De Natura et Origine Animae
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Noli credere nec dicere nec docere \'animam per carnem reparare habitudinem priscam et per illam renasci, per quam meruerat inquinari\', si uis esse catholicus. ut enim omittam in eo quod dixisti: merito ergo per carnem priscam reparat habitudinem, quam uisa fuerat paulisper amisisse per carnem, ut per eam incipiat renasci, per quam meruerat inquinari, tam in proximo te ipsum tibi ipsi exstitisse contrarium, ut homo qui paulo ante dixeras animam per carnem reparare statum per quam perdiderat meritum — ubi nullo modo potest nisi bonum meritum intellegi, quod uis utique per carnem in baptismate reparari —, rursus eam diceres inquir.ari meruisse per carnem — ubi iam non potest bonum, sed malum meritum intellegi —, ut ergo id omittam, prorsus uel bonum uel malum meritum credere habuisse animam ante carnem catholicum non est.
Noli credere nec dicere nec docere, \'quod anima meruerit esse peccatrix ante omne peceatum\', si uis esse catholicus. ualde enim malum meritum est meruisse fieri peccatricem. et utique tam malum meritum nullo modo habere potuit ante omne peccatum, praesertim priusquam ueniret in carnem, quando meritum nec malum potuit habere nec bonum. quomodo igitur dicis: anima itaque si peccatrix esse meruit, quae peccatrix esse non potuit, neque in peccato remansit, quia in Christo praefigurata in peccato esse non debuit, sicut esse non potuit? attende quid dieas et desiste iam dicere. quomodo enim meruit et quomodo non potuit esse peccatrix? quomodo, quaeso te, peccatrix esse meruit, quae male non uixit? quomodo, quaeso te, peccatrix facta est, quae peccatrix esse non potuit? aut si \'non potuit\' ideo dicis, quia praeter carnem non potuit, quomodo ergo meruit esse peccatrix, quo merito in carnem mitteretur, quando quidem ante carnem non potuit esse peccatrix, unde mali aliquid mereretur? [*](1. 4 Vinc. Victor; cf. pag. 307, 12. 345, 5 14. 20 Vine. Victor; cf. pag. 308, 21. 346, 3 ) [*](1 noli dicere BCElTb all. nec] noli BCITb 4 beatitudinemBCT qua B qui C 6 tu b ipse Hb extitisti BCb 7 ante paulo E 8 reparari E 9 meritum bonum E quod-intellegi in mg. m2 T 10 diceris Hml 11 sed] uelB intellegi-meritum cm. BH 12 crediH 13 abuisse D ante carnem animam B 15 meruit T 16 et utique admalum (i s. a m2) H 17 potuit habere E 20 meruerit Ab meruit-esse om. C 21 potuit] add. tamen d peccatore mansit AD 24 qmale (s. I. uę inter q et m) H 25malu C 27 quę E 28 ante bis pon. B 29 aliquid mali T )
Noli credere nec dicere nec docere \'infantes antequam baptizentur morte praeuentos peruenire posse ad originalium indulgentiam peccatorum\', si uis esse catholicus. exempla enim, quae te fallunt, uel de latrone qui dominum est confessus in cruce uel de fratre sanctae Perpetuae Dinocrate nihil tibi ad huius erroris sententiam suffragantur. latro quippe ille, quamuis potuerit iudicio diuino inter eos deputari, qui martyrii confessione purgantur, tamen etiam utrum non fuerit baptizatus ignoras. nam, ut omittam, quod creditur aqua simul cum sanguine exiliente de latere domini iuxta confixus potuisse perfundi atque huiusmodi sanctissimo baptismate dilui, quid si in carcere fuerat baptizatus, quod et postea persecutionis tempore nonnulli clanculo impetrare potuerunt? quid si et antequam teneretur? neque enim propterea illi publicae leges parcere poterant, quantum adtinet ad corporis mortem, quoniam diuinitus remissionem acceperat peccatorum. quid si iam baptizatus in latrocinii facinus et crimen incurrerat et non expers baptismatis, sed tamquam paenitens accepit scelerum ueniam quae baptizatus ammisit? quando quidem pietas tam fidelis et domino in animo eius et nobis in uerbis eius apparuit. nam si eos, de quibus 11011 scriptum est utrum fuerint baptizati, sine baptismo de hac uita recessisse contendimus, ipsis calumniamur apostolis, qui praeter apostolum Paulum quando baptizati fuerint ignoramus. sed si ipsos baptizatos esse per hoc nobis innotescere potuit, quod beato Petro dominus ait: qui lotus est, non indiget, ut lauet, quid de aliis, de quibus uel tale nihil legimus dictum, de Barnaba, de Timotheo, de Tito, de Sila, de Philemone, de ipsis euangelistis Marco et Luca, de innumerabilibus ceteris, quos absit ut baptizatos [*]( 1 Vinc. Victor; cf. pag. 310—312. 348,11 4 cf. Luc. 23,43 21 cf. Act. 9,18 24 Ioh. 13,10 ) [*]( 1 noli dicere noli docere BCITb 2 baptizarentur ABCU morte∗ H praeuentus A 3 citholici C 4 quid nomen A dn C dno D confessus est El 5 de fratre] defrem B perpetue B dinocrete (a s. e̜) H 6 diuino iudicio K 7 confessionem C 9 atqua C 10 confixos (o fin. ex u) H 11 delui B 12 clanculi H quod A 13partereC 14 potuerant A 16 incurreret.l expars C 17 ueniam quam Hb 18 ammLsit HT amisit BCb admisit E 19 apparu**it/ 21ipsiT 23beateC 24 lo∗∗tus DI ut] nisi ut bd pedes lauet bd 26 deTito] et ito A silia A silea BCHb sylea E phylemone A filemone DE ) [*]( LX. August. VIII pars I. Vrba et Zycha. ) [*]( 24 )