De Natura et Origine Animae
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Noli credere nec dicere nec docere \'quos dominus praedestinauit ad baptismum, praedestinationi eius eripi posse et ante defungi quam in eis fuerit quod omnipotens praedestinauit inpletum\', si uis esse catholicus. nescio qua hie enim potestas contra potestatem dei casibus datur, quibus inruentibus quod ille praedestinauit fieri non sinatur. hic error quanta errantem uoragine inpietatis absorbeat exaggerare non opus est, cum prudentem uirum et corrigi paratum breuiter ammonuisse sufficiat. tua quippe ista sunt uerba: habendam dicimus. inquis, de infantibus istius modi rationem, qui praedestinati baptismo uitae praesentis, antequam renascantur in Christo, praeueniuntur occiduo. ergone praedestinati baptismo uitae praesentis, antequam ad eum perueniant, praeueniuntur occiduo et praedestinaret deus quod futurum non fuisse praesciuit aut hoc futurum non fuisse nesciuit, ut eius aut praedestinatio frustraretur aut praescientia falleretur? uides quanta hinc dici possent, nisi quod paulo ante dixi tenerem, ut hinc te breuiter ammonerem.
Xoli credere nec dicere nec docere \'de infantibus, qui priusquam renascantur in Christo, praeueniuntur occiduo, scriptum esse: [*]( 10. 18 Vinc. Victor; cl. pag. 347, 7 27 Vinc. Victor; cf. pag. 347, 9 ) [*](1 dinocratis EH septenis AC 5 in-fuisse om.H 7 catichuminum A catech. B cathic. C cathec. D catic. EI catec. Hb defunctum om.T lcgistis A 8 eiusmodifl 10 noli dicere noli docere T qd C praedistinauit CH 11 prę- dostinatione AE pracdistinationi CH 12 omnipotens deus E praedistinauitCH 13nescioenimquaed quaehicenimHITb 14 pracdistinauitCH 15 nam hic D (nam s. l.) uoragineC 16 obsorbeat B 17 sufficiet A 18 habendaII istius moderationem ABC 19 antiquam C 20 pdistinati C 21 prentis A 22 et]∗ E ut D (u ex e) aut IT praedestinauit E nesciuitD sciuitT 23non futurum non B non om.Tb fuisset E ut] aut C pdistinatio C 25 antedixissc B 27 de om.C )