De Natura et Origine Animae
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Noli credere nec dicere nec docere \'aliquas mansionum esse extra regnum dei, quas esse dominus dixit in domo patris sui ̒, si uis esse catholieus. non enim ait, sieut hoc testimonium ipse posuisti: multae mansiones sunt apud patrem meum — quod si ita dixisset, non alibi essent intellegendae quam in domo patris eius — sed aperte ait: in domo patris mei mansiones multae sunt. quis itaque audeat aliquas partes domus dei [*]( 1 Sap. 4, 11. 14 4 Sap. 4, 13 23 Vine. Victor; cf. pag. 348, 17 26 Vinc. Victor 28 Ioh. 14, 2-) [*]( 1 mutaret II (r insert.), IT intfllectum illius Ib 2 aut ne] amne B dtcipietC deciperet/T animam in my. E 5 expleuit BCHlTbd 7 permittentesC uiuere hic E huic B 8 sapientia et gratia E consūmatur A consummatis E 10 paruulLs C 11 mutatur E si ante non H 16 prt;distinaratC praedestinaret HT pracdcstinauitft 19 perrat] erat C 20 ne cum illo C quin E 21 esse dicta esse T 22 scriberet om.C si—cogitaret cm.H oportueret E 23 mansiones BCEIT bd, 24 esse posse D deiJesseT dominus om. E 25 agit C ait ihs Ell 26 ita im. A 27 esse non C 28 mei] eius T ) [*]( 24* )
Sed forte dicas omnia quidem pertinere ad dei regnum, quia regnat in caelis, regnat in terris, in abyssis, in paradiso, in inferno – ubi enim non regnat, cuius ubique summa potestas est? —, sed aliud esse regnum caelorum, quo fas non est accedere nisi lauacro regenerationis ablutos propter dominicam ueram fixamque sententiam, aliud esse autem regnum terrarum uel aliarum creaturae partium, ubi possunt esse aliquae mansiones domus dei quamuis pertinentes ad regnum dei, non tamen ad regnum caelorum, ubi excellentius et beatius est regnum dei; ita fieri, ut nec aliquae domus dei partes atque mansiones a regno dei nefarie separentur et tamen non omnes in regno caelorum mansoribus praeparentur atque in his quae in regno caelorum non sunt possint feliciter habitare, quibus eas etiam non baptizatis deus dare uoluerit, ut in regno dei sint, quamuis in regno caelorum, quia baptizati non sunt, esse non possint.