De Natura et Origine Animae

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Quid autem sibi uult, quod huic similitudini addendum putasti ad exemplum de beato Heliseo, quia flando in eius faciem mortuum suscitauerit ? itane tu flatum Helisei factum fuisse putas animam pueri? non usque adeo te a uero exorbitare crediderim. si ergo anima illa, quae uiuenti ablata fuerat ut moreretur, eadem ipsa illi ut reuiuesceret reddita est, quid ad rem pertinet quod dixisti \'nihil Heliseo fuisse deminutum\', quasi aliquid ab illo transisse, unde uiueret, credatur in puerum? quod si propterea dictum est, quia flauit et integer mansit. quid opus erat ut hoc de Heliseo mortuum resuscitante diceres, quod de quouis flante et neminem suscitante dicere nihilominus posses? incaute sane locutus es — cum absit, ut credas flatum Helisei factum fuisse reuiuescentis animam pueri -, quod primum dei factum ab istius prophetae facto hoc distare noluisti. quod ille semel, iste ter flauerit. dixisti quippe Heliseum in faciem defuncti filii illius Sunamitis ad instar primaeuae originis [*]( 13 cf. IV Regn. 4, 34. 35 18 Vinc. Victor ) [*]( 4 nostra cm. H sed om. b õ quaell 7 sentitem A 8 itaque BC o sed C 10 flatum] factum E 11 mutabilem facit BCEIT mutabile facit b 12 sibi uult om. B quod ad hanc similitudinem (quod ad in mg. add. m1) H similitudinu A 13 hellsseo A 14 sustauerit A helisei tu flatum E tu cm. li helissei.l fuisse factum E factum om.b puta/Z 15 a om. BCl exoroit re.4 17 reuiuisceret BElTd 18 diminutura DEIbd ab illo aliquidd transisset Eb 19 uiuere b 20 helisseo A elisaco DITd 21 resuscitande B quoT 22 loquutus A 23 reuiuescente C reuiuiscentē Blb reuiuiscentis BEd uiuiscentem T 25 dixisti-faciem cm. II 26 facie T filii om. EH somamtis.l sun amittis B sonamitis CD sonanitis H (u s. o) prim«euQ II )

366
insufflasse: et cum emortua membra, inquis, in uigorem pristinum redanimata per halitum prophetae diuina uirtus accenderet, nihil Heliseo fuerit imminutum, per cuius flatum corpus emortuum rediuiuam animam recepit et spiritum, nisi quod semel dominus in faciem hominis insufflauit, et uixit, tertio Heliseus in faciem mortui aspirauit, et reuixit. sic sonant tua uerba ista, quasi flandi tantum numerus interfuerit, ut non quod fecit deus etiam propheta fecisse credatur. et hoc ergo emendandum est. tam multum quippe interfuit inter illud opus dei et hoc Helisei, ut ille flauerit flatum uitae, quo fieret homo in animam uiuentem, iste autem flauerit flatum neque sentientem neque uiuentem, sed aliquid significandi gratia figurantem, denique ut puer iste rcuiuesceret, non eum animando propheta fecit. sed eum amando ut hoc deus faceret impetrauit. quod autem illum ter flasse dicis, aut memoria, sicut fieri solet, aut mendositas codicis te fefellit. quid plura? non sunt tibi ad hoc astruendum aliqua exempla et argumenta quaerenda, sed potius emendanda et mutanda sententia. noli ergo credere, noli dicere. noli docere \'quod non de nihilo, sed de sua natura fecerit animam deus\', si uis esse catholicus.

Noli credere nec dicere nec docere \'per infinitum tempus atque ita semper deum animas dare, sicut semper est ipse qui dat\', si uis esse catholicus. erit enim tempus, quando non dabit animas deus, cum tamen esse ipse non desinat. poterat quidem sic accipi quod aisti \'semper dat\', utintellegeretur sine cessatione dare quamdiu [*]( 1. 18 Vinc. Victor 10 cf. Gen. 2, 7 20 Vinc. Victor; cf. pag. 325, 10 ) [*](1 in om. B 2 sedanimata H alitum AEH 3 helisseo A fuit T 4 recepit animam E reciperet BC (om. et), ITb in faciem] add. dns C 5 uixit] dixit E helisseus A asspirauerit AE adspirauerit II G ista uerba tua H uerba tua EI 7 fecisse om. I 8 quippe 6m.ll 9 opus illud T helissei A qd C 10 homo] add. et E neque uiueutem neque sentientem T 11 gratia significandi E 12 pier A reuiuisccret BEIT non eum amando T 13 eum om. All animando 11 14 suflasse bd 15 solet fieri H te codicis T fellit A 17 mutanda] mundanda E 18 pr. noli] add. ergo Ad non 6m. B 19 si uis] suus E 20 noli dicere nec cred«re BTJb noli credere noli dicere E noli dicere noli credere noli docere quodn de nihilo per inf. C 21 deum semper E est om.C .22 enim] add. nOli E deus animas C amas A 23 ipse esse T ipse om.H desistat T 24 qd da istis A amisti C isti E )

367
homines generant et generantur, sicut dictum est de quibusdam: semper discentes et ad ueritatis scientiam numquam peruenientes; non enim sic accipitur quod hic positum est \'semper\' uelut numquam desinant discere, cum procul dubio non discant, quando in hoc corpore destiterint uiuere uel cum coeperint supplicio gehennalis ignis ardere. sed tu non permisisti sic accipi uerbum tuum, cum dixisti \'semper dat\', quando quidem id ad infinitum tempus reuocandum putasti. et parum hoc fuit; sed tamquam quaereretur abs te, ut apertius explicares quomodo dixeris \'semper dat\\ addidisti atque dixisti: sicut semper est ipse qui dat. hoc sana et catholica fides omnino condemnat. absit enim, ut credamus quod animas deus semper dat, sicut semper est ipse qui dat. sic enim semper est ipse, ut numquam esse desistat; animas autem non semper dabit, sed eas finito generationis saeculo non iam nascentibus quibus dandae sunt procul dubio dare cessabit.

Noli credere nec dicere nec docere \'animam meritum aliquod perdidisse per carnem, tamquam boni meriti fuerit ante carnem ̒, si uis esse catholicus. nondum enim natos apostolus nihil egisse dicit boni uel mali; unde ergo anima potuit ante carnem habere meritum bonum, ubi nihil egerat boni ? an forte audebis eam dicere ante carnem bene uixisse, quam non potes ostendere uel fuisse? quomodo ergo dicis: non uis animam ex carne peccati contrahere ualetudinem, ad quam uicissim sanctificationem uideas transire per carnem, ut per ipsam reparet statum, per quam perdiderat meritum? haec dogmata, quibus putatur anima ante carnem habuisse aliquem statum bonum et meritum bonum, si forte nescis, exceptis antiquis exceptis etiam recentius in Priscillianistis iam catholica damnauit ecclesia. [*]( 1 cf. Liic. 20, 34 2 II lim. 3, 7 10.16 Vinc, Victor 18 cf. Rom. 9, 11 22 Vinc. Victor; cf. pag. 344, 28 ) [*](1 de ] e BC et 1 2 discernentes A 3 haec .1 5 desierint (s. l. ml l destiterint) T cum om. A G ignis m. C 7 dixi A id um. E 11 sanc BClb 12 semper deus DEH det b est om. C 13 numquam ] add. ipse b essc] ipse E distatsi 15 sint d 16 noli dicere E 17merito.4 18 aplos nisi legLss? dicit C dicit nihil egisse 1 19 egisset scit A dicit om. II 20 forte haut d,\'bes ea aut dicere (haut in mg. add., s. debes eras. haud) E 21 ante om. C uixisse bene E bene om. A 22 dici E, cm. II 23 ualitudinem codd. praet. H 24 med. por om. E rep iraret (alt. a exe) E statu per qua diderat (qua s. l. m1) II 26 aliquem post bonum pon. B 27 priscilianistis AD iam iamll )

368