur. neque enim frustra eos qui mortui sunt appellat sancta scriptura dormientes, nisi quia est quodammodo consanguineus leti sopor.

Proinde si anima corpus esset et corporea esset figura, in qua se uidet in somnis, eo quod de corpore eius fuisset expressa, nullus hominum membro corporis amputato sicut eo caret, ita sine illo se uideret in somnis, sed potius semper integrum, eo quod animae ipsius nihil fuerit amputatum. cum uero aliquando se integros uideant, aliquando autem, sicut sunt, ex quacumque parte truncatos, quid aliud ista res docet nisi animam sicut aliarum rerum quas sentit in somnis ita et corporis modo sic, modo sic non [*]( 2 Vinc. Victor 18 cf. I Thcss. 4, 12 cf. Verg. Aen. 6, 278 ) [*]( 1 attendat BCI attenditur T attendis b quamors tro seuadat A monstruose E monstros$auadat H siue] aut H 2 brahium A 4 corporis partes II densando 1\'bd distendendo E concluditnr B brahium A 5 breuis E ceperat ABCTbd coeperatI formam om. T 6 eius cuius E 7 possit E potest II exiit ABCIT qui manum] cumanima A cu manum (manu C) BCI 8 abens A tuas A 9 amputatu B iuuenilem codd. praeter D 10 uero om.T 12 fingi A 13 omniantium A 14 quedam T sed om.AIl 15 ea quae] etaq; A eaq; C 18 consanguincus B(in mg. 1 consimilis) 20 cor- pora C 21 esset E, om.l 23 se om.1 uidere A tiidet E 24 a uoee cum inc. c. XIX b 26 troncatus C 27 sensit Aebd corparis H (ris 8.1. m1) )

409
ueritatem, sed similitudinem gerere ? gaudium uero eius siue tristitia, delectatio uel offensio, siue sit in corporibus siue in corporum similitudinibus, uera est. tu ipse nonne dixisti uereque dixisti \'alimenta et uestimenta non esse animae, sed corpori necessaria\'? cur ergo aquae stillam desiderauit apud inferos diues? cur\'Samuhcl sanctus post mortem\', ut ipse quoque commemorasti, \'solito indumento uestitus apparuit\'? numquid ille ruinas animae sicut carnis per umoris alimentum reficere cupiebat? numquid iste de corpore uestitus exierat? sed in illo uera erat molestia, qua cruciabatur anima, non tamen uerum corpus, cui quaereret alimenta, et iste sic potuit apparere uestitus, ut non corpus esset, sed similitudinem corporis haberet et anima et habitus. neque enim se anima sicut in membra corporis ita et in uestimenta porrigit et coartat, ut etiam inde formetur.